|
1. Solutis dubitationibus quae erant circa augmentum, hic
philosophus determinat modum augmenti. Et primo determinat qualiter
fiat augmentum; secundo determinat qualiter fiat deminutio, ibi: hoc
autem species sine materia et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit qualiter se habeat id quod advenit, ad id quod augetur eo
adveniente; secundo comparat augmentum aliis operationibus animae
vegetabilis, ibi: quaeret autem aliquis et cetera. Dicit ergo primo
quod, soluta quaestione de partibus eius quod augetur, utrum quaelibet
augeatur vel non, manifestum est quod totum fit maius aliquo
adveniente, puta cibo. Licet autem adveniens in principio sit ei
contrarium cui advenit, secundum aliquam contrarietatem passionum, sed
tamen postmodum transmutatur in eandem speciem; puta si sicco adveniat
id quod est a principio humidum, quod cum advenerit, transmutatur et
fit siccum. Et ita quodammodo verum est dicere quod simile augetur
simili, quodammodo autem verum est dicere quod aliquid augetur
dissimili: nam id quo aliquid augetur, in principio quidem est
dissimile, in fine autem simile, ut dictum est.
2. Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., comparat
augmentum aliis operationibus animae vegetabilis; cuius operationes
sunt tres, ut dicitur in II de anima, scilicet generatio,
nutrimentum et augmentum. Primo ergo comparat augmentum generationi;
secundo nutrimento, ibi: quantum autem universale et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit similitudinem augmenti et
generationis; secundo differentiam, ibi: non igitur hoc ipsum et
cetera. Movet igitur quaestionem circa primum, quale oporteat esse,
idest cuius formae, id quo augetur. Et concludit manifestum esse ex
praemissis quod id quo aliquid augetur, est in potentia ad id quod
augetur; puta, si caro est quod augetur, id quo augetur oportet esse
in potentia carnem: quia, sicut supra dictum est, id quo aliquid
augetur, est in principio dissimile, in fine autem simile. Et quia
nihil est in potentia ad unum, quin sit in actu aliquid aliud, oportet
id quo augetur caro, quod est in potentia ad carnem, esse actu aliquid
aliud quam carnem, puta panis. Quod autem est actu aliquid, non fit
aliud nisi per prioris corruptionem et sequentis generationem: oportet
igitur augmentum fieri corrupto eo quod prius erat actu, puta pane, et
generato eo quod augetur, puta carne. Et sic manifestum est quod in
augmento aliqualiter concurrit generatio.
3. Deinde cum dicit: non igitur hoc ipsum etc., ostendit
differentiam augmenti et generationis: dicens quod, cum in augmento
sit quaedam generatio carnis, cum aliud sit augmentatio a generatione,
sequitur quod non generetur secundum seipsum, idest separatim, quando
aliquid generatur (quia sic non esset augmentum, sed generatio); sed
oportet generari carnem in carnem quae augetur. Sic igitur hoc quod
fit caro in eo quod augetur, est patiens, inquantum scilicet
transmutatur in similitudinem eius quod augetur; et ab hoc, scilicet
passo et transmutato, augmentatum est vel id cui additur, vel totum
mixtum. Et est simile sicut si aliquis vino praeexistenti
superinfundat aquam hoc modo, quod vinum sua virtute potest aquam
commixtam convertere in sui naturam: tunc enim dicitur esse augmentum
vini, non generatio. Cum autem liquor aliquis secundum se in vinum
convertitur, puta uva, est vini generatio. Aliud autem exemplum
ponit de igne, qui adurit corpora ustibilia sibi coniuncta. Et ita
contingit in eo quod augetur, quod est actu caro, cuius virtus
augmentativa id quod advenit, existens in potentia ad carnem, facit
actu carnem; ita tamen quod sit simul cum carne praeexistente. Si
enim ex aliquo quod est in potentia caro, seorsum fieret caro, esset
generatio carnis, non augmentum; sicut accidit cum ex virtute seminis
sanguis menstruus in carnem convertitur. Et hoc etiam accidit circa
ignem: contingit enim quandoque quod ligna igniuntur adiuncta igni
praeexistenti, et hoc est augmentatio ignis: quando vero ipsa ligna
incenduntur seorsum, non adiuncta aliis lignis adustis, tunc est
generatio.
|
|