|
(Theodoritus). De eodem Theodoricus episcopus Cirensis in Siria
magnus doctor, et contemporaneus patri Cirillo Alexandrino tempore
tertii Concilii Ephesini, cui Concilio ipse idem Theodoritus
interfuit, super illud apostoli ad Corinthios: si cuius opus arsit
etc.: si quis super hoc fundamentum, Christum uidelicet Ihesum,
aurum, Dei scilicet et proximi dilectionem, argentum, id est pacem
proximi sonora uoce loquens, lapides pretiosos qui sunt preclara opera
sanitatis non amittende, mercedem accipiet; si cuius opus arserit
detrimentum patietur, ipse autem saluus fiet. Equidem solius Dei est
quod perfectum est: sine peccato esse, non coinquinari opere nec mente
maculari, nec sibi puluis et labilis huius uite lanugo inherere.
Homines autem quamquam iusti sint, tamen non ad plenum sunt. Inter
homines iustissimus apostolus dixit: offendimus omnes in multis, hoc
est etsi non in thanasimis, id est mortalibus, tamen a uenialibus
nullus est immunis. Et iuxta panphrona, id est omnimode sapientem,
quis potest dicere: mundus sum a peccato et purum est cor meum?
Nullus nisi ille qui pir analiscon, id est ignis consumens, dicitur.
Ceteri autem cum liberi sint arbitrii et ex hoc in illud flexibiles,
sine macula esse non possunt quandiu cum elementis uoluuntur, ipsi
elementati in ipsis conclusi, donec ipsa elementa transcendentes ad
immobilem deposita morte et omni grauedine ueniant et conformentur
firmissimo. Et sic semper immaculati erunt et, Deus omnia in eis,
immutabiles permanebunt. Sed dixit superius quod qui edificat aurum
etc. mercedem accipiet; si cuius opus arsit, detrimentum patietur,
ipse autem saluus fiet. Quis ipse? Qui uidelicet superedificat super
fundamentum aurum et cetera. Dixit enim apostolus de tali quod
mercedem accipiet; nunc autem dicit quam mercedem, uidelicet salutem:
saluabitur sic tamquam per conflatorium ignem purgantem quidquid
interuenit per incautelam practice uite ex puluere saltim pedum terreni
sensus. In quo igne tamdiu manet quamdiu quidquid corpulentie et
terreni affectus inhesit purgetur, in fide et spe ibi manens. Pro quo
mater Ecclesia, que ipsum intermisit per Baptisma confessionis et
penitentie, et hinc caractere Christi et sacramento salutis exaratum
et munitum dimisit, in pace emisit, orat et dona pacifica amicanti
nature humane deuote offert; et sic per hec mundus et inde purus
exiens, domini Sabaoth purissimis oculis immaculatus assistit.
|
|