|
1. Postquam philosophus ostendit quare est quaedam generatio
simpliciter et quaedam secundum quid, hic inquirit de differentia
generationis et alterationis. Et primo exponit suam intentionem,
dicens quod dicendum est de generatione et alteratione, quomodo
differant adinvicem: et hoc ideo, quia superius dictum fuit quod
generatio et alteratio sunt diversae transmutationes adinvicem.
Secundo ibi: quoniam igitur est aliud subiectum etc., exequitur
propositum. Et primo ostendit differentiam generationis et
alterationis, quantum ad id secundum quod utrumque est transmutatio;
secundo quantum ad subiectum utriusque, ibi: quando quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit differentiam
generationis et alterationis; secundo removet quandam dubitationem,
ibi: in his autem si aliqua et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit in quibus sit alteratio; secundo in quibus sit generatio,
ibi: quando autem totum et cetera.
2. Circa primum duo supponit. Quorum primum est, quod aliud est
subiectum, et aliud passio quae nata est dici de subiecto, sicut
differunt substantia et accidens. Secundum est, quod contingit in
utroque horum esse transmutationem: nam quandoque fit transmutatio in
ipsa substantia subiecti, quandoque autem in ipsis accidentibus. His
ergo suppositis, subiungit quod alteratio est, quando manet idem
subiectum sensibile: scilicet quando, nulla transmutatione in eius
substantia facta, fit transmutatio in passionibus eius, scilicet in
qualitatibus ipsius. Nec est differentia quantum ad hoc, utrum fiat
transmutatio secundum contraria extrema, vel secundum media; puta
utrum de albo in nigrum, vel de rubeo in pallidum. Ponit autem duo
exempla: primum scilicet cum corpus animalis, idem manens, prius est
sanum et postea infirmatur; secundum est, quod aes aut aliud
metallum, idem manens, quandoque est rotundum et quandoque angulare,
vel angulos habens. Et est advertendum quod primum horum exemplorum
pertinet ad primam speciem qualitatis, secundum autem ad quartam: cum
tamen philosophus in VII Physic. probet quod in prima et quarta
specie qualitatis non est motus alterationis, sed solum in tertia,
quae dicitur passio vel passibilis qualitas: et propter hoc forte
signanter dixit quod alteratio est transmutatio in passionibus. Sed
dicendum est quod alteratio primo et per se est in qualitatibus tertiae
speciei, mediantibus quibus ex consequenti fit alteratio etiam in
aliis; sicut per aliquam alterationem calidi et frigidi mutatur homo de
sanitate in aegritudinem aut e converso, et per alterationem mollis et
duri perducitur corpus ad aliquam figuram.
3. Deinde cum dicit: quando autem totum etc., ostendit quando fit
generatio. Et circa hoc duo facit: primo assignat quando est
generatio; secundo quando magis est generatio, ibi: maxime autem
generabitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quando est transmutatio
non solum secundum passiones, sed etiam secundum totam rei
substantiam; inquantum scilicet materia accipit aliam formam
substantialem; ita scilicet quod non maneat aliquod sensibile, quasi
sit idem subiectum numero ens actu; puta quando ex toto semine
generatur totus sanguis, aut ex toto aere generatur tota aqua, nulla
congregatione aut segregatione interveniente, ut Democritus posuit:
talis transmutatio est unius generatio et alterius corruptio.
4. Deinde cum dicit: maxime autem generabitur etc., ostendit
quando maxime fit generatio. Et dicit quod, secundum tertium modum
supra positum, qui accipitur secundum opinionem multorum, maxime
dicitur aliquid generari, quando fit transmutatio ex aliquo quod non
potest bene sentiri, in aliquid quod est bene sensibile, vel secundum
tactum, qui est grossior et materialior inter sensus (unde vulgares
secundum ipsum maxime iudicant aliquid esse sensibile, inquantum est
palpabile), aut etiam secundum alios sensus; sicut cum aqua generatur
ex aere, videtur esse, secundum hunc modum, generatio simpliciter;
aut quando corrumpitur in aerem, videtur esse corruptio simpliciter.
Aer enim est modice sensibilis, tum propter sui raritatem, tum quia
non excellit in ipso aliqua qualitas activa, sed passiva, scilicet
humidum: in igne autem, qui est rarior aere, excellit qualitas activa
quae est calidum: aqua autem et est densior aere, et excellit in ea
qualitas activa quae est frigidum: terra vero est densissima omnium
elementorum.
5. Deinde cum dicit: in his autem si aliqua etc., removet quandam
dubitationem. Quia enim dixerat quod subiectum manet, facta
transmutatione circa eius passiones, posset aliquis credere quod omne
illud circa quod fit transmutatio alio manente, esset passio illius
manentis. Sed ipse hoc excludit, dicens quod in his corporibus quae
adinvicem transmutantur, quandoque manet aliqua passio eadem in
generato et corrupto, sicut quando ex aere fit aqua; ambo enim sunt
diaphana, idest transparentia, vel frigida (non quod aer sit
naturaliter frigidus, sed per accidens): non tamen oportet quod huius
permanentis, scilicet diaphani vel frigidi, alterum in quod fit
transmutatio, scilicet aer vel aqua, sit passio. Si autem non esset
verum quod nunc dicimus, sequeretur quod quando ex aere fit aqua,
esset alteratio: semper enim videmus quod, quando id quod transmutatur
est passio permanentis, est alteratio; tunc autem generatio, quando
id quod transmutatur non est passio permanentis. Et hoc manifestat per
quoddam exemplum. Dicitur enim quod homo musicus corruptus est,
quando homo amittit habitum musicae; et tunc homo immusicus, idest
habens privationem musicae, generatus est: eo quod musica non est
passio hominis musici, cum sit de ratione eius, et similiter immusica
est de ratione hominis immusici. Unde homo musicus non manet: sed
homo manet idem numero. Si ergo musica et immusica non esset passio
huius, scilicet hominis, sed esset de ratione eius; tunc per
transmutationem musicae et immusicae, fieret unius generatio et
alterius corruptio. Et quia hoc non est verum, ideo musica et
immusica est passio hominis. Sed hominis musici et immusici est
generatio et corruptio: et quia homo manet, ut patet, sequitur quod
musica sit passio permanentis. Et ideo alteratio est secundum talia,
scilicet secundum passiones permanentium. Si ergo aqua et aer essent
passiones diaphani, sicut permanentis, sequeretur quod transmutatio
aeris ex aqua esset alteratio.
