|
1. Postquam philosophus movit dubitationem de eo quo aliquid
augetur, et solvit dubitationem interpositam, hic accedit ad solvendum
dubitationem principalem. Et primo solvit dubitationem; secundo
ostendit, dubitatione remota, quomodo fiat augmentum, ibi: maius
autem totum et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit qualis
debeat esse solutio; secundo ponit solutionem, ibi: suscipienda et
cetera. Oportet autem quod vera solutio salvet omnia quae sunt de
ratione rei, et omnia impossibilia excludat: et ideo primo ostendit
quomodo intendit salvare omnia quae sunt de ratione augmenti. Et dicit
quod, quia sufficienter quaesitum est de praedictis, oportet tentare,
idest ad hoc conatum apponere, ut inveniatur talis solutio
quaestionis, qua salventur tria quae supra dicta sunt de ratione
augmenti. Quorum primum est quod id quod augetur, permaneat:
secundum est quod augmentum fiat adveniente aliquo, et deminutio aliquo
recedente: tertium est quod quodlibet signum sensatum, idest quaelibet
pars sensibilis, eius quod augetur, fiat maior in augmento, aut minor
in deminutione. Secundo ostendit quomodo intendit tria impossibilia
vitare: primo quidem ut non ponamus corpus quod augetur esse vacuum;
secundo ut non ponamus duas magnitudines, idest duo corpora, esse
simul; tertio ut non ponamus augmentum fieri per additionem alicuius
incorporei. Videtur enim, suppositis praedictis suppositionibus,
alterum horum inconvenientium ex necessitate sequi. Si enim augetur
quaelibet pars eius quod augetur, et nihil augetur nisi adveniente
aliquo, oportet quod cuilibet parti eius quod augetur, aliquid
adveniat: si ergo illud quod advenit, non est incorporeum, oportet
duo corpora esse simul, nisi ponatur corpus quod augetur esse vacuum.
2. Deinde cum dicit: suscipienda etc., solvit dubitationem. Et
primo praemittit quaedam necessaria ad quaestionis solutionem; secundo
ponit solutionem, ibi: quamlibet igitur partem et cetera. Circa
primum duo proponit. Circa quorum primum dicit quod oportet suscipere
causam, per quam et praedicta tria salventur, et inconvenientia
vitentur, ita tamen quod determinemus quaedam prius. Quorum unum est
quod anomoeomera, idest membra dissimilium partium, puta manus aut pes
aut similia, augentur per hoc quod partes consimiles augentur (quas
homoeomera vocat), sicut sunt caro et os et alia huiusmodi. Et huius
rationem assignat, quia unumquodque membrum dissimilium partium
componitur ex his quae sunt similium partium, sicut manus ex carne et
osse et nervo: et ideo oportet quod per augmentum partium augeatur
totum. Secundo ponit quod caro et os et unaquaeque talium partium,
quae primum dicit augeri, est duplex, sicut contingit in omnibus quae
habent speciem in materia: nam caro vel os potest dici vel ut materia
carnis, vel ut species carnis. Hoc autem quidam sic intellexerunt,
quod alia caro signata esset quae est secundum materiam, et alia quae
est secundum speciem. Dicunt enim quod caro et os et quidquid est
huiusmodi, dicitur esse secundum speciem, ex eo quod est generatum ex
primo humido seminali, in quo primo fuit virtus speciei: caro autem et
os secundum materiam dicitur, ex eo quod generatur ex humido
nutrimentali; quod quidem advenit primo humido seminali sicut materia
quaedam eius, prout primum humidum extenditur per alia membra, admixto
sibi secundo humido, ad hoc ut compleatur quantitas rei viventis et
omnium partium eius. Et haec fuit opinio Alexandri, ut dicit
Averroes in expositione huius loci, quem plures postmodum secuti
sunt. Sed hoc non potest stare cum verbis Aristotelis, quae hic
dicuntur. Dicit enim quod caro et os et unaquaeque talium partium,
est duplex, quemadmodum et aliorum in materia speciem habentium.
Manifestum est autem quod speciem in materia habent non solum ista quae
generantur ex semine et quae nutriuntur, in quibus praedictus
intellectus aliqualiter posset sustineri, sed etiam corpora inanimata,
sicut sunt lapides, aurum et argentum: vult ergo Aristoteles quod in
carne et osse dicitur species et materia, sicut in lapide et auro, in
quibus non est humidum seminale et nutrimentale. Et ideo dicendum est
quod, secundum intentionem Aristotelis, eadem caro dicitur secundum
speciem, prout in ea consideratur illud quod pertinet ad speciem
carnis; et secundum materiam, prout in ea consideratur illud quod est
materiae. Et eadem ratio est de omnibus aliis compositis ex materia et
forma.
3. Deinde cum dicit: quamlibet igitur partem etc., ponit
solutionem. Et primo ponit eam; secundo manifestat per exemplum,
ibi: oportet autem intelligere etc.; tertio concludit epilogando
summam solutionis, ibi: quapropter est quidem et cetera. Dicit ergo
primo quod hoc quod supra dictum est, quod quaelibet pars augetur eius
quod augetur, et quod unumquodque augetur adveniente aliquo, est verum
si accipiatur pars secundum speciem: nam cuilibet parti secundum
speciem consideratae additur aliquid tanquam permanenti, et ita
quaelibet pars secundum speciem considerata augetur. Non autem
cuilibet parti secundum materiam consideratae fit additio, nec
quaelibet pars secundum materiam considerata augetur: dictum enim est
quod id quod augetur oportet permanere, non autem permanet quaelibet
pars secundum materiam considerata, sed solum secundum speciem.
