|
Idem super Iohannem: ducunt Ihesum in pretorium, ipsi autem non
introierunt ut non contaminarentur sed ut manducarent Pasca. Et quid
est hoc dicere nisi quia in alia die comederunt Pascha et legem
soluerunt ut pessimi animi sui adimplerent desiderium in morte
Christi. Christus autem non preteriit siquidem tempus pasce, diem
scilicet Iouis, sed in ipso Pascha comedit. Iudei uero mille
conculcantes leges, et hoc unum preuaricati sunt, mortem sitientes
iusti ut occiderent eum. Christus autem neque terrore neque mortis
timore exterritus preteriit legem et mandata legis.
|
|