|
Sinodus Calcedonensis. Incipit tomus, id est uolumen terminatiuum,
sanctorum sexcentorum et triginta patrum sancti Calcedonensis
Concilii. Sancta et uniuersalis synodus dixit: sufficiat ad plenam
orthodoxe fidei notitiam et firmam ueritatem preclarum et summe sapiens
et salutiferum hoc diuum simbolum sacri et diui et infallibilis magni
Concilii Niceni, in hac sancta uniuersali synodo iam consummatum et
terminatum, de plena fide et ueritate patris et filii et spiritus
sancti et de aliis dogmatibus eiusdem fidei. Et circa finem tomi,
omnibus terminatis, interdicitur ab eadem synodo ut nulli amodo liceat
aliam fidem credere, scribere et predicare. Et tandem laudes extollit
sacrosancta synodus beato et uniuersali pape Leoni. Dicit enim:
omnes nos cum sanctis trecentis decem et octo patribus apud Niceam
congregatis, necnon et cum centum quinquaginta patribus in urbe
imperiali congregatis, et etiam cum ducentis patribus apud Ephesum
conuenientibus, clamamus et dicimus: sic credimus sicut et ipsi; una
est fides omnium patrum, una est uoluntas, idem sensus, sicut omnes
predicamus; hec est fides omnium orthodoxorum, hec fides saluauit et
saluat mundum. Leo sanctissimus, apostolicus et icumenicos, id est
uniuersalis, patriarcha per multos annos uiuat. Sancti Deo
honorabiles et uenerabiles hic Deo congregati sint per multos annos.
Hec sacrosancta et preclara synodus per multos annos regnet. Hec est
fides Romanorum. Confirmet Deus ton isapostolon, id est equalem
apostolis, et magistrum throni apostolorum patriarcham nostrum
Leonem.
|
|