|
De igne Purgatorio sanctus Gregorius Nisenus, frater beati
Basilii, in sermone de defunctis in quo apertissime dicit quod
Purgatorius sit ad presens: si enim essemus quod a principio facti
fuimus, iam non essemus quod sumus et per omnia pellicina tunica non
uestiremur, neque priuaremur diuina dignitate et similitudine primi
exemplaris alieni non essemus, neque caracter noster deprimeretur.
Sed diuinus caracter superpositus clare nos facit uidere uerum in
illuminatione prime fidei, que cum caractere fidei et uere imaginis in
Baptismate in adoptionis filios nos confirmat; que fides ratione usus
per temporis incrementa crescit operibus caritatis et adimpletur. Hinc
quis seruans hec et peruenit ad finale gaudium et summum ingreditur
bonum, si uestem glorie fidei et Baptismatis a peccati eruginosa sorde
custodierit. Quod si uento temptationis flante ad terrena procliuus
ceciderit, quandiu ibidem suo iudicio manserit erugine peccati grossata
penam meretur eternam; sed inde gratia amicantis nature humane
preueniente et altissimi Angeli consulente filio, de iudicio liberi
arbitrii surgens in presenti uita per philosophicam amorosam
operationem, adiutrice ignis gratia Paracliti, eruginem quam
imposuerat purgabit in cordis dolore et pectoris tunsione, in ualle
cordis et capitis lacrimatione et loco - iuxta uocem psalmodicam -
quem Deus ei disponit, se mundabit. Si autem amico Christo
consentiens, que de esse ad non esse faciunt ipsum ire ut deserat
eternum esse et per (quod) existit omne quod est reliquerit, et
presenti confirmauerit se Ecclesie; si hoc in labili uita purgare
minus potuerit, post transitum hinc per Purgatorii ignis
conflationem, citius magis ac magis fidelis sponsa sponso dona et
hostiam in passionis memoriam offerens pro filiis quos ipsi sponso uerbo
et sacramento rei preclare genuit, pena alacriter expeditur. Secundum
quod predicamus dogma ueritatis seruantes, ita credimus.
|
|