|
Ulterius autem non minus temerarie asserere praesumit quod impositio
manus sit de necessitate huius sacramenti. Primo quidem propter hoc
quod Act. VIII, 17, dicitur: imponebant manus super illos et
accipiebant spiritum sanctum. Illa autem impositio fuit loco
sacramenti confirmationis, quod datur per maiores ministros. Secundo
obicit quod Marc. ult. dicitur: super aegros manus imponent. Sed
hoc est ridiculum, quia non loquitur de impositione sacramentali, sed
de signis faciendis. Tertio obicit quod Augustinus dicit quod
sacramentum novae legis debet esse signum sacrae rei et per naturalem
similitudinem quod de suo addit, per hoc volens habere quod sola verba
non faciunt sacramentum; sed manifestum est in omni sacramento quod
verba ad materiam accedentia sacramentum perficiunt. In sacramento
enim Eucharistiae sola verba prolata super materiam consecrandam
perficiunt sacramentum. In Baptismo etiam verba prolata super aquam
tantum non faciunt sacramentum, sed super aquam adhibitam baptizato,
quod totum est loco materiae. Ipse autem peccator confitens est sicut
materia in hoc sacramento; unde verba absolutionis super confitentem
prolata efficiunt poenitentiae sacramentum. Quarto obicit quod dicitur
Matth. XIX, 13, quod oblati sunt parvuli domino ut eis manum
imponeret. Quod quidem referri non potest ad poenitentiae
sacramentum, quod parvulis impendi non consuevit. Oblati sunt autem
ei parvuli ut manus imponeret benedicendo secundum consuetudinem
Iudaeorum, sicut Remigius dicit. Quinto obicit quod dicitur Act.
VIII, 18: cum vidisset Simon quod per impositionem manuum
apostolorum, et cetera. Hoc autem pertinet ad impositionem manuum
quae fit in confirmatione, ut dictum est. Sexto obicit ad hoc
auctoritatem magistri Guillelmi Alverni; qui utrum hoc dixerit
nescio; sed hoc scio eum non fuisse tantae auctoritatis, ut eius dicto
esset standum in tanta re, praesertim cum dominus, Petro potestatem
clavium exponens, non dixerit: cuicumque manum imposueris, sed:
quaecumque solveris.
|
|