|
1. Postquam philosophus ostendit differentiam augmenti a generatione
et alteratione, hic incipit inquirere de modo augmenti. Et primo
quantum ad subiectum quod augetur; secundo quantum ad id quo aliquid
augetur, ibi: suscipiendum itaque et cetera. Circa primum duo
facit: primo movet quaestionem; secundo inquirit quaestionis
veritatem, ibi: aut impossibile et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit quid ex praedictis sit manifestum circa augmentum: et
quaerit circa quid sit transmutatio augmenti et deminutionis. Et
respondet quod motus augmenti et deminutionis videtur esse circa
magnitudinem. Secundo ibi: et qualiter etc., ostendit quid restet
inquirendum. Et dicit quod accipiendum est de cetero qualiter fiat
augmentum vel deminutio. Et quantum ad subiectum augmenti, primo
movet hanc quaestionem: utrum contingat quod per augmentum generetur
magnitudo et corpus, ex eo quod est in potentia ad magnitudinem et
corporeitatem (ita scilicet quod sit actu incorporeum et sine
magnitudine), vel non. Et subdividit primum membrum quaestionis.
Dupliciter enim potest dici quod sit aliqua materia actu existens sine
corporeitate et magnitudine. Unde rationabiliter quaeritur, si talis
materia sit subiectum augmenti, qualiter ex ea augmentatio fiat: utrum
scilicet ita quod ipsa materia sine corporeitate et magnitudine
existens, sit secundum seipsam separata existens; aut ita quod sit in
aliquo corpore, non tamen pars eius (nam si esset pars eius, esset
subiecta corporeitati et magnitudini ipsius).
2. Deinde cum dicit: aut impossibile etc., determinat quaestionem
motam. Et primo ratione accepta ex parte materiae vel subiecti;
secundo ratione accepta ex parte augmenti, ibi: amplius autem talis et
cetera. Circa primum duo facit: primo determinat praedictam
quaestionem, ratione sumpta ex parte materiae, secundum quod ab ipso
consideratur; secundo secundum quod consideratur a Platonicis, ibi:
sed neque puncta et cetera. Circa primum tria facit: primo excludit
primum membrum secundae divisionis, scilicet quod materia sine
quantitate secundum se separata existat; secundo excludit secundum
membrum secundae divisionis, scilicet quod materia sine magnitudine
existens sit in aliquo corpore; ibi: sed si in aliquo existit etc.;
tertio concludit propositum, ibi: melius ergo et cetera. Dicit ergo
primo quod utrumque membrum secundae divisionis est impossibile. Et
primo hoc ostendit quantum ad hoc, quod impossibile est materiam sine
magnitudine existentem per se separatam existere. Quia si sit
separata, oportet alterum duorum esse. Quorum unum est quod nullum
possideat locum, sicut punctus, cuius non est aliquis locus, eo quod
omnis locus aliquam dimensionem habet. Aut oportet, si materia sine
quantitate existens occupet aliquem locum, quod sit aliquis locus
vacuus (nam vacuum dicimus locum non repletum sensibili corpore): vel
etiam oportet quod sit quoddam corpus non sensibile (nam vacuum
dicebant nihil aliud esse nisi corpus non sensibile). Oportet enim
dicere vacuum corpus, propter dimensionem spatii: non sensibile
autem, propter vacuitatem. Horum autem duorum alterum est
impossibile, scilicet quod sit vacuum vel corpus non sensibile.
Similiter impossibile est quod materia separata existens nullum
possideat locum. Materia enim est ex qua generantur corpora
sensibilia: hoc autem ex quo corpora sensibilia generantur, necesse
est in aliquo loco esse. Semper enim videmus quod id quod generatur ex
eo, est alicubi, idest in aliquo loco determinato: ibidem autem est
quod generatur ex aliquo, ubi fuit id ex quo generatur. Ergo oportet
illud ex quo generatur aliquid, scilicet materiam, esse alicubi, vel
per se vel per accidens: per se quidem secundum opinionem antiquorum
philosophorum, ponentium materiam corporum naturalium esse aliquod
corpus actu, puta ignem aut aerem aut aquam; per accidens autem
secundum opinionem Platonis et suam, qui ponebat materiam esse ens in
potentia.
3. Deinde cum dicit: sed si in aliquo existit etc., excludit
secundum membrum, ostendens quod materia separata a magnitudine non sit
in aliquo. Et primo proponit quod intendit: et dicit quod, si
materia sine magnitudine existens ita sit in aliquo corpore separata a
substantia eius, quod non sit aliquid eius per se vel per accidens,
contingunt multa impossibilia. Et manifestat hunc modum ponendi: puta
si ponamus quod, quando generatur aer ex aqua, non fiat hoc per
transmutationem aquae, ita scilicet quod materia aquae amittat formam
aquae et recipiat formam aeris, sed sicut si materia aeris esset in
aqua sicut in vase. Secundo ibi: infinitas enim etc., ponit
rationes deducentes ad inconveniens. Quarum prima est quod, si in
aqua, praeter materiam propriam, est etiam materia aeris, pari
ratione potest etiam esse in aqua alia, et sic in infinitum,
praesertim quia ex uno possibile est infinita generari successive: et
ita sequeretur quod nihil prohibeat esse infinitas materias in aqua.
Sed ex materia qualibet potest aliquid actu generari. Ergo sequeretur
quod infinita possint actu generari ex una et eadem aqua; ita scilicet
quod quidquid potest generari in potentia, simul potest generari actu.
Secundam rationem ponit ibi: amplius neque et cetera. Et dicit quod
non videmus aliquid sic generari ex aliquo, puta aerem ex aqua, sicut
quod exit ex aliquo permanente, puta cum vinum exit a dolio non
transmutato: videmus enim quod aliquid generatur ex corrupto, sicut
supra dictum est. Oportet autem id quod sensibiliter apparet,
accipere ut principium in scientia naturali.
4. Deinde cum dicit: melius ergo etc., concludit veritatem:
dicens quod melius est dicere quod materia ita insit omnibus, quod non
separetur ab eis, tanquam nihil eorum existens; sed quod una et eadem
numero sit materia omnium, et differat solum ratione, sicut supra
dictum est. Et secundum hoc non erit separata a magnitudine, sed in
unoquoque actu magnitudini subiecta.
|
|