|
1. Postquam philosophus comparavit augmentum generationi, hic
comparat augmentum alimento. Et primo ostendit quomodo se habet id
quod auget ad illud quod nutrit; secundo quomodo se habet augmentum ad
nutrimentum, ibi: et nutrimentum et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quid sit id quod augetur, idest quod sit
quantum. Et dicit quod quantum universale non generatur nec fit,
sicut nec animal universale nec homo universalis nec aliquid
singularium, idest nec aliqua specierum, puta nec leo universalis nec
bos universalis: sed sicut in illis generatur universale, scilicet in
aliquo particulari, puta cum generatur hoc animal aut hic homo, ita et
illic, scilicet in augmento, generatur quantum, non quidem in
universali, sed in aliquo determinato, sicut cum fit quanta caro aut
os aut manus, et his similia.
2. Secundo ibi: adveniente quidem etc., ostendit quid sit illud
quod auget: fit enim augmentum adveniente aliquo, ut supra dictum
est. Sed si per augmentum fieret quantum in universali, oporteret
illud quod advenit esse quantum in potentia, et nullo modo in actu:
sed quia non generatur quantum in universali, sed hoc quantum, puta
caro, oportet illud quod advenit esse quidem aliquid quantum in actu,
non autem carnem quantam, sed solum in potentia.
3. Tertio ibi: secundum id igitur etc., concludit differentiam
eius quod auget et eius quod nutrit. Et primo ponit differentiam. Et
dicit quod inquantum illud quod advenit est in potentia ad utrumque,
puta ad hoc quod sit quanta caro, ut scilicet non solum sit aptum
recipere speciem carnis, sed etiam in maiorem quantitatem produci,
secundum hoc auget. Ad hoc enim quod sit augmentum, oportet fieri et
quantum, ut scilicet fiat maior quantitas, et carnem: quia oportet id
quod advenit, in fine assimilari, ut supra dictum est. Inquantum
vero illud quod advenit est in potentia solum ad hoc quod sit caro,
secundum hoc nutrit. Sic enim differunt secundum rationem cibus et
augmentatio: nam cibus nutriens est inquantum convertitur in carnem,
inquantum autem suscipit maiorem quantitatem, est augens.
4. Secundo ibi: ideo nutritur etc., infert quoddam corollarium ex
eo quod dictum est, videlicet quod aliquis nutritur quousque salvatur,
idest quandiu conservatur in vita: quia semper oportet restitui per
nutrimentum id quod continue solvitur; idest, id quod deminuitur
oportet nutriri. Non autem semper animal augetur: sed quandiu cibus
conversus in carnem potest extendi in maiorem quantitatem.
5. Deinde cum dicit: et nutrimentum etc., ostendit differentiam
inter ipsum augmentum et nutrimentum. Et dicit quod nutrimentum est
idem quod ipsum augmentum, esse autem est eis aliud: quasi dicat:
sunt idem subiecto, sed differunt ratione. Inquantum enim illud quod
advenit est in potentia ad utrumque, idest ad hoc quod sit quanta
caro, secundum hoc est augmentum carnis: inquantum vero est in
potentia solum ad hoc quod sit caro, secundum hoc est nutrimentum aut
cibus, ut supra expositum est.
6. Deinde cum dicit: hoc autem species sine materia etc., ostendit
quomodo fiat deminutio. Ad evidentiam autem horum quae hic dicuntur,
considerandum est quod virtus speciei aliter se habet in rebus
viventibus, quae proprie nutriuntur et augentur, et in rebus
carentibus vita, quae neque nutriuntur neque augentur. Corpora enim
viventia movent seipsa, non solum secundum motum localem, sed etiam
secundum motum alterationis, puta cum animal naturaliter sanatur; et
etiam secundum motum augmentationis et generationis, praesertim
secundum quod nutrimentum est generatio quaedam, ut supra dictum est,
inquantum scilicet, etsi non generetur caro secundum se, aggeneratur
tamen carni praeexistenti. Omne autem movens seipsum, ut probatum est
in VIII Physic., dividitur in duo, quorum unum est movens,
aliud vero motum. Unde oportet quod in re vivente sit aliquid motum,
quod scilicet convertitur in naturam speciei, et aliquid movens,
scilicet ipsa virtus speciei convertens. Et inde est quod virtus
speciei in rebus viventibus non determinat sibi aliquam materiam
signatam, cum una pars effluat et alia adveniat, ut supra dictum est.
Non potest tamen virtus speciei esse absque omni materia, sed
indeterminate in hac vel in illa: quia, ut probatur in VII
Metaphys., virtus generantis est forma quae est in his carnibus et in
his ossibus. In rebus autem inanimatis nihil tale invenitur: nisi
forte inquantum est in eis aliqua similitudo augmenti et nutrimenti,
puta in igne et vino, propter efficaciam virtutis activae in eis. Sic
igitur virtus speciei carnis vel cuiuscumque huiusmodi, inquantum non
determinat sibi aliquam materiam signatam, sed nunc salvatur in hac
nunc in illa, est sicut species immaterialis. Hoc est ergo quod hic
philosophus ostendit, quod hoc, scilicet virtus speciei carnis, est
species sine materia, ac si sit quaedam immaterialis potentia, quantum
ad hoc quod non determinat sibi materiam signatam: est tamen semper in
aliqua materia. Et eadem ratio est de quocumque alio organo, puta de
osse aut nervo aut quocumque huiusmodi. Si ergo advenerit aliqua
materia quae sit in potentia, non solum ad hanc speciem, quae
quodammodo est immaterialis, sed etiam sit in potentia ad maiorem
quantitatem, hae erunt maiores immateriales, idest, ipsae virtutes
speciei quae sunt in carne et osse et huiusmodi, extenduntur in maiorem
quantitatem. Sed hoc non semper potest fieri: quia virtus speciei
debilitatur, cum sit in materia contrarietati subiecta, per continuam
actionem et passionem, et per adiunctionem materiae extraneae, quae
non ita perfecte recipit virtutem speciei sicut prius erat. Quando
ergo non potest hoc amplius virtus speciei facere, ut scilicet tantum
convertat de nutrimento, quod sit in potentia, non solum ad speciem et
ad maiorem quantitatem, sed nec etiam ad aequalem, tunc fit deminutio
quantitatis, et tamen conservatur species in quantitate minori. Et
finaliter etiam species cessat: sicut si aqua magis et magis vino
misceatur, fiet vinum aquatum, et finaliter corrumpetur vinum et fiet
totaliter aqua.
|
|