|
Perlecto libello a vobis exhibito inveni assertionem cuiusdam valde
temerariam dicentis quod sacerdos in absolvendo uti non debet hac
forma: ego te absolvo. Quod quidem praesumptuosum iudico. Primo
quia repugnat Evangelii dictis: dicit enim dominus Petro, Matth.
XVI, 19: quodcumque solveris super terram erit solutum et in
caelis. Quod ad usum clavium pertinere ostendit; nam praemiserat: et
tibi dabo claves regni caelorum; et postea, quasi usum clavium
exponens, dicit: quodcumque solveris super terram. Patet ergo ex
dictis salvatoris, quod habens claves absolvit. Praesumptuosum ergo
est, ut non dicam erroneum, ut sacerdos dicere non possit absolvo quem
dominus absolvere confitetur. Magis autem ex verbis domini colligitur
hanc esse formam debitam absolvendi: ego te absolvo. Sicut enim
dominus discipulis dixit: euntes docete omnes gentes baptizantes eos,
Matth. ult., ita dicit: quodcumque solveris super terram. Unde
sicut conveniens est forma Baptismi ut minister dicat: ego te
baptizo, quia dominus ministris actum baptizandi attribuit; ita
conveniens forma est ut dicatur: ego te absolvo, quia dominus ministro
actum absolutionis attribuit. Dionysius etiam expresse in XIII
capitulo caelestis hierarchiae sic dicit: nihil igitur inconveniens si
purgare dicitur theologum Seraphim; nam sic Deus purgat omnes eo quod
omnis purgationis est causa. Magis autem propinquo utor exemplo: qui
secundum nos est hierarcha, id est episcopus, per ipsius diaconos aut
sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare aut
illuminare. Sic ergo patet per auctoritatem Dionysii quod quamvis
Deus ut principalis auctor purget et illuminet, minister tamen dicitur
purgare et illuminare. Ad hoc etiam est communis consuetudo tali forma
utentium, cui unumquemque contrariari non parvae praesumptionis esse
videtur. Apostolus etiam, secunda ad Cor. II, 10, dicit: ego
quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.
Glossa: si ergo magister petitione discipulorum donavit cui voluerunt
peccatum, multo magis discipuli prece magistri idem facere debent. Et
ut ratum ei cui donavit ostenderet apud Deum, subdit: et hoc feci in
persona Christi, id est ac si ipse Christus condonaret; donare autem
peccatum est absolvere a peccato, ergo convenienter minister dicit:
ego te absolvo a peccato. Non est etiam parva auctoritas eius quod
communiter in Ecclesia cantatur: iam bone pastor Petre clemens accipe
vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita.
Potestas autem tradita Petro est potestas clavium; potest igitur
habens claves ex tradita sibi potestate dicere: ego te absolvo. Non
solum autem hoc convenienter dicere potest, sed necessarium esse
videtur. Sacramenta enim novae legis efficiunt quod figurant;
figurant autem sive significant sacramenta et ex materia et ex forma
verborum, ut in Baptismo apparet. Nam ablutio corporalis quae fit
per aquam significat interiorem ablutionem et sacramentaliter efficit
eam. Similiter verba quae dicuntur: ego te baptizo, idem
significant. Et idem apparet in sacramento confirmationis, in quo
forma est: consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis et
cetera; quibus verbis manifeste effectus sacramenti significatur. In
sacramento etiam Eucharistiae sacerdos ex persona domini loquens
dicit: hoc est corpus meum, hoc significans quod in sacramento
efficitur. Similiter etiam in sacramento matrimonii requiruntur verba
exprimentia consensum de praesenti in copulam coniugalem. In
sacramento vero ordinis, quia fit traditio potestatis, est forma
imperativi modi, cum pontifex dicit: accipe potestatem hoc vel illud
faciendi. In solo autem sacramento extremae unctionis forma verborum
est sub modo deprecativae orationis, sicut cum dicitur: per istam
unctionem et nostram intercessionem remittat tibi dominus quidquid
peccasti per visum, et cetera. Observatur autem hoc in hoc sacramento
propter auctoritatem Scripturae; dicitur enim Iac. V, 15, ubi
de hoc sacramento loquitur: oratio fidei sanabit infirmum et si in
peccatis sit dimittentur ei. Ubi etiam ratio huius singularis
observantiae assignari videtur. In aliis enim sacramentis nihil
corporaliter agitur quod non statim ex operatione ministri consequatur,
sicut statim in Baptismo fit ablutio corporalis quae spiritualem
designat et sacramentaliter causat; sanatio autem corporalis non statim
sequitur ex unctione, sed petitur praestanda a Deo; unde et interior
sanatio, quae per eam significatur, sub deprecatione a Deo poscitur.
In sacramento autem poenitentiae verba Scripturae, quae maxime sunt
sectanda, non faciunt mentionem de aliqua deprecatione, sed magis
verbo indicativo utitur; non enim dicit: quaecumque petieritis esse
solvenda erunt soluta, sed: quaecumque solveritis erunt soluta. Si
ergo illa tantum dicuntur esse soluta in caelis quae habens claves
solverit, qui autem petit aliquid esse solvendum, non solvit; miror
qua temeritate aliquis asserat esse solutum quod habens claves non
significat se solvere, sed solum rogat esse solvendum. Non autem
similis ratio est utendi deprecativa oratione in hoc sacramento sicut in
sacramento extremae unctionis, quia nihil hic corporale expectatur
futurum quod non statim fiat, ut est in extrema unctione; quinimmo
certissimum est in hoc sacramento per claves Ecclesiae remissionem
peccatorum conferri, nisi sit impedimentum ex parte confitentis, sicut
etiam accidit in Baptismo. Dicit enim Augustinus: non erit turpis
nec difficilis post patrata et purgata adulteria reconciliatio
coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio
peccatorum. Non ergo sub incerto deprecativae orationis significanda
est in hoc sacramento remissio peccatorum, sed sub certitudine per
indicativam orationem. Non ergo est forma in sacramento poenitentiae:
absolutionem et remissionem tribuat tibi, sed: ego te absolvo.
|
|