|
(Gregorius Papa). Beatus Gregorius Papa dialogus, in fine
registri sui: solet plane mouere nonnullos quod in Ecclesia alii
offerunt panes azimos, alii fermentatos. Esse namque Ecclesiam
quatuor ordinibus distributam nouimus: Romanorum uidelicet,
Alexandrinorum, Ierosolimorum et Antiochenorum, que generaliter
Ecclesie nuncupantur; cum unam teneant fidem Catholicam, diuersis
tamen utuntur officiorum ministeriis. Unde fit ut Romana Ecclesia
offerat azimos panes propter quod dominus sine ulla commixtione suscepit
carnem, sicut scriptum est: uerbum caro factum est et habitauit in
nobis; sic azimo pane efficitur corpus Christi. Nam cetere Ecclesie
supradicte offerunt fermentatum pro eo quod uerbum patris indutum est
carne et est uerus Deus et uerus homo, ita et fermentum commiscetur
farine et efficitur corpus domini nostri Ihesu Christi uerum. Sed
tamen tam Romana Ecclesia quam et Ecclesie supra memorate pro
inuiolabili fide, tam azimum quam fermentatum dum sumimus, unum corpus
domini nostri saluatoris efficimur. Certissimum autem, sicut
diximus, diuinum interest sacramentum, secundum quod legimus in
Euangelio: mulier illa que accepto fermento abscondit in farine sata
tria, donec fermentatum est totum. Mulier hec uidetur mihi esse
apostolica predicatio uel Ecclesia que de diuersis partibus uel
gentibus congregata est: hec tollit fermentum, id est notitiam uel
intelligentiam sanctarum Scripturarum, et abscondit illud in farine
sata tria, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta inter se non
discrepent, sed impetrent a patre quodcumque postulauerunt.
|
|