|
Maximus. Beatus maximus magnus doctor in epistola Orientalibus
directa: omnes fines orbis qui dominum sincere receperunt et ubique
terrarum Catholici ueram fidem confitentes in Ecclesiam Romanorum
tamquam in solem respiciunt et ex ipsa lumen Catholice et apostolice
fidei recipiunt. Quoniam quidem sicut luna et sidera uersus solem
directa immediate recipiunt lumen, sic ex ipsa Ecclesia lumen fidei et
ueritatis ad salutem recipiunt animarum; ad ipsam infallibiliter fide
non ficta gentes gressus dirigunt, secundum quod et reliqui post
apostolos patres uenerabiliter et sincere ac regulariter cum pia fide et
synodis sanctis, ut ab apostolis senserunt, manifestissima auctoritate
confirmauerunt simbolum fidei: quod a principio descensionis uerbi Dei
incarnati ad nos coadunatam et fundatam super petram confessionis Petri
dicimus uniuersalem Ecclesiam secundum diffinitionem saluatoris, in
qua necessario salutis animarum nostrum est manere et ei obedire, suam
seruantes fidem et confessionem; quia ipsi datum est aperire uolentibus
intrare ad Christum et nolentibus claudere, secundum quod ei dictum
est: quodcumque ligaueris super terram etc.; porte Inferi, hoc est
hereticorum non preualebunt aduersus te ora. Quam omnium dominus et
creator Ihesus Christus fundauit, et eius apostoli nec non et post
eos sancti patres et predicatores atque martires prosperantes propriis
operibus et sermonibus ueris in agoniis et sudoribus, doloribus et in
propriis sanguinibus, ut in caput eorum crederemus sicut et ipsi
credebant ad uitam percipiendam eternam immortalitatem existentem, unam
sanctam ipsius Christi Catholicam et apostolicam Ecclesiam
fundauerunt, et firmiter super Christum Petrum cum ipsa Ecclesia
edificauerunt.
|
|