|
1. In hoc igitur libro philosophus primo ponit prooemium,
demonstrans suam intentionem: secundo prosequitur propositum, ibi:
antiquorum quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo
enim ponit id quod principaliter intendit. Et continuatur ad finem
libri de caelo, ubi dictum est: de gravi quidem igitur et levi
determinatum sit hoc modo. Et subditur: de generatione autem et
corruptione natura generatorum et corruptorum, idest eorum quae
naturaliter generantur et corrumpuntur, universaliter de omnibus et
causas dividendum est, ut scilicet assignemus alias causas generationis
et alias corruptionis, vel etiam ut communes causas distinguamus,
applicando singulis speciebus generatorum et corruptorum naturaliter,
et rationes eorum determinandum est, vel generationis et corruptionis,
vel etiam eorum quae naturaliter generantur et corrumpuntur: utrorumque
enim definitiones scire oportet, naturalis enim non solum considerat
motum, sed etiam ipsa mobilia. Dicit autem natura generatorum et
corruptorum, quia considerare de generatione et corruptione
artificialium non pertinet ad naturalem. Secundo cum dicit: amplius
etc., promittit se determinaturum de aliis motibus consequentibus,
scilicet de alteratione et augmentatione, quid sit utrumque. Tertio
ibi: et utrum etc., promittit se determinaturum de comparatione
praedictorum adinvicem: utrum scilicet sit existimandum (vel
recipiendum) quod eadem sit natura et ratio alterationis et
generationis, aut semota, idest distincta, ut scilicet ita differant
ratione et natura, sicut sunt determinata, idest distincta,
nominibus.
2. Deinde cum dicit: antiquorum quidem igitur etc., prosequitur
suum propositum. Et primo determinat de generatione et corruptione in
communi, et etiam de consequentibus motibus; secundo determinat de
generatione et corruptione elementorum, et hoc in secundo libro, qui
incipit ibi: de mixtione quidem igitur et cetera. Prima pars
dividitur in duas: in prima determinat de generatione et corruptione in
communi, et aliis motibus consequentibus; in secunda determinat de
quibusdam quae ad hoc requiruntur, ibi: quoniam autem primum oportet
de materia et cetera. Circa primum duo facit: primo inquirit utrum
generatio differat ab alteratione, quod erat tertium propositorum:
oportuit tamen prius hoc tangere, quia, cum differentia constituat
speciem, non posset sciri propria ratio generationis et corruptionis,
hoc ignorato. Secundo determinat de generatione et consequentibus
motibus, ibi: universaliter itaque de generatione et cetera. Circa
primum tria facit: primo ponit diversas sententias antiquorum circa
differentiam generationis et alterationis; secundo rationem
diversitatis assignat, ibi: quicumque igitur etc.; tertio rationem
assignatam manifestat, ibi: Empedocles quidem enim et cetera. Dicit
ergo primo quod quidam antiquorum philosophorum dixerunt quod illa quae
dicitur simplex generatio, idest absoluta, est idem quod alteratio:
alii vero dixerunt aliud esse generationem simplicem et alterationem.
3. Deinde cum dicit: quicumque igitur etc., assignat rationem
diversitatis praedictae. Et circa hoc tria facit. Primo assignat
rationem quare quidam posuerunt generationem simplicem esse idem quod
alterationem. Fuerunt enim quidam qui posuerunt unum esse principium
materiale omnium rerum, puta aquam vel aerem vel ignem vel vaporem; et
cum hoc posuerunt quod materia est tota substantia rei; ex quo sequitur
quod substantia rei semper maneat; et ideo generatio in re non differt
ab alteratione. Et hoc est quod dicit: quicumque dicunt omne, idest
universum, esse unum secundum materialem substantiam, et omnia
generant, idest causant, ex uno principio materiali, his necesse est
dicere quod generatio sit idem quod alteratio; et quod idem sit aliquid
principaliter, idest simpliciter, fieri, et alterari.
4. Secundo cum dicit: quicumque autem etc., assignat rationem
quare quidam posuerunt differre generationem et alterationem. Fuerunt
enim quidam philosophi ponentes plura principia materialia, ex quorum
congregatione et segregatione dicebant omnia fieri et corrumpi. Et
secundum hoc congregationem dicebant esse generationem, et
segregationem corruptionem: alterationem autem dicebant fieri per
qualemcumque partium transmutationem. Hoc est ergo quod dicit, quod
quicumque posuerunt plures materias rerum quam unam, sicut
Empedocles, Anaxagoras et Leucippus cum Democrito, istis videtur
aliud generatio et aliud alteratio.
