Caput 103

Idem Crisostomus, et Theofilatus Uulgarorum (consulta) Iustiniane prime Ecclesie presul (et Philippus telonuta) magnus doctor, super Iohannem: cum igitur discipuli dispersi in passione congregati essent post resurrectionem cum zoifero, id est uitam ferente, et (zoodota), id est datiuo uite, Simoni Petro, dicit: Simon, inquam, diligis me plus hiis et cetera. Ex quo in morte uite mors subcubuit cuius erani ruerunt, pastor iam requirit pastorem cui oues antequam ipse redimeret promiserat se commissurum. Postquam enim redemit, quia hic antropothen, id est humanitus, mansurus non erat, adhuc requirit ton pimena, id est pastorem, ad committendas oues coram omnibus discipulis quas redimerat sue cure, dicens: pasce oues meas, discretos scilicet et populorum rectores, pasce agnos meos, id est innocentes, ut per te ad me ueniant et per me ad patrem. Ter te interrogabo an me diligis, quia ter me tepidus et timidus negasti; nunc autem reductus, ne credant te fratres gratiam et clauium auctoritatem amisisse, quia amas me coram ipsis tibi iam confirmo quod meum est plenum. Pasce igitur ita oues meas, loco meo epistata, id est prepositus, esto fratrum et feruentem amorem quem dicebas te habere in me, quod animam tuam pro me poneres, nunc uice mei pone pro ouibus.