|
1. Supra Aristoteles assignavit rationem quare quidam antiqui
philosophi posuerunt generationem ab alteratione differre, quidam autem
non, ex eo quod quidam posuerunt unum principium materiale, quidam
autem multa. Hanc rationem supra manifestavit quantum ad radicem,
ostendens quomodo quidam philosophorum posuerunt multa principia: nam
ponentibus unum principium absolutior est sermo. Nunc autem intendit
ipsam rationem secundum se manifestare. Et circa hoc duo facit: primo
manifestat ipsam rationem; secundo obiicit contra eam, ibi: necesse
est autem et cetera. Circa primum duo facit: primo manifestat
praedictam rationem quantum ad ponentes unum principium; secundo
quantum ad ponentes plura principia, ibi: his autem qui genera multa
et cetera.
2. Dicit ergo primo quod omnibus illis philosophis qui ex uno
principio materiali ponunt omnia esse producta, necesse est dicere quod
generatio et corruptio idem sit alterationi. Illud enim principium
materiale ponebant esse aliquod ens actu, puta ignem vel aerem aut
aquam: et ponebant quod illud esset substantia omnium quae ex eo
generantur: et sicut materia semper manet in his quae ex materia
fiunt, ita ponebant quod illud subiectum semper manet unum et idem.
Hoc autem dicimus alterari, quando, manente substantia actu
existentis, fit aliqua variatio circa formam. Unde sequitur quod
nulla transmutatio esse possit quae dicitur simplex generatio et
corruptio, sed sola alteratio. Nos autem ponimus omnium generabilium
et corruptibilium esse unum subiectum primum, quod tamen non est ens
actu, sed in potentia. Et ideo ex eo quod accipit formam, per quam
fit ens actu, dicitur simpliciter generatio: ex hoc autem quod,
postquam est ens actu factum, suscipit aliam quamcumque formam,
dicitur alteratio.
3. Deinde cum dicit: his autem etc., manifestat praedictam
rationem quantum ad ponentes plura principia. Et dicit quod illis qui
faciunt multa genera principiorum materialium, de quibus supra dictum
est, necesse est dicere quod differat generatio ab alteratione.
Inquantum enim illa principia materialia conveniunt in unum,
contingit, secundum eos, generatio: in quantum autem dissolvuntur,
contingit corruptio. Unde Empedocles dicit quod natura, idest forma
corporis compositi ex elementis, nullius elementorum est (neque enim
est de natura ignis, neque de natura aquae vel aliorum elementorum),
sed est solum mixtura, idest solum consistit in natura quadam
mixtionis; et opposita privatio consistit in segregatione mixtorum.
Et quia ex hoc dicitur aliquid generari, quod acquirit propriam
naturam; ideo ponebant quod ex congregatione erat generatio, et ex
segregatione corruptio. Fieri alterationem autem ponebant per solam
transmutationem, ut infra dicetur. Quia igitur iste sermo est
proprius suppositioni eorum, scilicet quod ita loquantur, manifestum
est quod ita dicunt de differentia generationis et alterationis, sicut
dictum est.
4. Deinde cum dicit: necesse est autem etc., improbat ea quae
dicta sunt, quantum ad ponentes plura principia: nam ponentes unum
principium, ex necessitate concludunt propositum, supposita sua
radice. Et circa hoc duo facit: primo obiicit communiter contra
omnes; secundo specialiter contra Empedoclem, ibi: Empedocles
quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit, dicens quod his qui ponunt multa principia, necesse est
dicere quod generatio sit aliud praeter alterationem, ut dictum est:
sed tamen hoc est impossibile subsistere secundum ea quae ab eis
dicuntur. Quod facile potest videri ex his quae sequuntur. Secundo
ibi: quemadmodum enim etc., manifestat propositum duabus rationibus.
Circa quarum primam proponit quandam similitudinem, dicens quod sicut
videmus quod, substantia quiescente, idest permanente, accidit in ea
transmutatio secundum magnitudinem, quae nominatur augmentatio et
deminutio, ita necesse est esse de alteratione, quae est motus
secundum qualitatem: nam sicut quantitas fundatur in substantia, ita
et qualitas. Sed impossibile est per hunc modum fieri alterationem,
secundum ea quae ponunt facientes plura principia. Dicunt enim quod
passiones, idest passibiles qualitates, secundum quas dicimus hoc
contingere, scilicet alterationem, ut patet ex VII Physic., sunt
differentiae propriae elementorum, scilicet calidum et frigidum, album
et nigrum, siccum et humidum, molle et durum, et alia huiusmodi:
sicut Empedocles dixit quod sol, idest ignis (ponebat enim solem
igneae naturae), videtur esse albus et calidus, imber vero, idest
aqua, videtur in omnibus esse niger, frigidus et nebulosus, sicut
patet ex ipsa obscuratione aeris, quae fit per imbres: et similiter
determinabat de reliquis passionibus, attribuens eas elementis.
