|
1. Postquam philosophus determinavit de augmento ex parte eius quod
augetur, hic inquirit de eo quo aliquid augetur. Et primo proponit de
quo est intentio. Et dicit quod, cum de ratione augmenti sit quod sit
additamentum magnitudinis, hoc magis videtur esse suscipiendum ad
praesentem considerationem, sicut difficilius, quasi aliquod
principium quaestionis facientes, quale sit id quod aliquid augetur vel
deminuitur; ut sic augmenti et deminutionis causas convenientes
inquiramus. Secundo ibi: videtur itaque eius etc., exequitur
propositum. Et primo proponit dubitationem principaliter intentam;
secundo inquirendo interponit aliam quaestionem, ibi: quaeret autem
aliquis etc.; tertio solvit quaestionem principalem, ibi: quoniam
autem de his quaesitum est et cetera. Circa primum tria facit: primo
proponit duas suppositiones; secundo movet dubitationem, ibi: necesse
autem augmentari etc.; tertio excludit quandam obviationem, ibi: sed
nec sic contingit et cetera.
2. Prima ergo suppositio, quam primo proponit, est haec: scilicet
quod eius quod augetur, quaelibet pars videtur esse augmentata; et
similiter de deminutione, quaelibet pars eius quod deminuitur, videtur
esse facta minor. Cuius ratio apparet ex eo quod dicitur in V
Physic. Illud enim cuius aliqua pars movetur, dicitur moveri
secundum partem, et non simpliciter; sicut homo dicitur vulnerari
secundum partem, cuius manus est vulnerata. Ad hoc ergo quod aliquid
per se et simpliciter moveatur, requiritur quod quaelibet pars eius
moveatur. Quod quidem etiam in augmento, et in omnibus aliis
motibus, observari oportet. Secunda suppositio est, quod omne quod
augetur, augetur adveniente aliquo: et similiter deminuitur aliquo
recedente. Cuius ratio est, quia oportet aliquid in actum reduci per
id quod est actu: unde illud quod est in potentia ad maiorem
quantitatem, reducitur in actum illius quantitatis per aliquid quod
habet actu quantitatem illam; et hoc est quod adiicitur ei quod
augetur.
3. Deinde cum dicitur: necesse autem augmentari etc., proponit
dubitationem, quae sequitur ex duabus praemissis suppositionibus. Si
enim eius quod augetur oportet quamlibet partem augeri, et omne
augmentum fit per alicuius additionem, consequens est quod cuilibet
parti eius quod augetur, oporteat aliquid addi. Necesse est ergo
illud quod additur, quo dicitur aliquid augeri, aut esse incorporeum
aut corporeum. Et si dicitur quod sit incorporeum, sequitur quod
commune omnium generabilium et corruptibilium, scilicet materia prima,
sit separatum ab omni quantitate corporali. Sed sicut supra ostensum
est, impossibile est quod materia sit separata a magnitudine: unde
patet quod illud quo aliquid augetur, non potest esse incorporeum. Et
iterum, si esset incorporeum, non esset quantum in actu: unde sui
appositione non faceret maius secundum quantitatem. Si autem dicatur
illud quod addito aliquid augetur, esse corporeum, sequeretur duo
corpora simul esse in eodem loco, scilicet corpus quod augetur, et
corpus additum quod auget. Non enim potest dici quod seorsum
collocetur corpus quod augetur et corpus quod auget: quia oportet
additamentum fieri cuilibet parti eius quod augetur, quod ex supra
dictis suppositionibus sequitur. Et hoc etiam est impossibile,
scilicet quod duo corpora sint simul in eodem loco: et sic sequitur
inconveniens ad utramque partem quaestionis.
4. Deinde cum dicit: sed nec sic contingit etc., excludit quandam
obviationem. Posset enim aliquis dicere quod augmentum fit nullo alio
apposito; sicut quando ex aqua generatur aer, videtur esse quoddam
augmentum, quia fit maior quantitas. Sed per hunc modum non contingit
fieri augmentum seu deminutio. Talis enim transmutatio non est
augmentum, sed est generatio eius in quod transmutatur, scilicet
aeris, et corruptio eius quod transmutatur, scilicet aquae, quae
contrariatur aeri, scilicet contrarietate frigidi et calidi: non autem
potest dici augmentatio neque aeris neque aquae. Sed nec ullius est
augmentatio, vel erit augmentatio illius quod est commune utrique (si
tamen aliquid sit tale), sicut corpus videtur commune esse aeri et
aquae: ut dicatur quod aqua non est augmentata neque aer, quia aqua
corrupta est, et aer generatus est; sed corpus est quod augetur, si
aliquid ibi augmentatum est. Sed hoc est impossibile. Oportet enim,
ad hoc quod aliquid dicatur augeri, quod salventur ea quae sunt de
ratione eius quod augetur et deminuitur. Quae quidem sunt tria.
Quorum primum est, quod etiam supra positum est, scilicet quod
quaelibet pars magnitudinis quae augetur, fiat maior; puta, si caro
augetur, quod quaelibet pars carnis fit maior. Secundum etiam supra
positum est, scilicet quod aliquo adveniente aliquid augetur. Tertium
autem est quod nunc ponit de novo, ut scilicet illud quod augetur,
salvetur et permaneat in suo esse. Quia enim generatio et corruptio
sunt transmutationes circa substantiam, cum simpliciter aliquid
generatur vel corrumpitur, non permanet eius substantia. Sed aliae
mutationes non sunt circa substantiam, sed circa ea quae adveniunt
substantiae, puta circa quantitatem aut qualitatem: et ideo, cum
aliquid alteratur, seu augetur vel deminuitur, manet idem numero
secundum substantiam quod augetur et alteratur, sed hic quidem,
scilicet in alteratione, non manet eadem passio, hic autem, scilicet
in augmento et deminutione, non manet eadem magnitudo, sed fit maior
vel minor. Si ergo praedicta transmutatio, qua ex aqua fit aer,
esset augmentatio, sequerentur duo contraria praedictis positionibus.
