|
1. Sicut tradit philosophus in III de anima, scientiae secantur
quemadmodum et res: nam omnes habitus distinguuntur per obiecta, ex
quibus speciem habent. Res autem quas considerat naturalis, sunt
motus et mobile: dicit enim philosophus in II Physic. quod
quaecumque mota movent, sunt physicae speculationis. Et ideo oportet
quod secundum differentiam motuum et mobilium, distinguantur et
ordinentur partes scientiae naturalis. Primus autem motuum est motus
localis, qui est perfectior ceteris, et communis omnibus corporibus
naturalibus, ut probatur in VIII Physic. Et ideo post
considerationem motuum et mobilium in communi, quae fuit tradita in
libro physicorum, primo oportuit quod tractaretur de corporibus
secundum quod moventur motu locali, in libro de caelo; quae est
secunda pars scientiae naturalis. Restat igitur consideratio de
motibus aliis consequentibus, qui non sunt communes omnibus
corporibus, sed inveniuntur in solis inferioribus. Inter quos
principatum obtinet generatio et corruptio. Alteratio enim ordinatur
ad generationem sicut ad finem, qui est perfectior naturaliter his quae
sunt ad finem. Augmentum etiam consequenter se habet ad generationem:
nam augmentum non fit sine quadam particulari generatione, qua scilicet
nutrimentum convertitur in nutritum; sicut philosophus dicit in II de
anima quod cibus nutrit inquantum est potentia caro, augmentat autem
inquantum est potentia quanta caro. Et ideo necesse est, quia hi
motus quodammodo consequenter se habent ad generationem, quod simul de
his et de generatione et corruptione tractetur.
2. Est autem considerandum quod de unoquoque quod in pluribus
invenitur, prius est considerandum in communi, quam ad species
descendere: alioquin oporteret idem dicere multoties, ita scilicet
quod in singulis id quod est commune repeteretur, sicut probat
philosophus in I de partibus animalium. Et ideo prius oportuit de
generatione et corruptione in communi determinare, quam ad partes eius
descendere. Similiter etiam considerare oportet quod, si in aliquo
genere aliquod primum invenitur quod sit causa aliorum, eiusdem
considerationis est commune genus et id quod est primum in genere illo:
quia illud primum est causa totius generis, oportet autem eum qui
considerat genus aliquod, causas totius generis considerare. Et inde
est quod philosophus in metaphysica simul determinat de ente in communi
et de ente primo, quod est a materia separatum. Sunt autem in genere
generabilium et corruptibilium quaedam prima principia, scilicet
elementa, quae sunt causa generationis et corruptionis et alterationis
in omnibus aliis corporibus. Et inde est quod Aristoteles in hoc
libro, qui est tertia pars scientiae naturalis, determinat non solum
de generatione et corruptione in communi et aliis motibus
consequentibus, sed etiam de generatione et corruptione elementorum.
His igitur praelibatis ad demonstrandum intentionem Aristotelis in hoc
libro, accedendum est ad expositionem eius.
|
|