4. Deinde cum dicit: oportet autem intelligere etc., manifestat
solutionem propositam per exempla. Et primo ponit manifestationem;
secundo ostendit in quibus partibus dicta solutio sit magis manifesta,
ibi: in anomoeomeris et cetera. Dicit ergo primo quod oportet
intelligere illud quod dictum est de carne secundum speciem et secundum
materiam, sicut si quis mensuret aquam eadem mensura, ita tamen quod
semper sit alia et alia aqua, puta si ex vase pleno aqua guttatim aqua
effluat, et guttatim semper infundatur: erit enim semper idem quantum
ad mensuram aquae, non tamen quantum ad materiam aquae. Sic autem
comparatur species ad materiam, sicut mensura ad mensuratum, eo quod
forma est finis materiae, ut dicitur in II Physic. Sic ergo
oportet intelligere quod species carnis permaneat eadem, tanquam
mensura quaedam; non tamen semper permaneat eadem materia in qua talis
species suscipitur. Est etiam simile de fluvio, qui semper manet idem
quantum ad speciem fluvii; materialis tamen aqua semper est alia et
alia. Simile est etiam in igne, cuius species et figura semper
manet, licet ligna in quibus materialiter ignis ardet, consumantur,
et iterum alia apponantur. Idem etiam apparet in populo civitatis,
qui semper manet idem secundum illud quod est speciei, quamvis hominum
ex quibus constituitur populus, quidam moriantur et quidam succedant.
Et sic semper manet id quod pertinet ad speciem carnis, licet materia
in qua talis species fundatur, paulatim consumatur per actionem
caloris, et alia de novo adveniat per nutrimentum. Sic ergo quando
aliquod corpus augetur, augmentatur quidem materia carnis: quia plus
generatur per nutrimentum, quam perdatur per actionem caloris; et
ita, multiplicata materia, vis augmentativa, quae pertinet ad
speciem, extendit proportionaliter totam materiam in maiorem
quantitatem. Non tamen ita augmentatur materia carnis, quod cuilibet
parti materiae aliquid addatur: quia neque quaelibet pars materiae
manet, sed quaedam defluit, consumpta scilicet per calorem, et
quaedam advenit, restituta scilicet per nutrimentum. Et ita non
oportet neque incorporeo augeri, neque duo corpora esse simul, neque
corpus quod augetur esse vacuum. Quia si non plus fuit id quod
restituitur per alimentum, quam id quod fuit per calorem consumptum,
virtus naturalis, quae pertinet ad speciem, restituit id quod
advenit, in locum eius quod periit. Si autem fuerit plus quod ex
alimento generatum est, virtus naturalis extendit illud in maiorem
quantitatem secundum aliquam dimensionem, et ita occupat maiorem
locum. Sed quia species semper manet, necesse est dicere quod
cuilibet parti formae vel speciei proportionaliter aliquid advenit, et
quaelibet augeatur. Neque propter hoc sequitur duo corpora esse in
eodem loco: quia formae et speciei non debetur locus nisi ratione
materiae in qua fundatur, quae est proprie subiectum quantitatis
dimensivae. Si autem intelligatur caro secundum speciem, quae est
generata ex humido seminali, caro autem secundum materiam, quae est
generata ex humido nutrimentali, ut Alexander posuit; videtur hoc
verbum Aristotelis, scilicet quod caro secundo materiam defluit et
adveniat, non autem caro secundum speciem, magis esse dictum
probabiliter quam secundum aliquam necessariam rationem. Cum enim
necesse sit utrumque humidum in unam massam coniungi, ad perficiendum
quantitatem totius corporis et omnium partium eius, non potest ex
necessitate probari quod calor ita consumat unum, altero permanente
semper. Non est autem credibile quod Aristoteles in tali re aliquid
sine ratione necessaria dixisset, ut Averroes dicit in expositione
huius loci.
5. Deinde cum dicit: in anomoeomeris etc., ostendit in quibus
partibus praedicta solutio sit magis manifesta. Et dicit quod id quod
dictum est, magis est manifestum in anomoeomeris, idest in membris
dissimilium partium, puta in manu, quam videmus proportionaliter
augeri: proportionabiliter enim augetur tota manus et quilibet
digitus, et etiam quilibet articulus. Et hoc ideo, quia magis
manifesta est distinctio speciei et materiae in huiusmodi membris, quam
in carne et osse et aliis membris similibus. Quanto enim sunt
propinquiora toti, tanto plenius recipiunt perfectionem formae, quae
principaliter est actus totius: unde et operationes animae magis
manifestae sunt in membris dissimilium partium, quam similium. Et
ideo licet post mortem, per quam separatur anima a corpore, non solum
non remaneat animal, sed etiam nulla pars animalis, nisi aequivoce,
ut dicitur II de anima; tamen videtur quod magis post mortem animalis
remaneat caro aut os, quam manus aut brachium, in quibus magis
apparent operationes animae.
6. Deinde cum dicit: quapropter est quidem etc., concludit
epilogando summam solutionis: scilicet quod quodammodo quaelibet pars
carnis est aucta, scilicet accipiendo carnem secundum speciem; et
quodammodo non, scilicet accipiendo carnem secundum materiam.
|
|