|
Sicut autem est temerarius id asserendo, ita vaniloquus in probando,
dum frivola quaedam pro rationibus inducit. Primo inducit quandam
postillam super summam Raymundi, quae dicit quod in talibus, scilicet
absolutione ab excommunicatione, quamvis verba exigantur, non est
praescripta forma verborum, sicut in sacramento Baptismi et
Eucharistiae. Ubi primo derisorium est postillam summae in tanta re
pro auctoritate inducere; deinde ut postillatori non fiat iniuria,
dicamus quod alia ratio est de absolutione ab excommunicatione quae non
est sacramentalis, sed magis iudiciaria iurisdictionem consequens, et
aliud de absolutione a peccatis in sacramento poenitentiae, quae
consequitur potestatem clavium et est sacramentalis. In illa enim
verba habent efficaciam ab intentione dicentis; unde non refert
quibuscumque verbis utatur ad exprimendum suam intentionem. In
sacramentis autem verba habent efficaciam ex institutione divina; unde
tenenda sunt verba determinata consonantia divinae institutioni.
Institutioni autem dicentis: quodcumque solveris, ista verba
conveniunt: ego te absolvo, sicut institutioni dicentis: euntes
docete, baptizantes in nomine patris et cetera, conveniunt ista
verba: ego te baptizo in nomine patris et cetera; et ideo sicut ista
verba sunt tenenda in Baptismo: ego te baptizo, ita in poenitentia:
ego te absolvo. Secundo autem proponit quod Magister, qui sententias
compilavit non posuit hanc formam, nec aliquem sanctorum legimus hac
forma usum fuisse. Contra quod dicendum est quod nec aliam formam
posuit, nec legitur de alia forma qua aliquis sanctorum sit usus; nec
etiam legitur quod aliquis istam formam negaverit. Legitur autem quod
ipse institutor sacramenti dixit: quodcumque solveris; quod est maius
omni auctoritate. Tertio ad hoc inducit quod in quibusdam
absolutionibus, quas Ecclesia facit in prima, in completorio, ante
Missam et post praedicationem, secundum morem Romanae Ecclesiae, et
in die cinerum et coenae domini, non fit absolutio per orationem
indicativam sed deprecativam tantum. In quo miror eum non advertere
quod huiusmodi absolutiones non sunt sacramentales, sed sunt quaedam
orationes quibus dicuntur venialia peccata dimitti; sicut per orationem
dominicam qua dicitur: dimitte nobis debita nostra. Quarto etiam
inducit sic sensisse quosdam antiquos famosos magistros, scilicet
magistrum Guillelmum de Altissiodoro, et magistrum Guillelmum
Alvernum quondam episcopum Parisiensem, et dominum Hugonem quondam
cardinalem; de quibus quod ita senserint non constat; sed, et si ita
senserunt, numquid eorum opinio praeiudicare poterit verbis domini
dicentis Petro: quodcumque solveris super terram? Numquid, etiam si
nunc viverent, praeiudicare possent communi magistrorum theologiae
sententiae Parisius legentium qui contrarium sentiunt, decernentes
absque his verbis: ego te absolvo, absolutionem non esse per solam
deprecativam orationem? Quinto vero proponit de eo quod agitur in
sacramento extremae unctionis, quod supra solutum est. Sexto obicit
de hoc quod Matth. IX, 2-3; cum dixisset dominus paralytico:
dimittuntur tibi peccata tua, dixerunt: hic blasphemat, quia
dimittere peccatum est solius Dei; non ergo sacerdotis. Hoc etiam
per verba Dionysii supra solutum est; quia Dei est auctoritate
peccata dimittere; hominis autem est ministerium ad remissionem
exhibere, dum in persona Christi peccata condonat, secundum quod
apostolus dicit. Septimo obicit quod in suscitatione Lazari,
secundum Augustinum et secundum Gregorium, significata est suscitatio
peccatoris; sed Lazarus prius est a domino vivificatus, quam
traderetur discipulis absolvendus. Ex quo arguit quod nihil valet
absolutio sacerdotis antequam homo a Deo sit vivificatus per gratiam et
suscitatus a morte culpae; ergo sacerdos non potest super culpam.
Quae quidem ratio multiplices defectus habet. Primo quidem quia
arguitur ex methaphoricis, ex quibus non est arguendum, ut Dionysius
et Augustinus dicunt. Secundo quia ratio sua non est ad propositum.
Constat enim quod dominus Lazarum suscitatum discipulis solvendum
mandavit; ergo discipuli absolvunt. Per hoc ergo non ostenditur quod
sacerdos dicere non debeat: ego te absolvo, sed quod eum non debeat
absolvere in quo signa contritionis non videt, per quam homo
vivificatur interius a Deo culpa remissa. Quia tamen dicit quod
sacerdos non potest super culpam, et hoc potest habere calumniam,
sciendum est quod si intelligat quod sacerdos sua auctoritate super
culpam potentiam non habet, verum dicit; si autem intelligit quod
sacramentum quod sacerdos ut minister tradit non se extendit ad
dimissionem culpae, falsum dicit. Sicut enim per Baptismum
dimittitur omnis culpa et originalis et actualis, ita per sacramentum
poenitentiae remittitur actualis culpa. Contingit autem quandoque in
Baptismo quod aliquis, ante quam sacramentum Baptismi actu
percipiat, dum habet sacramentum in voto sive in proposito,
iustificationem consequitur a solo Deo; et tamen, si ante consecutus
non fuit ex vi sacramenti, nisi obicem opponat, iustificationem
suscipiendo sacramentum consequitur; et omnino ita accidit in
poenitentia. Nullus enim reputatur contritus nisi habeat propositum se
subiciendi Ecclesiae clavibus, quod est habere sacramentum in voto;
unde quandoque aliqui consequuntur iustificationem in ipsa absolutione,
quam ante non fuerant consecuti. Octavo obicit quod paris potestatis
est baptizare interius et a culpa mortali absolvere; sed Deus non
communicavit potestatem interius baptizandi, ne spes poneretur in
homine; ergo nec potestatem absolvendi ab actuali peccato. In quo
suam vocem ignorare videtur, contra seipsum obiciens. Sicut enim
solus Deus interius baptizat et tamen quia homo exterius ministerium
adhibet, dicit: ego te baptizo; ita Deus per seipsum a peccato
absolvit, et tamen homo, qui exterius ministerium adhibet, dicere
potest: ego te absolvo. Nono obicit quod remissio peccatorum fit per
gratiam, quam homo dare non potest. Cui dicendum est quod homo, etsi
non possit dare gratiam, potest tamen dare gratiae sacramentum, per
quod fit remissio peccatorum. Decimo obicit quod dominus ad Moysen
dixit: loquere Aaron et filiis eius; sic benedicetis filiis Israel
et dicetis eis: benedicat te dominus et custodiat te et cetera, Num.
