|
1. Postquam philosophus ostendit quod circa propositum opinio
Democriti potior erat quam opinio Platonis, et ratio Democriti erat
magis propria, ad hoc manifestandum inducit rationem Democriti. Et
primo ponit eam; secundo solvit, ibi: sed et haec tentandum est
solvere et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem
Democriti, ducentem ad hoc impossibile, scilicet quod corpus sit
omnino divisum, idest quantumcumque dividi potest; secundo ostendit
hoc esse impossibile, ibi: quid ergo erit et cetera. Circa primum
duo facit: primo ponit rationem ducentem ad hoc impossibile; secundo
manifestat necessitatem dictae rationis, ibi: quapropter et secundum
medium et cetera.
2. Circa primum considerandum quod oportet ponere corpus vel componi
ex indivisibilibus, vel esse divisibile omnino, idest totaliter,
secundum quodcumque signum. Et ideo Democritus, ad ostendendum quod
corpus sit compositum ex indivisibilibus corporibus, conatur ostendere
impossibile esse quod corpus sensibile, puta lignum aut lapis, sit
divisibile omnino, idest secundum quodcumque signum datum in corpore.
Et ideo dicit quod, si quis ponat aliquod corpus, puta sensibile, et
magnitudinem quamcumque, puta superficiem vel lineam, divisibilem esse
omnino, idest secundum quodcumque signum datum, et si ponatur hoc esse
possibile, remanet quaestio: quid est illud quod effugit divisionem,
idest quod remanet post divisionem? Necesse est enim quod, diviso
quocumque divisibili, remaneant aliquae partes divisibiles, in quas
fit divisio. Ideo autem dicit Democritus hoc habere quaestionem,
quia, si corpus sit omnino, idest secundum totum, divisibile, et hoc
sit possibile, consequens erit quod nihil prohibeat corpus esse simul
divisum quantumcumque dividi potest, etsi divisio non fiat simul, sed
successive; sicut si possibile est aliquem hominem pervenire ad aliquem
locum, nihil prohibet eum pervenisse illuc, licet non simul, sed
successive perveniat. Et si hoc ponatur, nullum impossibile debet
sequi: quia possibili posito, non sequitur aliquod impossibile,
secundum philosophum in I priorum.
3. Deinde cum dicit: quapropter et secundum medium etc.,
manifestat necessitatem praedictae rationis. Si enim ponatur aliquod
corpus divisibile per medium, et ponatur esse divisum per medium,
nullum sequitur inconveniens. Et hoc est quod dicit: quapropter,
quia scilicet posito possibili nullum sequitur impossibile, similiter
erit si aliquid ponatur esse divisibile et divisum secundum medium; et
universaliter, si corpus est natum esse divisibile omnino, idest
secundum quodcumque signum, si dividatur, idest si ponatur esse
divisum, nullum erit impossibile nascens, idest ex hoc non debet
impossibile nasci: quia neque si aliquid est divisibile in mille millia
partium, et ponatur esse divisum, nullum sequitur impossibile, etsi
nullus dividat actu. Et ita videtur quod, sive aliquod corpus sit
divisibile in paucas partes sive in multas sive totaliter, non videtur
sequi aliquod impossibile, si ponatur aliquid esse divisum inquantum
est divisibile. Quia igitur, secundum ponentes corpus naturale non
componi ex indivisibilibus corporibus, est divisibile omnino, idest
secundum totum, ponatur esse secundum totum divisum. Sed hoc est
impossibile: ergo et primum, scilicet quod sit divisibile secundum
totum. Est ergo compositum ex indivisibilibus.
4. Deinde cum dicit: quid ergo erit etc., ostendit esse
impossibile quod corpus sit totaliter divisum, ex hoc quod non erit
dare quid remaneat post divisionem. Primo ergo ostendit quod non erit
dare quid remaneat ex divisione, quae est principalis pars; secundo
quod non erit dare quid remaneat, quod ex incidenti sit elapsum, ibi:
sed et si qua et cetera. Dicit ergo primo: si corpus ponatur omnino
esse divisum, quaerendum restat quid erit reliquum, idest quod remanet
post divisionem: sicut videmus remanere in omni divisione ea in quae
divisum resolvitur. Et primo ostendit quod non remaneat magnitudo.
Hoc enim est impossibile: sequeretur enim quod adhuc remaneret
divisibile non divisum, vel quod magnitudo esset aliquid non
divisibile; dicebatur autem quod corpus erat omnino divisibile: et ita
oportet quod id quod remanet post divisionem, nullo modo sit
divisibile; cum tamen supponatur ab adversario quod magnitudo sit
omnino divisibilis. Secundo concludit quod, si illud quod relinquitur
post divisionem, neque sit corpus neque magnitudo, et tamen sit facta
divisio secundum totum, sicut dictum est; relinquitur quod divisio
erit aut ex punctis, ita quod corpus finaliter resolvetur in puncta,
et per consequens ea ex quibus componitur corpus erunt sine
magnitudine; aut sequitur quod id quod est residuum post divisionem,
sit omnino nihil. Tertio ostendit hoc secundum esse impossibile.
