Caput 109

Idem in libro margaritorum: celebra Iuda, ait Naum propheta, festiuitates tuas, redde Deo orationes tuas; non enim fas est tibi ad statuta ueterrima peruenire. Que festiuitates? Omnes ille ueteres erant imagines portantes nouarum festiuitatum. Prima illarum erat festum azimorum, imaginem habens dominice passionis rationalis et ueri agni. Secunda autem post hoc festum erat dies festi Pentecostes, imaginem habens emissionis sancti et adorati Paracliti. Tertia uero solempnitas erat festum tabernaculorum, et ipsam imaginem portabat celestium tabernaculorum. In Christo enim est complementum omnium illarum festiuitatum. Christus ergo impleuit omnia, plenitudo legis idem ipse.