VI, 23. Et subditur invocabunt nomen meum super filios Israel et
benedicam eis. Quod videntur imitari praelati cum dicunt: benedicat
vos Deus vel divina maiestas; et non dicunt: ego te benedico. Ubi
aperte decipitur, quia benedictio ista non est sacramentalis; sed ubi
sacramentalis benedictio occurrit, sicut in sacramento Eucharistiae,
tunc ipsi sacerdotes benedicere dicuntur. Unde apostolus dicit, I
Cor. X, 16: calix benedictionis cui benedicimus; Glossa: cui
nos sacerdotes cotidie benedicimus. Nec est verum quod subdit quod hoc
quod dicitur: absolutionem et remissionem tribuat tibi et cetera, sit
forma aut pars formae; non enim conveniunt verbis Scripturae, quae
dicit: quodcumque solveris et quorum remiseritis. Nec hoc quod
dicitur: benedictio Dei omnipotentis pars est formae, cum hoc ex
Scriptura trahi non posset, nec in usu communi habeatur, etsi aliqui
hoc dicant. Undecimo obicit quod cum clavis sit potestas quae est in
ministro, si extenderet se ad culpae absolutionem, hoc esset per modum
efficiendi, quod soli Deo competit. Cuius solutio iam ex praemissis
apparet. Potestas enim clavium se extendit ad absolutionem a culpa,
non sicut causa efficiens principalis, hoc enim Dei est, sed
instrumentaliter, sicut et aqua Baptismi, de qua Augustinus dicit
quod corpus tangit et cor abluit. Duodecimo obicit quod dominus idem
voluit ostendere dicens: quodcumque solveris et quorum remiseritis.
Nullus autem dicit: ego tibi remitto peccata, ergo non debet dicere:
ego te absolvo. Sed obliviscitur eius quod apostolus dicit, se
donasse peccatum non propria auctoritate, sed in persona Christi;
donare autem idem est quod remittere; Papa etiam se relaxare dicit
aliquam partem de poenitentia iniuncta. Ideo tamen in absolutione
sacramentali potius utimur verbo absolutionis quam remissionis, ut
forma absolutionis conveniat cum verbis institutionis, quia dominus
exponens clavium potestatem his verbis usus est: quodcumque solveris.
Tertiodecimo obicit ex auctoritate Hieronymi reprehendentis quosdam de
eo quod se putant damnare innoxios vel solvere noxios. Non autem
sacerdos, a peccatis absolvens, noxios solvit qui voluntate noxii
remanent, sed qui poenitendo recedunt a noxa culpae. Quartodecimo
obicit de hoc quod Hieronymus dicit super Leviticum, de hoc quod
leprosi iubentur ostendere se sacerdotibus, quos illi non faciunt
leprosos vel mundos, sed discernunt; ita et hic. Decipitur autem
quia similitudinem nimium extendit. Absit enim ut sacramenta novae
legis significent tantum et nihil faciant, sicut veteris legis
sacramenta. Si autem sacerdos solum discernendo denuntiaret peccatoris
absolutionem, nihil faceret, sed significaret tantum; ergo facit
aliquid ministerium absolutionis impendendo. Non tamen facit idoneos
accedentes ad sacramentum; hoc enim solus Deus facit, qui ad se
hominum corda convertit. Et respectu huius idoneitatis non habet
sacerdos nisi discretionem, sicut et sacerdos legalis circa lepram.
Quintodecimo obicit quod Ambrosius dicit, quod solus ille peccata
dimittit qui pro peccatis mortuus est; et Augustinus dicit quod nemo
tollit peccata mundi nisi solus Christus. Quod solvit apostolus
dicens quod ipse, quod donavit, donavit in persona Christi, scilicet
tanquam Christi minister, qui sua passione remissionem meruit
peccatorum: a qua passione efficaciam habent claves Ecclesiae, sicut
et cetera sacramenta. Sextodecimo obicit de leprosis mundatis a
Christo, Matth. VIII, 4 et Luc. XVII, 14, quibus
dixit quod ostenderent se sacerdotibus; antequam tamen se ostenderent,
sunt mundati. Quod similiter solvendum est sicut et illud quod supra
de Lazaro posuit. Decimoseptimo resumit de hoc quod cum dominus
dixisset paralytico: dimittuntur tibi peccata, Iudaei dixerunt: hic
blasphemat. Quod supra solutum est et reiterare non oportet.
|
|