|
His autem rationibus positis, nititur quandam solutionem infringere,
quae est si aliquis dicat quod ad ministerium sacerdotis pertinet oratio
absolutionem divinam impetrans, sed post debet dicere indicative:
absolvo te ab omnibus peccatis tuis, id est: absolutum te ostendo.
Quam quidem solutionem nec ego approbo, si simpliciter, ut sonant
verba, intelligatur. Non enim oratione sacerdotis impetratur remissio
peccatorum, sed passione Christi: alioquin si sacerdos esset in
peccato mortali absolvere non posset. Praemittitur autem oratio ut
impetretur confitenti idoneitas ad suscipiendum effectum sacramenti;
quae quidem oratio, etsi plus valeat a iusto quam a peccatore oblata
propter meritum personae quod additur, tamen etiam a peccatore
sacerdote oblata non est cassa, quia proponitur ab eo in persona totius
Ecclesiae. In formis autem sacramentorum non plus facit verbum a
iusto prolatum quam a peccatore, quia non operatur ibi meritum
hominis, sed passio Christi et virtus Dei. Similiter non
sufficienter exponitur: ego te absolvo id est absolutum te ostendo;
quia secundum hoc in sacramentis novae legis non esset nisi ostensio vel
significatio, quod idem est. Sed est sensus: ego te absolvo, id est
sacramentum vel ministerium absolutionis impendo; nisi forte sicut
aliquis dicitur ostendere non solum significando sed etiam faciendo.
Si tamen praedicta responsio sustineatur, non inutile erit considerare
quam frivolis rationibus eam impugnet. Obicit enim primo quod dominus
dedit apostolis potestatem sanandi corporales infirmitates et
spirituales, sed in sanatione corporalium infirmitatum non dicebant;
sano te, sed: sanet te dominus Iesus Christus; ergo nec in
sanatione spirituali debet dicere sacerdos: ego te absolvo. Non
advertit autem qui hoc obicit quod potestas sanandi infirmitates erat
gratia specialiter homini data non ad sanandum, sed ad sanitatem
impetrandam; potestas autem clavium non computatur inter gratias gratis
datas, sed est virtus sacramentalis quae principaliter residet in
Christo, instrumentaliter autem sive ministerialiter in sacerdotibus
habentibus claves. Unde verbum dicentis: sanet te dominus, non
sanabat, sed sanationem impetrabat. Verba autem sacramentalia
efficiunt quod significant, ut dictum est. Secundo obicit quod
temerarium videtur denuntiare aliquem esse ab omnibus peccatis
absolutum, quia sic esset sicut Angelus Dei. Sed multo magis est
temerarium dicere quod per claves Ecclesiae non fiat certa remissio
peccatorum, ut Augustinus dicit. Numquid enim abreviata est manus
domini, ut qui in Baptismo ab omnibus peccatis mundat, in sacramento
poenitentiae hoc non faciat? Tertio obicit quod dicere ostendo te
absolutum non est eum ostendere esse absolutum, sicut dicere comedo non
est comedere. In quo decipitur non considerans quod formae
sacramentorum non solum sunt verba significativa, sed factiva. Quarto
obicit quod cum dicitur: ego te baptizo, non est baptizare si non
sequatur immersio vel tinctio. Sed hoc est valde ridiculum, quia in
sacramento Baptismi elementum materiale requiritur cum forma
sacramenti; sed in sacramento poenitentiae elementum exterius non
adhibetur. Quinto obicit quod temerarie sacerdos dicit: ostendo te
absolutum, cum ignoret an Deus absolverit. Sed secundum hanc
rationem etiam temerarium esset dicere: ego te baptizo, cum ignoret an
Deus interius baptizet. Neutrum tamen est temerarium, quia
sacramenta habent certos effectus, etsi impediri possint per fictionem
recipientis. Unde sacerdos dicens: ego te absolvo vel ego te
baptizo, cum certitudine denuntiat sacramenti effectum. Et similiter
dicendum ad illud quod VI et VII obicit de incertitudine
dimissionis poenae. Octavo obicit quod non potest dicere: ostendo te
absolutum, nisi forte alicui sit revelatum, sicut Ioanni
Evangelistae vel beatae virgini. Ad quod etiam supra id quod dictum
est addendum est, quod si iudex absque temeritate, testibus auditis,
potest pronuntiare aliquem innocentem, quamvis forte secundum rei
veritatem sit nocens, non temerarie sacerdos ostendit aliquem absolutum
in foro poenitentiae, in quo creditur poenitenti et pro se et contra
se. Ex quo etiam patet quod non est periculosum sacerdotibus dicere:
ego te absolvo, illis in quibus signa contritionis vident, quae sunt
dolor de praeteritis et propositum de cetero non peccandi; alias
absolvere non debet. Periculose autem solam orationem dicit, quia hoc
non est absolvere, sed sub dubio confitentem relinquere. Orare autem
pro aliquo ut absolvatur potest sive sit contritus sive non.
|
|