Quorum unum est quod aliquid augetur nullo adveniente, et deminuitur
nullo recedente. Aliud autem est, quod id quod augetur non manet:
quia neque aqua manet, neque corpus quod videtur esse commune, manet
idem numero. Unde etiam signanter supra dixit, si aliquid est
commune: quia scilicet nihil actu ens, idem numero existens secundum
substantiam, est commune ei quod corrumpitur et generatur. Oportet
autem praedictas positiones salvare in omni eo quod augetur: hoc enim
supponitur quasi principium, quod augmentatio sit talis transmutatio,
qualis supra dicta est.
5. Sed videtur nihil prohibere aliquid augeri nullo adveniente.
Probat enim philosophus in IV Physic. quod, sicut aliquid fit
albius non superaddito alio albo, sed per intensionem albedinis
praeexistentis, inquantum scilicet subiectum reducitur in actum
perfectioris albedinis; ita etiam potest aliquid fieri maius, absque
additione alicuius corporis magnitudinem habentis, per hoc quod materia
quae prius erat subiectum parvis dimensionibus, postea fit subiectum
magnis dimensionibus; nam idem est subiectum magni et parvi, sicut
albi et nigri. Et hoc manifeste apparet in rarefactione: rarefactio
enim contingit non solum transmutata specie, puta cum ex aqua generatur
aer, de quo hic loquitur Aristoteles; sed etiam eadem specie
manente, sicut si aer rarefiat vel condensetur. Dicendum est autem
quod talis transmutatio non potest proprie dici augmentum, sed
alteratio. Fit enim secundum transmutationem passibilium qualitatum,
scilicet rari et densi, variatio autem quantitatis se habet ex
consequenti: sicut ex motu qui est secundum locum, variatur motus
secundum dextrum vel sinistrum, non tamen dicitur motus secundum
situm, quia variatio situs consequenter se habet ad variationem loci.
6. Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., ante solutionem
praedictae dubitationis movet aliam quaestionem. Et primo proponit
eam; secundo solvit eam, ibi: aut quoniam huius et cetera. Dicit
ergo primo quod, cum augmentum fiat aliquo superaddito, remanet
quaestio, quid illud est quod augetur: utrum scilicet solum illud cui
aliquid apponitur, non autem illud quod apponitur; vel potius augetur
utrumque. Verbi gratia, cruri alicuius animalis apponitur aliquid,
scilicet cibus: utrum ergo crus augetur et fit maius, cibus autem qui
apponitur vel additur, non augetur, sed auget? Quare ergo ambo non
augmentata sunt? Utrumque enim fit maius, et illud quod apponitur et
illud cui apponitur; sicut quando cum vino miscetur aqua, videtur
utrumque augeri, quia utrumque fit maius eodem modo.
7. Deinde cum dicit: aut quoniam huius etc., solvit quaestionem
per illud quod supra positum est, scilicet quod oportet id quod
augetur, manere secundum substantiam. Ideo ergo unum dicitur augeri
et non aliud, quoniam huius, puta cruris, cui additur, manet
substantia, huius autem quod additur, puta cibi, non manet
substantia: convertitur enim cibus in substantiam eius quod nutritur et
augetur. Et quia in obiectione fiebat mentio de mixtione, ostendit
etiam in mixtione simile esse. Nam id cuius substantia manet, dicitur
esse dominans in mixtione, sicut dicitur esse vinum, quando parum de
aqua admiscetur multo vino: et hoc apparet ex propria operatione, quae
est evidens signum speciei; tota enim mixtura facit operationem vini,
scilicet calefaciendo et confortando, non autem facit opus aquae. Et
simile est de alteratione: quia si permaneat caro in sua substantia et
quod quid est, idest quidditas seu species eius, aliqua autem passio
de numero per se accidentium adveniat, quae prius non inerat, illud
quod permanet dicitur esse alteratum. Et similiter oportet illud quod
augetur, permanere. Id autem quo aliquid alteratur, scilicet
alterans, quandoque in nullo transmutatum est, neque secundum
passionem neque secundum substantiam, sicut contingit in his quae agunt
et non patiuntur, sicut corpora caelestia: quandoque vero et ipsum
alterans patitur et transmutatur, sicut est in corporibus
inferioribus, quae agunt et patiuntur adinvicem, ut infra patebit.
Sed in motu augmenti, virtus alterans, et quae est principium motus,
se habet ex parte augmentati: quod tamen ita alterat, quod etiam
alteratur. In his enim quae augentur, est principium motus augmenti,
scilicet ad alterandum et convertendum cibum qui additur. Quia si hoc
non esset, cibus ingrediens corpus sic magis generaretur, et acciperet
ad suam naturam illud corpus quod ingreditur: puta cum spiritus, idest
ventus seu aer, ingreditur utrem et facit eum maiorem: vel spiritus,
idest anima, ingreditur corpus et conformat ipsum sibi. Sed non est
ita: quinimmo cibus ingrediens corpus, patiendo a corpore animalis,
corrumpitur, conversus in corpus animalis; et principium mutationis
non est in hoc quod additur, sed in eo cui additur.
|
|