|
1. Postquam philosophus prosecutus est opinionem antiquorum
philosophorum circa differentiam generationis et alterationis, hic
incipit determinare de generatione et alteratione, et de aliis
motibus. Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio;
secundo incipit prosequi suam intentionem, ibi: Democritus autem et
Leucippus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit suam
intentionem; secundo suae intentionis rationem assignat, ibi: Plato
igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quia antiqui philosophi
dubitaverunt de differentia generationis et alterationis, dicendum est
nobis in universali de simplici generatione et corruptione, idest
secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari et corrumpi; utrum
scilicet generatio simpliciter est aut non. Nam secundum illos qui
dicunt generationem ab alteratione differre, generatio simpliciter
est: non est autem secundum eos qui earum differentiam negant. Et si
est simpliciter generatio, dicendum quomodo est. Et similiter
dicendum est de aliis motibus, qui ordinantur quodammodo ad
generationem simplicem, ut supra dictum est, puta de alteratione et
augmentatione.
2. Deinde cum dicit: Plato igitur etc., assignat rationem suae
intentionis, ex eo quod alii philosophi de his insufficienter
tractaverunt. Et dicit quod Plato inquisivit de generatione et
corruptione tantum, quomodo sint in rebus: non tamen de omni
generatione, sed solum de generatione elementorum, non autem quomodo
generentur carnes et ossa, aut aliquod aliorum mixtorum corporum:
neque etiam tractavit de alteratione et augmentatione, quomodo sint in
rebus. Et universaliter nullus aliorum philosophorum dixit determinate
aliquid praeter ea quae superficietenus apparent, nisi solus
Democritus, qui videtur curam habuisse de omnibus diligenter
inquirere. Sed iam differt quomodo inquisiverint: quia non
sufficienter. Nullus enim, nec ipse nec alius, determinavit de
augmentatione, ut ita sit dicere, quod etiam non quicumque idiota
dicere posset, scilicet quod augmentatio fiat adveniente aliquo
simili: sed quomodo per adventum similis aliquid augmentetur, hoc non
dixerunt. Neque etiam aliquid dixerunt de mixtione, vel de aliquo
aliorum consimili nullo, ut ita dicam; puta de facere et pati,
scilicet quomodo hoc agat et hoc patiatur, secundum naturales
operationes.
3. Deinde cum dicit: Democritus autem et Leucippus etc., incipit
prosequi suum propositum. Et primo determinat de generatione et
alteratione, eo quod earum connexa est consideratio; secundo
determinat de augmentatione, ibi: de augmentatione autem et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum de generatione
et alteratione; secundo determinat de his secundum propriam opinionem,
ibi: determinatis autem his et cetera. Circa primum duo facit: primo
recitat opinionem Democriti, qui de omnibus curam habuit, ut dictum
est; secundo inquirit de veritate ipsius, ibi: quoniam autem videtur
omnibus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem
Democriti; secundo ponit rationem ipsius, ibi: quoniam autem
existimabant et cetera. Dicit ergo primo quod Democritus et
Leucippus, qui faciebant principia rerum corpora indivisibilia
infinitarum figurarum, ex his causabant generationem et alterationem.
Dicebant enim quod per congregationem et segregationem dictorum
corporum figuratorum, causabatur generatio et corruptio: per
mutationem autem ordinis et positionis dictorum corporum, causabatur
alteratio.