5. Tertio ibi: sed tamen Anaxagoras etc., excipit ab his
Anaxagoram, de quo dicit quod propriam vocem ignoravit, sicut ille
qui ponit aliquid non conveniens suae positioni. Cum enim poneret
multa elementa, sicut alii, tamen dixit singulariter quod generari et
corrumpi sunt idem quod alterari. Et huius diversitatis ratio est
quia, sicut dicitur in I Physic., Anaxagoras posuit res fieri per
abstractionem a mixto: ponebat autem misceri non solum elementa, sed
etiam accidentia: et ideo eundem modum ponebat productionis corporum,
qui pertinet ad generationem et corruptionem, et accidentium, qui
pertinet ad alterationem; ut scilicet, sicut caro fit per
abstractionem, ita et albedo. Et secundum hoc generatio non
differebat ab alteratione.
6. Deinde cum dicit: Empedocles quidem enim etc., manifestat
praemissam rationem. Et primo ostendendo quomodo quidam ponebant plura
principia: eorum enim qui ponebant unum principium, erat unus
absolutus modus procedendi. Secundo manifestat quare illi qui ponebant
unum principium, negabant differentiam generationis et alterationis,
quam adstruebant ponentes plura principia, ibi: his quidem igitur et
cetera. Circa primum ponit differentias ponentium plura principia: et
primo Empedoclis ad omnes alios. Et dicit quod ideo praedictum est
quod praedicti philosophi posuerunt plures materias, quia Empedocles
ponebat quatuor elementa esse principia materialia, scilicet terram,
aquam, aerem et ignem: omnia autem haec cum moventibus, scilicet cum
amicitia, quae congregat, et cum lite, quae segregat, dicit esse sex
numero: et ita ponebat principia finita. Sed Anaxagoras et
Democritus et Leucippus posuerunt principia infinita.
7. Secundo ibi: hic quidem etc., ponit differentiam Anaxagorae a
Democrito et Leucippo. Hic enim, scilicet Anaxagoras, posuit
corpora homoeomera, idest similium partium, esse principia
materialia, utpote infinitas partes carnis et ossis et medullae et
aliorum huiusmodi, quorum quaelibet pars est synonyma toti, idest
conveniens cum toto in nomine et ratione: haec enim dicuntur
homoeomera, idest similium partium. Et haec positio magis manifestata
fuit ab Aristotele in I Physic. Sed Democritus et Leucippus
dixerunt omnia corpora sensibilia componi ex quibusdam indivisibilibus
corporibus. Quae quidem ponebant infinita multitudine et forma, idest
figura: nam quaedam horum corporum indivisibilium dicebant esse
circularia, quaedam autem quadrata, quaedam pyramidalia, et sic de
aliis. Ponebant tamen omnia esse indifferentis naturae et speciei,
contra id quod ponebat Anaxagoras. Et tamen, cum ista principia sint
indifferentis naturae et speciei alia corpora sensibilia differunt ab
aliis, secundum differentiam eorum ex quibus componuntur, non quidem
secundum differentiam in specie naturae, sed secundum differentiam
positionis et ordinis; prout scilicet diversimode ordinantur et
disponuntur in diversis secundum prius et posterius, ante et retro,
sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum.
8. Tertio ibi: contrarie autem etc., ponit differentiam
Anaxagorae ab Empedocle. Et dicit quod contrarie videntur dicere.
Empedocles enim dixit quod ignis, terra, aer et aqua sunt quatuor
elementa, et quod sunt magis simplicia quam caro et os et talia corpora
homoeomera, idest similium partium: et hoc ideo, quia ponebat res
fieri per congregationem ex elementis, et ideo illa corpora ponebat
elementa, quae congregantur ad aliorum compositionem. Sed Anaxagoras
ponebat os et carnem et similia corpora esse magis simplicia; et
elementa, scilicet terram, aquam, aerem et ignem, ponebat esse
composita. Et hoc ideo, quia ponebat res fieri per abstractionem a
mixto: unde, cum videret quod ex aere, aqua, terra et igne omnia
alia corpora generantur, credidit quod in praedictis quatuor corporibus
esset maxima commixtio, ita quod ex his omnia alia extrahi possent.
Et hoc est quod subdit, quod dicebat ista quatuor corpora esse
panspermiam, idest universalia semina, omnium aliorum corporum; quasi
praedicta quatuor corpora essent commixta ex seminibus omnium aliorum
corporum.
|
|