|
Post imperium religiosorum imperatorum Christianorum Honorii et
Theodosii augustorum, VIII Kalendas Julii congregati in
Calcedonia sancti patres quorum primus fuit Aurelius Papa, qui omnes
multos statuentes canones affirmauerunt predecessorum statuta unanimiter
dicentes: si quis episcopus predicatur infamis, precipientes
affirmamus ut, conuenientibus ipsius diocesis episcopis secundum iura
ueridicorum patrum, liberam habeat sententiam appellandi ad beatissimum
episcopum antique Rome, quem habemus Petrum petram refugii; et ipsi
soli libera potestate loco Dei sit ius discernendi episcopi criminati
infamiam, secundum claues a domino sibi datas soluendi et ligandi
potestatem ut habet; et diffinitionem primatis illius prouincie uel per
collateralem ex suo trono missum, uel per suas litteras patefacere
dignetur. Si collateralem miserit, affirmamus ut locum eius teneat et
omnia diffinita ab eo teneantur tamquam a uicario apostolici troni iure
perpetuo inuiolabiliter sancita.
|
|