4. Deinde cum dicit: quoniam autem existimabant etc., assignat
rationem praedictae positionis. Ad cuius evidentiam sciendum est
quod, sicut dicit philosophus in IV Metaphys., quidam antiqui
philosophi posuerunt verum esse in apparendo, ita scilicet quod
quidquid videtur alicui, est verum; adeo quod etiam ponebant
contradictoria simul esse vera, si diversis ita videtur. Hoc est ergo
quod dicit, quod quia Democritus et Leucippus existimabant quod verum
erat in apparendo, et diversis hominibus contraria apparent et
infinita, ut ostendit multiplicitas opinionum quae est inter homines,
ideo induxerunt infinitas figuras in primis rerum principiis, ut ex his
ratio accipi possit infinitarum opinionum. Et inde est quod per
transmutationem aliquam eius quod venit in compositionem alicuius
totius, contingit quod idem videtur contrario modo se habere alii et
alii; sicut propter diversum situm, collum columbae videtur esse
alterius et alterius coloris. Et huiusmodi transmutatio situs aut
ordinis fit per aliquod modicum quod supervenit: et, ut sit
universaliter dicere, transmutato uno indivisibilium corporum, videtur
aliud et aliud. Et ponit exemplum in sermonibus, quorum prima
principia indivisibilia sunt litterae: ex eisdem autem litteris,
transmutatis secundum ordinem aut positionem, fiunt diversi sermones,
puta comoedia, quae est sermo de rebus urbanis, et tragoedia, quae
est sermo de rebus bellicis. Igitur sic apparet ratio quare per
variationem ordinis et positionis, dicebat Democritus alterationem
causari.
5. Deinde cum dicit: quoniam autem videtur omnibus etc., inquirit
veritatem huius opinionis. Et primo ostendit difficultatem circa haec
existentem; secundo incipit inquirere veritatem, ibi: principium
autem et cetera. Dicit ergo primo quod quia, iam pene abolitis
opinionibus primorum naturalium, qui ponebant idem esse generationem et
alterationem, omnibus fere videbatur tunc temporis quod aliud esset
alteratio et generatio (ita scilicet quod generatio et corruptio esset
per hoc quod aliqua congregantur et disgregantur, alteratio vero per
hoc quod aliquorum transmutatione causantur diversae passiones),
necesse est considerare, ut de his sciatur veritas. Habent enim haec
quaestiones multas et rationabiles. Quia si generatio nihil est aliud
quam congregatio, multa impossibilia contingunt, ut infra patebit: ex
opposito autem inveniuntur aliae rationes, quae videntur cogentes et
non de facili solubiles, quibus ostenditur quod non contingit aliter se
habere quam quod generatio sit congregatio; ita scilicet quod, si
generatio non sit congregatio, vel omnino non sit generatio, vel si
est, quod sit idem quod alteratio. Et quamvis hoc sit difficile
solvere, tamen debemus tentare solvere hanc difficultatem.
6. Deinde cum dicit: principium autem etc., procedit ad solvendum
praedictam difficultatem. Et primo praemittit duas quaestiones, quae
necessariae sunt ad solvendum praedictam difficultatem; secundo eas
prosequitur, ibi: hoc quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
principium ad solvendum omnia praedicta, oportet accipere ab hoc quod
inquiratur primo quidem, utrum entia naturalia sic generentur et
alterentur et augmententur et contrariis motibus moveantur, quod sint
aliquae primae magnitudines indivisibiles, vel nulla est magnitudo
indivisibilis: hoc enim multum differt ad propositum. Secundo autem
oportet inquirere, si sunt aliquae magnitudines indivisibiles, utrum
illae magnitudines sint corpora, sicut dixerunt Democritus et
Leucippus, vel sint planities, idest superficies, sicut Plato
scripsit in Timaeo.
