Caput 100

Idem in eodem Matthei: quare dicitur: in illa hora accesserunt discipuli ad Ihesum dicentes: quis maior est in regno celorum? Quoddam humanum scandalum conceperunt quod in se occultare iam non poterant, et tumorem cordis non sustinebant in eo quod uiderant Petrum sibi preferri et prehonorari. Quamuis enim de duobus, Iacobo scilicet et Iohanne, sint scandalizati, sed numquam taliter scandalizati sunt. Unde cum non sustinerent, tamen non manifeste dicunt: quare Petrum preponis et prehonoras tamquam maiorem nobis; sed quasi indiffinite interrogant in eo quod dicunt: quis maior est, numquid Petrus maior erit? Quos ad humilitatem reuocans et ad cordis simplicitatem, puerum ponit in medio. Et reliqua.