Dicebant autem quod non erat possibile ex igne fieri aquam, aut ex
aqua terram, vel quocumque modo unum elementorum converti in aliud:
non enim ponebant huiusmodi elementa composita ex materia et forma, ut
sic possit ex uno corrupto aliud generari; sed ponebant esse primas
materias, quae non resolverentur in aliquod primum subiectum; oportet
autem omne quod in aliud convertitur, resolvi in aliquod subiectum
primum. Impossibile est autem propria accidentia inveniri nisi in
propriis subiectis: unde, si calidum est proprium accidens ignis et
frigidum aquae, impossibile est calidum esse nisi in igne, et frigidum
nisi in aqua, et sic de aliis. Si ergo ex aqua non potest fieri
ignis, neque ex uno elementorum aliud, consequens est quod nec possit
aliquid ex albo fieri nigrum vel ex molli durum: et eadem ratio est de
aliis huiusmodi qualitatibus. Cum ergo alteratio non contingat nisi
secundum variationem dictarum qualitatum circa idem subiectum,
consequens est quod nulla erit alteratio. Et ita nihil est quod ponunt
differentiam inter generationem et alterationem.
5. Secundam rationem ponit ibi: amplius autem et cetera. Et dicit
quod necesse est supponere unam naturam contrariis, quae sunt termini
motus, in quolibet motu, scilicet sive transmutetur aliquid secundum
locum, sive secundum augmentum et deminutionem. Et similiter necesse
est hoc esse in alteratione, ut si alteratio est, sit unum subiectum
et una materia omnium habentium huiusmodi transmutationem adinvicem: et
si est unum subiectum eorum secundum quae attenditur alteratio,
sequitur quod sit alteratio. Quia igitur praedicti philosophi non
ponunt unum subiectum omnium qualitatum secundum quas attenditur
alteratio, sed plura, non possunt ponere alterationem: et sic
supervacue dicunt aliud esse generationem et alterationem. Differt
autem haec ratio a priori: nam haec ratio assignat universalem causam
medii quod assumebatur in prima ratione.
6. Deinde cum dicit: Empedocles quidem igitur etc., disputat
contra Empedoclem specialiter, duabus rationibus. Circa quarum
primam dicit quod Empedocles videtur contraria dicere non solum his
quae apparent secundum sensum, in quibus videmus ex aqua fieri aerem et
ex aere ignem: sed etiam videtur contraria dicere sibi ipsi. Ex una
enim parte dicit quod nullum elementorum generatur ex altero, sed alia
omnia elementata corpora componuntur ex eis: ex alia vero dicit quod,
antequam mundus hic generaretur, contigit omnem naturam rerum
congregatam esse in unum per amicitiam, praeter litem; et quod rursus
unumquodque elementorum, et etiam unumquodque aliorum corporum, factum
est ex illo uno per litem segregantem res. Unde manifestum est quod
per quasdam differentias et passiones diversorum elementorum, factum
est per litem quod ex illo uno primo hoc esset aqua et aliud esset
ignis. Et exemplificat de differentiis et passionibus: sicut ipse
dicit quod sol, idest ignis, est albus et calidus et levis, terra
autem gravis et dura. Et sic patet quod istae differentiae de novo
superveniunt elementis. Omne autem quod de novo advenit, potest
auferri. Quia igitur huiusmodi differentiae sunt auferibiles, utpote
de novo genitae, manifestum est quod, ablatis huiusmodi differentiis,
necesse est fieri et aquam ex terra et terram ex aqua, et similiter
unumquodque elementorum ex alio: et hoc non tunc solum, scilicet in
principio mundi, sed etiam nunc: et hoc per transmutationem
passionum. Et quod talis transmutatio passionum fieri possit, probat
dupliciter. Primo quidem ex natura ipsarum passionum: quia ex his
quae dicit Empedocles, sequitur quod possint de novo advenire, puta
per litem segregantem, et rursus separari ab elementis, puta per
amicitiam unientem. Aliter ex causa illarum passionum: quia etiam
nunc contrariantur adinvicem lis et amicitia. Et ideo tunc, scilicet
in principio mundi, ex uno generata sunt elementa, supervenientibus
his differentiis: non enim potest dici quod ignis, terra et aqua
existentia actu, essent unum totum.
7. Secundam rationem ponit ibi: incertum autem et cetera. Et dicit
quod incertum est utrum Empedocles debuerit unum principium ponere aut
multa, quamvis ipse multa posuerit, scilicet ignem et terram et alia
quae coexistunt eis. Et ideo dicit esse incertum, quia inquantum
supponitur unum quoddam, ex quo sicut ex materia fiunt ignis, terra et
aqua per aliquam transmutationem a lite segregante, videtur quod sit
unum elementum: inquantum autem illud unum fit ex compositione
elementorum in unum convenientium per amicitiam, illa autem, scilicet
elementa, fiunt ex illo uno per quandam dissolutionem per operationem
litis, videtur magis quod illa quatuor sint elementa et prius natura.
Et licet hoc magis attendebat Empedocles, ponens res fieri per
congregationem et segregationem, Aristoteles tamen in praecedenti
ratione probat quod necesse est elementa fieri non per solam
segregationem, sed per quandam transmutationem, supervenientibus
differentiis elementorum: ex quo sequitur contrarium eius quod
intendebat Empedocles, scilicet quod illud unum sit magis principium.
|
|