7. Deinde cum dicit: hoc quidem igitur etc., prosequitur
praemissas quaestiones. Et primo prosequitur secundam, quam brevius
pertransit; secundo prosequitur primam, ibi: habet autem quaestionem
et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit convenientius
posuisse, quantum ad ea quae considerantur in scientia naturali,
Democritum quam Platonem; secundo causam huius assignat, ibi: causa
autem et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut in III de caelo
dictum est, inconveniens est hoc ipsum etiam secundum se consideratum,
quod corpora naturalia resolvantur usque ad superficies: et ideo magis
est rationabile, si sint aliquae magnitudines indivisibiles, ex quibus
corpora naturalia componuntur, quod huiusmodi magnitudines
indivisibiles sint corpora, quam quod sint superficies: quamvis et hoc
ipsum multam irrationabilitatem habeat, scilicet quod sint aliqua
corpora indivisibilia, ex quibus corpora naturalia componantur, sicut
partim ostensum est in libro de caelo, et partim infra patebit. Sed
tamen ideo est magis rationabile ponere corpora indivisibilia quam
superficies, quia his qui ponunt corpora indivisibilia esse principia
corporum naturalium, contingit assignare causam generationis et
alterationis: quae quidem alteratio, sicut dictum est, transmutat
aliquid unum et idem per quandam conversionem corporum indivisibilium,
et per alium modum contactus secundum diversum situm et ordinem, et
etiam secundum differentiam figurarum, sicut ponebat Democritus,
assignans causam alterationis. Unde Democritus ponebat quod color et
aliae huiusmodi qualitates naturales, non sint aliquid habens esse
fixum in natura: sed quod aliquid videtur coloratum per quandam
conversionem, idest per aliquam variationem corporum indivisibilium
secundum ordinem et situm. Manifestum est enim quod quaedam nobis
apparent, quorum apparentia causatur ex aliquo modo reflexionis
secundum aliquem ordinem et situm, sicut forma quae apparet in
speculo, et sicut colores iridis, et alia huiusmodi. Talia ergo
existimabat esse Democritus omnes formas et qualitates rerum
naturalium: et secundum hoc, suppositis suis principiis, ex
diversitate positionis et ordinis causabat omnem diversitatem
alterationis. Sed Platonici, qui resolvebant corpora in
superficies, non poterant assignare causam alicuius transmutationis
formalis: quia ex superficiebus, quando componuntur adinvicem, nihil
est rationabile fieri nisi solida. Cum enim puncta, lineae et
superficies purae sint res mathematicae, non possunt causare ex seipsis
aliquam passionem naturalem: unde, sicut ex punctis non fit nisi
linea, et ex lineis non fit nisi superficies, ita ex superficiebus non
potest causari nisi corpus. Sed nec ipsi Platonici conantur ad hoc
quod ex commixtione superficierum assignent causam alicuius passionis
naturalis.
8. Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat rationem quare
circa hoc magis defecit Plato quam Democritus. Et dicit quod causa
huius quod Plato minus potuit videre confessa, idest ea quae sunt
omnibus manifesta, fuit inexperientia: quia scilicet, circa
intelligibilia intentus, sensibilibus non intendebat, circa quae est
experientia. Et ideo illi philosophi qui magis studuerunt circa res
sensibiles et naturales, magis potuerunt adinvenire talia principia,
quibus possent multa sensibilia adaptare. Sed Platonici, qui erant
indocti existentium, idest circa entia naturalia et sensibilia,
respicientes ad pauca sensibilium quae eis occurrebant, ex multis
sermonibus vel rationibus, idest ex multis quae in universali
rationaliter considerabant, de facili enuntiant, idest absque
diligenti perscrutatione sententiam proferunt de rebus sensibilibus.
Potest autem considerari ex his quae prae manibus habentur, quantum
differunt in perscrutatione veritatis illi qui considerant physice,
idest naturaliter, attendentes rebus sensibilibus, ut Democritus, et
illi qui considerant logice, idest rationaliter, attendentes
communibus rationibus, sicut Platonici. Ad ostendendum enim quod
magnitudines aliquae sunt indivisibiles, Platonici, logice
procedentes, dicunt quod aliter sequeretur quod autotrigonum, idest
per se triangulus, hoc est idea trianguli, multa erit, idest in
multos triangulos dividetur: quod est inconveniens. Ponebat enim
Plato omnium sensibilium esse quasdam ideas separatas, puta hominis et
equi et similium, quas vocabat per se hominem et per se equum: quia
scilicet, logice loquendo, homo, secundum quod est species, est
praeter materialia et individualia principia, ita quod idea nihil habet
nisi quod pertinet ad rationem speciei. Et eadem ratione hoc ponebat
in figuris. Unde ponebat ideam triangulorum sensibilium, quae hic
dicitur autotrigonum, esse indivisibilem: alioquin sequeretur quod
divideretur in multa, quod est contra rationem ideae, ad quam pertinet
quod sit unum praeter multa. Et ita non est inconveniens quod sint
multae superficies triangulares indivisibiles conformes ideae: et eadem
ratio est de aliis superficiebus. Sed Democritus videtur persuadere
quod sint magnitudines indivisibiles, per rationes proprias et
naturales, ut manifestum erit ex sequentibus.
|
|