|
Ecce luce clarius in presenti uolumine iam habet theodocta tui sacri
inperii celsitudo, o panphron, (id est) omnimode sapiens,
clementissime imperator semper auguste, quod sitibundo corde cupiebas
audire: scilicet unde et a quibus auctoritatibus sacrosancta Catholica
mater Ecclesia habuit locum addendi in sacro et diuo simbolo diuorum et
sanctorum patrum filioque procedit. Habuit equidem duo diuina Angelis
et hominibus ueriora testimonia. Habuit et sacrosancta uniuersalia
Concilia, necnon et Orientales totius sacre Scripture in Greco
stilo sanctos et diuos expositores suprauocatos; quibus per omnia
consonos et imitatores eorundem atque Deichristiformes et spiritu
sancto perlustratos eiusdem diuine Scripture habuit etiam in Latino
stilo mirabiles expositores, in nullo siquidem ab eisdem discrepantes
propterea quod uno eodem in utraque Ecclesia, Greca scilicet et
Latina, spiritu omnes potati sunt, sicut in ueteri et in nouo
testamento patres, prophete uidelicet et apostoli, eundem spiritum
patris et filii et ab utroque procedentem ut spongie sitibunde
inbiberunt et super faciem Ecclesie uelud nubes supercelestes
rorauerunt: Hilarium uidelicet episcopum Pictauensem, Ambrosium
Mediolanensem archiepiscopum, Augustinum episcopum Hiponensem in
Affrica, Ieronimum presbiterum qui et discipulus sancti Gregorii
Nazanzeni magni theologi, et alios multos sanctos theodoctos quos ad
salutem tui sacri imperii teneris per omnia accipere sicut et recipis
supradictos patres Orientales. Quoniam quidem teneris et debes
recipere beatum dictum Hilarium Catholice fidei doctorem et
contemporaneum magno patri Athanasio, sicut et recipis eundem sanctum
Athanasium; et sicut recipis magnum Basilium, recipere et eius
contemporaneum magnum patrem Ambrosium; et sicut recipis beatum
Gregorium Nazanzenum magnum theologum, recipere et eius consimilem et
contemporaneum in eadem doctrina theologie magnum patrem Augustinum;
et sicut recipis sanctum Gregorium Nissenum fratrem dicti patris
Basilii, recipere et patrem sanctum Ieronimum eiusdem condoctorem et
contemporaneum; et sicut recipis beatum Iohannem Crisostomum,
recipere per omnia et eius consimilem moribus et uita et doctrina magnum
patrem beatum Gregorium Papam dialogum; et sicut recipis beatum
Cirillum Alexandrinum patriarcham magnum patrem tertii Concilii
Ephesini, recipere et eius condoctorem beatum Leonem Papam maximum
patrem quarti sacri Concilii Calcedonensis; et sicut recipis omnes
sanctos patres et doctores Ecclesie Orientalis, ita per omnia ad
salutem anime recipe omnes sanctos doctores sancte dicte Ecclesie
Romane. Qui omnes patres desuper illustrati Deo Paraclito, labiis
incontaminatis et Dei scintillimonis ignitis linguis ut exarauerunt,
profitentes spiritum sanctum patris et filii esse unum numero et ab
utroque usiodos, id est essentialiter, et sinaidios, id est
sempiternaliter, unum Deum procedentem, secundum quod et supra luce
clarior per sanctos patres Orientales tue sacre imperiali maiestati
uere fidei ueritas apparet. Credat ergo et confiteatur tota Ecclesia
Christianorum a patre et a filio spiritum sanctum essentialiter
procedere, sicut et ab utroque credit et confitetur esse missum.
Explicit libellus de processione spiritus sancti et fidei Trinitatis
contra errores Grecorum confectus ex diuersis auctoritatibus doctorum
Grecorum. Deo gratias.
|
|