|
Beatus Iohannes Chrysostomus. Beatus Iohannes Crisostomus super
illud Euangelii prima azimorum etc.: primam diem dicit diem Iouis,
in quo expediebat eis comedere Pascha ad uesperam ut in sequenti
illucesseret dies Ueneris. Primam diem azimorum dicit in quo legis
cultores incipiebant Pasca celebrare, id est azima comedere omni
expulso fermento. Dominus igitur mittit discipulos suos die Iouis,
quam dicit Euangelista primam diem azimorum, in qua saluator ad
uesperas comedebat Pasca. In quo facto per omnia apertissime
demonstrauit a principio circumcisionis sue usque ad extremum diem pasce
quod non erat contrarius diuinarum legum.
|
|