|
1. Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione,
hic determinat de augmentatione et deminutione. Et primo exponit suam
intentionem, dicens quod post generationem et alterationem, reliquum
est dicere de augmentatione. De qua duo considerare oportet: primo,
in quo differat a generatione et alteratione; secundo, per quem modum
augmentatur et deminuitur unumquodque quod augmentatur et deminuitur.
Secundo ibi: scrutandum itaque primum etc., prosequitur suam
intentionem. Et primo ostendit differentiam augmentationis a
generatione et alteratione; secundo inquirit de modo augmentationis,
ibi: circa quid autem est transmutatio et cetera. Circa primum duo
facit: primo supponit unam differentiam; secundo inquirit de alia,
ibi: aut etiam modus et cetera.
2. Dicit ergo primo quod primum eorum quae consideranda sunt circa
augmentationem, est quod oportet inquirere utrum differentia
augmentationis a generatione et alteratione sit solum in circa quid,
idest in genere circa quod est quaelibet istarum transmutationum. Haec
enim differentia est manifesta: videlicet quod transmutatio quae est ex
hoc in hoc, idest ex substantia ente in potentia in substantiam entem
in actu, est generatio; transmutatio autem quae est circa
magnitudinem, est augmentatio (per quam aliquid transmutatur de parvo
in magnum) et deminutio (per quam aliquid transmutatur de magno in
parvum); transmutatio autem quae est circa passiones, idest
passibiles qualitates, est alteratio. Et quia dixerat quod generatio
est transmutatio ex substantia in potentia in substantiam in actu, ut
idem intelligatur etiam de aliis duabus mutationibus supradictis,
subiungit quod transmutatio utrorumque praedictorum, scilicet
magnitudinis et passionis, est ex potentia in actum: est enim motus
actus existentis in potentia, ut dicitur in III Physic.
3. Deinde cum dicit: aut etiam modus etc., assignat aliam
differentiam, ex modo transmutationis. Et primo ponit differentiam;
secundo exponit, ibi: alio autem modo et cetera. Dicit ergo primo
quod in praedictis mutationibus etiam modus transmutationis differt
(non autem refert utrum haec littera legatur interrogative vel
remissive). In hoc enim differt modus praedictarum transmutationum,
quod id quod alteratur, non ex necessitate transmutatur secundum
locum, et similiter etiam neque quod generatur: sed necesse est id
quod augmentatur aut deminuitur, secundum locum transmutari. Huius
autem differentiae ratio est, quia locus commensuratur locato, et hoc
secundum magnitudinem, non autem secundum qualitatem vel substantiam:
et ideo necesse est quod, quando mutatur magnitudo locati, quod etiam
fiat transmutatio secundum locum; non autem quando transmutatur aliquid
secundum substantiam vel secundum qualitatem. Sicut autem
commensuratio locati ad locum attenditur secundum magnitudinem, ita
connaturalitas attenditur secundum formam substantialem, et ex
consequenti secundum aliquam qualitatem, secundum puta gravitatem vel
levitatem. Et ideo, licet generatio et alteratio possit esse sine
mutatione locali, aliqua tamen generatio et alteratio est causa quod
aliquid moveatur naturaliter secundum locum; puta, cum fit ignis vel
terra, fit grave vel leve. Differentia autem aliarum
transmutationum, per comparationem ad motum localem, non est omnino
per accidens: ostensum est enim in VIII Physic. quod motus
localis est primus motuum et principalior, et causa aliorum motuum.
4. Deinde cum dicit: alio autem modo etc., manifestat quod
dixerat, scilicet quod id quod augmentatur vel deminuitur, mutatur
secundum locum. Et primo manifestat hoc per differentiam ad motum
localem rectum; secundo per differentiam ad motum localem sphaericum,
ibi: non quemadmodum quae sphaerae et cetera. Dicit ergo primo quod
alio modo transmutat locum id quod augmentatur vel deminuitur, quam id
quod fertur, idest movetur motu recto. Illud enim quod fertur, motu
scilicet recto, universum, idest secundum se totum, variat locum:
illud autem quod augmentatur, mutat locum sicut illud quod deducitur,
puta metallum per malleationem, vel etiam humidum in vase per
infusionem, sive quodcumque huiusmodi corpus; quo quidem in eodem loco
manente, partes eius transmutantur secundum locum, vel per extensionem
vel quocumque alio modo.
5. Deinde cum dicit: non quemadmodum quae sphaerae etc.,
manifestat quod dixerat per differentiam ad motum localem sphaericum.
Et dicit quod partes eius quod augmentatur, mutant quidem locum, sed
non eodem modo sicut partes sphaerae. Partes enim sphaerae
transmutantur, toto manente in eodem loco, scilicet subiecto (quamvis
etiam totum mutet locum secundum rationem, ut dicitur in VI
Physic.): sed partes variant locum etiam subiecto, sicut pars caeli
quae modo est in oriente, postmodum erit in occidente: sed tamen talis
transmutatio partium sphaerae fit in simili loco, idest neque maiori
neque minori. Sed partes corporis quod augetur, semper extenduntur in
maiorem locum: partes autem eius quod deminuitur, semper retrahuntur
in minorem locum. Ultimo autem epilogando concludit quod manifestum
est ex praedictis, quod transmutatio eius quod generatur et alteratur
et augmentatur, differunt non solum in circa quid, idest ex parte
generis in quo sunt istae mutationes, sed sic, idest ex parte modi
transmutandi.
|
|