|
Cirillus Alexandrinus. De eodem sanctus Cirillus patriarcha
Alexandrinus, tertii Concilii maximus diffinitor, in 2 libro
thesaurorum de passione domini dicit: cum igitur uideatur dominus
trepidare mortem in hoc quod dixit: si possibile est transeat a me
calix iste, nostre mortalitatis quam assumpsit uerax Deus coram
discipulis demonstrauit proprietatem; ut idem Deus usiodos, id est
essentialiter, in carne manens et ex se spiritum spirans sanctum
operabatur in medio terre nostre salutis opera - quod est Dei et non
hominis - sue proprie deitatis uerissime demonstrauit proprietatem,
secundum quod tenet et predicat sancta Dei Ecclesia supra firmam
Petri edificata petram, ab ipsa siquidem Trinitate: a patre, qui
reuelauit ut ei coessentialem filium confiteatur, a filio qui ei dedit
plene et perfecte claues regni celorum. Quoniam sicut ipse accepit a
patre dux et sceptrum Ecclesie gentium ex Israel egrediens super omnem
principatum et potestatem et super omne quodcumque est ut ei genu cuncta
curuentur plenissimam potestatem, sic et Petro et eius diadochis, id
est successoribus uel uicariis, plenissime commisit. Et coram
apostolis et Euangelistis loco sui ipse caput Ecclesie in medio eorum
statuit quatenus ipsi in Euangeliis et epistolis mundo huic
predicando, Ecclesias et prelatos ordinando, scriberent que a domino
audierunt et receperunt; affirmantes in omni doctrina Petrum loco
domini et eius Ecclesiam, eidem dantes locum in omni capitulo et
sinagoga, in omni electione et affirmatione, secundum quod et diuus
ille ueracissimus scribit in Euangelio Lucas sanctus qui facta maiorum
et sociorum narrauit atque indubitanter Ecclesie tradidit. Que
Ecclesia apostolica ab omni seductione et heretica circumuentione
immaculata manet super omnes prepositos et episcopos et super omnes
primates Ecclesiarum nec non et populorum in suis pontificibus, in
fide plenissime et auctoritate Petri; cum alie Ecclesie quorundam
errore sint uerecundate, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat,
silentium imponens et omnium obturans ora hereticorum. Et nos
necessario salutis, non decepti superbia nec uino superbie debriati,
tipum ueritatis et sancte apostolice traditionis seruantes una cum ipsa
confitemur et predicamus. Ergo itaque, fratres mei, si Christum
imitamur, ut ipsius oues uocem eius audiamus manentes in Ecclesia
Petri, et non inflemur uento superbie ne forte tortuosus serpens
propter nostram contentionem nos eiciat ut Euam olim de Paradiso
Ecclesie Dei; sed ut membra maneamus in capite nostro apostolico
trono Romanorum pontificum, a quo nostrum est querere quid credere,
quid tenere debemus, ipsum uenerantes, ipsum rogantes pro omnibus:
quoniam ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere,
disponere, soluere et loco illius ligare qui ipsum edificauit et nulli
alii quod suum est plenum sed ipsi soli dedit. Cui omnes iure diuino
caput inclinant, et primates mundi tamquam ipsi domino Ihesu obediunt
iuxta quod scriptum est: introibimus in tabernaculum eius, adorabimus
in loco ubi steterunt pedes eius: humanitas est, ipse homo cui tota
Trinitas ad salutem Ade et filiorum eius plenissimam dedit
potestatem, quem unus trium assumpsit et in unitate persone transuexit
ad patrem super omnem principatum et potestatem ut adorent eum omnes
Angeli Dei; quem totum dimisit per sacramentum et potestatem Petro
et Ecclesie eius super omnem huius mundi principatum et potestatem, ut
sicut in celo adoratur ab uniuersis, ita et eius Ecclesia, locus
pedum eius, ueneretur ab uniuersis, et ibi ipsum Christum adorantes
per manus Ecclesie Christi dona et iura recipiant.
|
|