|
1. Supra philosophus ostendit quod non est possibile subiectum
augmenti esse id quod nullam habet quantitatem actu, sed in potentia
tantum, sicut est materia. Et quia quidam posuerunt materiam corporum
esse aliquid mathematicum, ideo philosophus hic ostendit quod nihil
tale quod caret magnitudine, potest esse subiectum augmenti. Caret
autem quantitate, in genere mathematicorum, punctus quidem
simpliciter, linea vero secundum dimensionem latitudinis et
profunditatis, superficies autem secundum dimensionem profunditatis:
corpus autem habet magnitudinem secundum omnem dimensionem; unde est
perfecta magnitudo, ut dicitur in I de caelo. Ostendit ergo quod
nihil talium quod quocumque modo caret magnitudine, potest poni materia
quae sit subiectum augmenti, tripliciter. Primo quidem propter
rationes praemissas. Unde dicit quod neque ponendum est puncta, quae
carent omnino magnitudine, esse corporis materiam, quae scilicet sit
subiectum augmenti; neque etiam lineas, quae secundum aliquid carent
magnitudine. Et hoc propter easdem causas, idest propter rationes
superius assignatas: quia necesse esset puncta et lineas separatim per
se existere, aut in aliquo corpore esse; et sic sequerentur eadem quae
prius.
2. Secundo ibi: illud autem etc., improbat hoc per ipsam
positionem Platonicorum, qui ponebant quod mathematica erant
substantia corporum naturalium. Et quia puncta et lineae sunt termini
dimensionum, sicut forma est terminus materiae, ponebant quod illud
quod per huiusmodi terminatur, esset materia corporum: ipsi autem
termini magis se habent in ratione formae. Et hoc est quod dicit,
quod illud, scilicet dimensio vel magnitudo, cuius haec, scilicet
puncta et lineae, sunt ultima, erat materia secundum Platonicos.
3. Tertio ibi: quam nunquam etc., ostendit communiter quod nihil
horum potest esse materia corporum. Quia scilicet, secundum eos,
mathematica sunt separata a formis naturalibus et passionibus
sensibilibus, sicut secundum intellectum, ita et secundum esse; sed
materia non potest separari a formis naturalibus et passionibus
sensibilibus; ergo impossibile est quod aliquid mathematicorum sit
materia corporum naturalium. Primo ergo proponit medium suae
rationis, dicens: quam, scilicet materiam, neque possibile est esse
sine passione, idest passibili qualitate, neque sine forma, vel
morphe, quod idem est: sine quibus tamen, secundum Platonicos, sunt
mathematica.
4. Secundo ibi: generatur quidem etc., probat quod supposuerat:
et primo quod materia non possit esse sine forma; secundo quod non
possit esse sine passione, ibi: quoniam autem est et cetera. Dicit
ergo primo quod, sicut etiam in aliis libris determinatum est, puta in
I Physic., simpliciter generatur alterum ex altero. Fit enim
unumquodque ex subiecto, quod est materia. Oportet etiam quod id quod
generatur, generetur ab aliquo agente ente in actu aut homogeneos,
idest quod sit saltem unius generis, aut homoideos, idest quod sit
unius formae vel speciei (et exemplificat quod ignis generatur ab igne
sicut ab agente unius speciei, et sicut homo generatur ab homine):
aut oportet quod saltem ab aliquo actu existente, sive ab actione
alicuius actu existentis, aliquid generetur, etiam si generans non sit
simile generato in genere seu specie, sicut durum generatur a non
duro, puta cum lac induratur per ignem. Contingit autem quod aliquod
factum non assimilatur in forma agenti, uno quidem modo, quia illud
factum non primo et per se respondet facienti, sed per accidens, sive
per posterius. Per accidens quidem, sicut musicus sanat, non
inquantum est musicus, sed inquantum est medicus: sanitatis enim
similitudo non est in musico inquantum est musicus, sed inquantum est
medicus, qui per formam sanitatis quam habet in anima, facit sanitatem