6. Sed dubitatur utrum eadem passio numero, quae sit altera pars
contrarietatis, possit esse in generato et corrupto, ut supra dictum
est. Si enim non remaneat eadem, non erit facilior transitus in
invicem eorum quae habent similitudinem: eo quod oportebit utrobique
omnia removeri. Similiter videtur sequi quod simile corrumpitur a suo
simili: nam generans corrumpit id quod prius erat. Si autem ponatur
quod maneat eadem numero, sequitur primo quod, remoto priori,
scilicet subiecto, remaneat posterius, scilicet passio: et quod idem
numero accidens sit in duobus subiectis. Dicendum ergo quod non manet
idem numero: sed id quod prius erat, corrumpitur per accidens
corruptione subiecti, recedente forma quae erat principium talis
accidentis; et advenit simile accidens, consequens formam de novo
advenientem. Et quia secundum hoc accidens non erat aliqua repugnantia
in agendo et patiendo, facilior fuit transmutatio. Nec est
inconveniens quod simile corrumpat suum simile per accidens,
corrumpendo subiectum vel materiam: sic enim maior flamma consumit
minorem.
7. Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit
differentiam generationis ad alterationem et ad alias transmutationes,
ex parte subiecti. Et primo ostendit qualiter se habeant ad subiectum
quod est ens in actu; secundo qualiter se habeant ad subiectum quod est
ens in potentia, ibi: est autem hyle et cetera. Dicit ergo primo
quod dictum est quod alteratio est secundum passiones alicuius
permanentis: et hoc idem accidit in aliis transmutationibus, quae
fiunt secundum accidentia quae adveniunt subiecto existenti in actu.
Quando ergo transmutatio est de contrario in contrarium secundum
quantitatem, puta de magno in parvum aut e converso, est augmentum vel
deminutio eiusdem subiecti permanentis: eo quod quantitas advenit
subiecto existenti in actu. Quando autem transmutatio est secundum
contrarietatem loci, puta sursum aut deorsum, est latio, idest motus
localis, eiusdem corporis permanentis: eo quod esse ubi advenit
corpori existenti actu. Quando vero transmutatio est secundum
contrarietatem in passionibus (idest in passibilibus qualitatibus
principaliter, et in aliis qualitatibus ex consequenti), tunc est
alteratio eiusdem permanentis: quia etiam qualitas advenit subiecto
actu existenti. Quando vero nihil manet actu existens, cuius alterum
quod transmutatur sit passio et accidens quodcumque, est universaliter
generatio et corruptio: eo quod forma substantialis, secundum quam est
generatio et corruptio, non advenit subiecto actu existenti.
8. Unde patet falsam esse opinionem quam tradit Avicebron in libro
fontis vitae, quod in materia est ordo formarum; ita quod primo
materiae advenit forma secundum quam est substantia, et postea alia
secundum quam est corpus, et postea alia secundum quam est animatum
corpus, et sic de aliis. Cum enim idem sit constituere substantiam et
facere hoc aliquid, quod pertinet ad substantiam particularem,
sequeretur quod prima forma, quae constituit substantiam, faceret hoc
aliquid, quod est subiectum actu existens: et ita formae posteriores
advenirent subiecto permanenti, et secundum eas esset magis alteratio
quam generatio, secundum doctrinam quam hic Aristoteles tradit. Est
ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, formae substantiales
differunt secundum perfectius et imperfectius. Quod autem est
perfectius, potest quidquid potest imperfectius, et adhuc amplius:
unde forma perfectior quae facit animatum, potest etiam facere corpus,
quod facit forma imperfectior inanimati corporis. Et sic nulla forma
substantialis advenit subiecto in actu existenti: nec praesupponit
aliam formam communiorem realiter diversam, quae pertineat ad
considerationem naturalis; sed solum secundum rationem, quod pertinet
ad considerationem logicam.
9. Deinde cum dicit: est autem hyle etc., comparat praedictas
transmutationes secundum subiectum quod est tantum ens in potentia. Et
dicit quod hyle, sive materia prima, est maxime proprium subiectum
susceptibile generationis et corruptionis: quia, sicut dictum est,
immediate substat formis substantialibus, quae per generationem et
corruptionem adveniunt et recedunt. Sed quodammodo, scilicet ex
consequenti et mediate, subiicitur omnibus aliis transmutationibus:
quia omnia subiecta aliarum transmutationum sunt susceptibilia aliquarum
contrarietatum, quae reducuntur in primam contrarietatem, quae est
formae et privationis, cuius subiectum est prima materia, ut dicitur
in I Physic. Et ideo omnia alia subiecta participant quodammodo
materiam primam, inquantum ex materia et forma componuntur. Ultimo
autem epilogando concludit, quod determinatum sit hoc modo de
generatione simpliciter, utrum sit vel non sit; et si est, quomodo
est; et similiter etiam de alteratione.
|
|