Tractatus tertius

De azimis

Gregorius Nazianzenus


Caput 105

De azimis beatus Gregorius Nazanzenus patriarcha Constantinopolitanus et magnus pater secundi Concilii, de Pasca domini: hodie nos mundi sincere fugiamus Egiptum et Pharaonem amarum dominum et graues eius prepositos; necnon et laterum et luti oppressione liberati a Christo in Moyse significato pergamus ad montem, et nemo nos persequatur quin possimus domino Deo nostro celebre celebrare festum nostri exitus et redemptionis. Ergo igitur celebremus domino festum en alalahmo, id est in iubilo, non in fermento ueteri malitie et nequitie sed in azimis sinceritatis et ueritatis; et nihil corruptum uel mixtum Egiptiace coinquinationis et idolatrie Deo nostro offeramus. Demus ergo to prototipo, id est primo exemplari, imagini scilicet Dei, imaginem anime nostre. Cognoscamus honorem et dignitatem nostram secundum diuinos caracteres nobis inpressos; honoremus primum exemplar et de illo in nos imaginem nostri honoris pingamus. Agnoscamus digni et preconsi misterii uirtutem, eius seruantes in nobis imaginem, hoc est hodierne festiuitatis causam et formam, quia propter nos nature humane plasmator et amator dignatus est fieri causa et nobilitatis nostre nature; pro nobis Christus extranee nature fit ex nobis ut nos. Fiamus ergo et nos dii, ex quo Deus fit propter nos homo. Ipsius imaginem in puritate et ueritate azimorum portemus, educti hodie de Egipto. Sic omnino assumens nos omnia nostra gustauit in sua bonitate, proprietatis nostre ac nostram seruauit formam eam deificans, ut nos ipsum sumentes omnia sua gustemus et seruemus ipsum imitantes, ad patrem cui nos sincera sua carne et non mixta catillagen, id est reconciliauit, adoptans in filios patri et sibi in fratres et regni coheredes necnon templum sui spiritus aptans, cum nos lauit proprio sanguine.