|
Ultimo autem redit ad primum, resumens rationes prius inductas, quod
non debet sacerdos dicere: ego te absolvo, tum quia hoc pertinet ad
potestatem Dei, tum quia sacerdoti est incertum an ille absolvatur.
Quae iam supra soluta sunt. Addit etiam obiciendo quod vix triginta
anni sunt quod omnes hac sola forma utebantur: absolutionem et
remissionem et cetera. Sed quomodo potest de omnibus testimonium
perhibere qui omnes non vidit? Sed hoc certum est quod iam mille
ducenti anni sunt et amplius quod dictum est Petro: quodcumque
solveris super terram. Quare autem non dicatur in forma: ego tibi
remitto peccata, sicut: ego te absolvo, iam supra dictum est.
Obicit autem ulterius quod si sacerdos potest absolvere a peccatis,
utilius esset absolvi quam accipere crucem transmarinam. Quod quam
ridiculose sit dictum de facili potest adverti. Non enim crux
transmarina datur valitura nisi absoluto a peccatis ad remissionem
totius poenae pro peccatis debitae. Obicit autem ulterius quod vae
imminet vivificanti animas quae non vivunt, ut dicitur Ezech.
XIII, 19; et sic sacerdos se committit discrimini cum nesciat
quod vivant. Sed hoc iam solutum est, quia, etsi nesciat quod
vivant, scit tamen quod sacramentum vivificare potest. Ulterius
obicit quod sicut Ambrosius: dicit, dominus par ius esse voluit
solvendi et ligandi; sed sacerdos non ligat vinculo peccati, sed
funibus peccatorum suorum quisque constringitur, ut dicitur Prov.
V, 22; ergo sacerdos non absolvit a vinculo culpae. Contra quod
dicendum quod hoc facit sacerdos ligando et solvendo per ministerium
quod Deus per auctoritatem. Deus autem absolvit quidem a peccato
directe gratiam apponendo, ligat autem in peccato vel tradit in
peccatum, ut dicitur Rom. I, gratiam non apponendo. Et similiter
sacerdos tanquam minister a peccato solvit sacramentum gratiae
adhibendo, ligat vero non apponendo, praeter hoc quod ligat ad poenam
quam iniungit. Inducit autem ultimo auctoritatem Hilarii, quod soli
Deo de se credendum est qui se solus novit; ergo absolutionem a
culpa, quae solo Deo sciente fit, nullus ostendere potest nisi ipse
vel cui ipse revelaverit; ergo absolutionem a culpa, quam solus Deus
facit, sacerdos ostendere non potest. Item quod Dionysius dicit quod
sacerdotibus non est utendum virtutibus hierarchicis, nisi quo modo
divinitas moverit eos. Sed haec ex superioribus sunt soluta multotiens
et iterare non oportet. Ultimo autem inducit quod ante potestatem
clavium Petro traditam fit mentio de revelatione sibi facta, quasi
oporteat semper revelationem divinam sacerdotem expectare ante quam
clavibus utatur. Non advertit autem quod revelatio facta Petro non
fuit de idoneitate absolvendorum, sed de potestate Christi, per quam
sacramenta gratiae certissimos effectus habent. Hae sunt igitur
rationes quas pro se inducit, quae non solum demonstrationes non sunt,
sed vix apparentes rationes iudicari possunt. Voluntas autem Dei fuit
ut pro defensione potestatis Petro traditae, in festo cathedrae Petri
hoc opus de vestro mandato compilans laborarem.
|
|