|
Cirillus Ierosolimitanus. Sanctus Cirillus Ierosolimitanus
patriarcha, qui interfuit sancte secunde synodo, in XVII preclaro
tractatu super illum articulum simboli Niceni in unam sanctam
Catholicam et apostolicam Ecclesiam: Catholica quidem dicitur
propter quod a principio usque ad finem in omnibus gentibus est
dilatata; et cum in diuersis linguis predicetur, tamen non diuersa uel
bipartita in specie in singulis gentibus dat singula fide et
predicatione more gentium incredularum de uisibilibus et inuisibilibus,
sed Catholicos, id est et indeficienter ac uniformiter, uniformem
Deum in notitiam omnium gentium infallibiliter sua doctrina uenire
fecit, omni ablata idolatria, ut sint iuxta propheticum sermonem
diuersi in signis, sincere unius labii. Apostolica dicitur, id est a
Deo per apostolos missa ad omnes gentes auctoritate et uirtute
spiritali ad uocandum omnes; et coram discipulis et suis sanctis
Euangelistis proprio suo sanguine lauatis, ex se proprio suo spiritu
super Petrum et alios eius coapostolos et successores ipsius perpetuo
illuminando et deificando edificauit. Quam preuidit Psalmista in
spiritu sitibundo affectans se in ipsa cum Christo ex suo tabernaculo
ueniente ad ipsam partem habere; dixit enim: odiui sinagogam malorum
populi mei et cum impiis Phariseis non sedebo, sed domus tue, o
domine et fili, dilexi decorem, Ecclesie scilicet omnium gentium.
De qua Ecclesia Petro dixit: super hanc petram edificabo Ecclesiam
meam, et non tuam sed meam quia ego semper, et tu et post te et non
post me quia tu cum fine et ego sine fine; cum omnibus quos loco tui
ponam plene et perfecte sacramento et auctoritate cum eis ero, sicut
sum et tecum.
|
|