|
Iohannes Chrysostomus. Beatus Iohannes Crisostomus patriarcha
Constantinopolitanus, super Mattheum: tu es Petrus et super hanc
petram edificabo Ecclesiam meam, hoc est per fidei ueram
confessionem. Hinc equidem demonstrauit multos esse uenturos ad eandem
fidem quam confessus est Petrus, et ideo sensus eius eleuauit uel
suscitauit et pastorem ipsum fecit. Sequitur: et porte Inferi non
preualebunt aduersus eam, scilicet contra Ecclesiam non preualebunt,
quanto magis contra me non poterunt preualere; unde non trepides,
Petre, quamquam audies quia tradar passioni. Et iterum alium honorem
adiungit sibi: et ego tibi dabo claues regni celorum. Quid autem
hoc: ego tibi dabo et cetera? Sicut enim pater tibi dedit cognoscere
me, sic et ego tibi dabo. Et nota quod non dixit: rogabo patrem meum
pro potestate tibi danda magna et ineffabilis doni tibi dandi, sed:
ego tibi dabo. Queso, quid dabis dic mihi: claues dabo celorum, ut
quecumque iam ligaueris super terram erunt ligata et in celis, et
quecumque solueris super terram et cetera. Quomodo ergo non est
Christi dare filiis Zebedei ut sedeant a dextris et a sinistris, cum
Petro dicat: ego tibi dabo? Uis scire quomodo: quoniam ipse Petrus
confessus est Christum filium Dei uiui et non postulauit sedere a
dextris uel a sinistris; et ideo ipse Christus reducit et
superextollit Petrum ad sublimem mentem sui ipsius Petri, quam mentem
fidelem de eodem habebat Christo, qua et eundem Christum confessus
est et demonstrauit filium Dei esse. Et ideo Christus propter ista
duo, scilicet tu es Christus et filius Dei uiui, duo eidem Petro
que sunt solius Dei promittit: primum soluere peccata, quod solius
Dei est; secundum super confessionem fidei eius, id est super ipsum
Christum, insubmergibilem (reddere) Ecclesiam a fluctibus maris
tempestuosi mundi. Et hiis donis hominem piscatorem omni petra facit
et demonstrat firmiorem et uictorem et resistentem contra totum mundum
rebellem et oppugnantem. Et hec sunt que Petro dicit et promittit:
beatus es, Simon etc.; et super hanc petram edificabo Ecclesiam
meam, et tibi dabo claues et cetera. Ac si dicat sicut pater dixit ad
Ieremiam prophetam: ecce dedi te sicut columnam eream et sicut murum
ferreum, et reliqua. Sed Ieremiam dedit pater talem uni genti
Hebreorum, hunc autem Petrum dedit et missum filium ad omnes gentes.
Ubi sunt ergo qui dicunt filium minorem esse patre, qui per omnia
equalem dat dignitatem et potestatem Petro potestati et uirtuti quam
pater dat Ieremie? Sed diceret aliquis: que dona, que maiora que
pater dedit Petro, uel que eidem dedit filius? Pater quidem dedit
Petro reuelationem de filio suo; filius autem que patris est et ipsius
filii potestatem ubique terrarum concessit, et homini mortali omnium
que in celo sunt dedit auctoritatem dando eidem claues ad hoc ut
Ecclesiam ubique terrarum amplificet et extendat et firmiorem celo
corroboret, id est representet - hec est Glosa Greci -; nam celum
et terra transibunt, uerba autem mea non transient.
|
|