in corpore. Per posterius autem, sicut cum qualitas effecta est
effectus consequens aliquam primarum qualitatum; sicut sanitas causatur
ex aliqua medicina calida, per calorem quem facit in corpore, quamvis
in ipsa medicina non sit forma sanitatis. Secundo, per hoc quod agens
agit instrumentaliter. Instrumentum enim non agit in virtute propriae
formae, sed inquantum movetur a principali agente, quod per suam
formam agit. Unde effectus assimilatur in forma, non quidem
instrumento, sed principali agenti; sicut domus quae fit in materia,
assimilatur domui quae est in mente aedificantis, non autem securi aut
asciae; et homo generatus assimilatur in specie patri generanti, non
autem semini. Tertio, quando materia patientis non est proportionata
ad recipiendum formam agentis, propter illius excellentiam, sed
recipit aliquid minus; sicut patet in animalibus quae generantur sine
semine ex virtute solis. Et inde est etiam quod effectus non
assimilatur in specie agenti remoto, sed propinquo; ut homo homini,
non autem soli, quamvis homo generet hominem et sol, ut dicitur in
II Physic. Sicut autem unumquodque generatur ab agente aliqualiter
simili secundum formam, ita corrumpitur aliquid a contrario. Et quia
generatur aliquid ex corrupto, sicut supra dictum est, necesse est
materiam ex qua aliquid generatur, et in quam aliquid corrumpitur,
semper habere aliquam formam, per quam assimiletur vel contrarietur
generanti vel corrumpenti.
5. Deinde cum dicit: quoniam autem est etc., ostendit quod materia
non sit sine passione. Non enim materia est nisi substantiae
corporeae: substantiae enim incorporeae immateriales sunt. Unde
sequitur quod omnis materia sit talis corporis, scilicet individualis:
non enim potest esse aliquod corpus commune, quod non sit determinatum
ad aliquam speciem et ad aliquod individuum. Omne autem tale corpus
necesse est habere aliquam passionem, vel consequentem formam
specificam, qualis est propria passio, vel qualitercumque aliter
advenientem, sicut sunt accidentia individualia. Ergo necesse est
quod eadem materia quae est subiectum magnitudinis, sit etiam subiectum
passionis: ita quidem quod materia quae est subiectum magnitudinis,
sit ratione separata a passione (sicut est alia ratio hominis et
albi), loco autem, idest subiecto, non separantur: nisi quis dicat
quod passiones sunt separabiles a substantiis, quod est impossibile.
Et quia philosophus videbatur digressionem quandam a proposito
fecisse, colligit propositum ex omnibus praemissis, dicens manifestum
esse ex omnibus quae inquisita sunt, quod augmentum non est
transmutatio ex aliquo quod sit in potentia ad magnitudinem, ita quod
actu nullam habeat magnitudinem. Sequeretur enim quod commune
subiectum, scilicet materia prima, esset separatum per se existens
absque omni forma: quod et nunc ostensum est esse impossibile, et
etiam prius in aliis libris, puta in I Physic.
6. Deinde cum dicit: amplius autem talis etc., ostendit propositum
ratione sumpta ex parte augmenti. Et dicit quod talis transmutatio,
quae scilicet fieret ex eo quod esset solum in potentia ad
magnitudinem, non proprie pertineret ad augmentum, sed magis ad
generationem. Quia de ratione augmenti est, quod fiat additio ad
praeexistentem magnitudinem: dicitur enim aliquid augeri, ex eo quod
fit maius; quod non esset nisi aliquid prius esset magnum. Et per
oppositum, de ratione deminutionis est, quod fiat quaedam minoratio
magnitudinis praeexistentis. Unde patet quod oportet id quod augetur,
habere aliquam magnitudinem. Et sic oportet quod augmentatio fiat,
non quidem ita quod materia quae erat sine magnitudine in actu,
perveniat ad hoc quod habeat magnitudinem in actu: hoc enim non esset
augmentatio corporis, sed generatio, ad cuius rationem pertinet quod
fiat aliquid in actu, quod prius fuit in potentia.
|
|