Quia, cum unumquodque generetur ex his in quae resolvitur, si ergo
resolvitur in nihil, sequetur quod etiam generetur ex nihil. Quod
autem componitur ex nihilo, nihil est. Sequetur ergo quod corpus de
quo agitur, sit nihil; et etiam totum universum eadem ratione; sed
quidquid erit in rerum natura, erit secundum apparentiam tantum, et
non secundum existentiam. Quarto probatur primum praemissorum,
scilicet quod non fiat resolutio in puncta. Quia similiter sequeretur
quod sit corpus compositum ex punctis: et ita ulterius sequeretur quod
non sit quantum ipsum corpus. Ante enim quam corpus divideretur, et
puncta tangebant se, prout scilicet extrema duarum linearum sunt
simul, et ex hoc erat una magnitudo continua, et simul erant omnia
puncta, nondum distincta adinvicem, non faciebant totum maius:
punctum enim nihil est aliud quam quaedam divisio partium lineae, ex
hoc autem quod aliquid dividitur in duo vel plura, non efficitur totum
nec maius nec minus quam prius fuerit: ita enim corpus parvum, sicut
magnum, potest dividi in duo vel plura. Et sic patet quod puncta,
quae nihil aliud sunt quam divisiones, non faciunt aliquid maius.
Unde relinquitur quod, si puncta componantur adinvicem, non faciunt
aliquid maius. Sic igitur videtur esse impossibile quod corpus sit
omnino divisum: quia non potest assignari quid sit residuum
divisionis, tanquam principalis pars corporis divisi.
5. Deinde cum dicit: sed et si qua etc., ostendit quod non potest
assignari quid residuum divisionis, tanquam aliquid quod elabitur. Et
primo ostendit quod tale aliquid non potest esse corpus; secundo
ostendit quod non potest esse quodcumque incorporeum, ibi: si autem
non est corpus et cetera. Dicit ergo primo quod si, divisa totaliter
magnitudine corporea divisi corporis, fiat quasi aliqua rasura serrae,
quae elabitur ex divisione, praeter principales partes in quas lignum
dividitur; et dicatur quod ex magnitudine corporali totaliter divisa
egrediatur aliquod corpus, quasi residuum; sequetur idem sermo qui et
supra: quomodo scilicet sustineri poterit quod illud corpus sit adhuc
divisibile, secundum ponentes nullum corpus esse indivisibile, cum
positum sit corpus naturale esse divisum omnino.
6. Deinde cum dicit: si autem non est corpus etc., ostendit quod
huiusmodi residuum non potest esse aliquod incorporeum quodcumque; et
hoc tribus rationibus. Circa quarum primam dicit quod, si id quod
egreditur a magnitudine totaliter divisa non sit corpus, sed aliqua
species, idest forma, segregabilis, idest separabilis a subiecto,
aut etiam aliqua passio, sicut posuit Anaxagoras passiones et habitus
separari et commisceri; et se habet huiusmodi passio secedens a
magnitudine, per modum puncti vel tactus; illi qui hoc ponunt,
patiuntur primo quidem hoc inconveniens, quod magnitudo componatur ex
non magnitudinibus. Quod videtur inconveniens: nam unumquodque
constituitur ex rebus sui generis; non enim colores componuntur ex
figuris, nec e converso.
7. Secundam rationem ponit ibi: amplius autem et cetera. Circa
quod considerandum est quod quidam posuerunt lineam componi ex punctis.
Et potest poni dupliciter: scilicet uno modo ex punctis motis, sicut
quidam dixerunt quod punctus motus constituit lineam, et linea mota
constituit superficiem, et superficies mota corpus; alio modo potest
poni quod ex punctis etiam non motis constituatur magnitudo, sicut ex
partibus. Utrolibet autem modo magnitudo componatur ex punctis,
oportebit assignare ubi sint puncta, idest quem situm habeant in
magnitudine: est enim assignare de singulis partibus ex quibus
componitur magnitudo. Sed hoc non potest assignari. Quia punctus non
videtur esse aliud in magnitudine, quam ut quidam tactus lineae
continuae, vel divisio partium lineae iam divisae. Tactus autem
semper est unus quorundam duorum, quae scilicet sunt partes
magnitudinis habentes determinatum situm in magnitudine: quasi illud
quod est pars magnitudinis habens determinatum situm inter partes eius,
sit aliquid praeter ipsum tactum et divisionem, et per consequens
praeter punctum. Non ergo videtur esse possibile quod magnitudo
dividatur in puncta vel tactus aut divisiones. Si ergo aliquis ponat
quodcumque corpus, aut quantamcumque quantitatem, esse omnino
divisibilem, continget hoc inconveniens quod nunc dictum est.
8. Tertiam rationem ponit ibi: amplius si et cetera. Et dicit quod
si, postquam divisero lignum vel quodcumque aliud corpus, iterum ex
eisdem partibus compono ipsum, fiet aequale et unum corpus: quia
scilicet eadem sunt in quae aliquid dividitur, et ex quibus
componitur. Unde videtur similiter se habere si divido lignum secundum
quodcumque signum (quod supra dixit omnino), ut scilicet ex his in
quae dividitur, possit iterum componi. Sit ergo lignum omnino divisum
potestate, idest in omnia in quae poterat dividi: quid igitur erit
praeter divisionem? Quia oportet omnem divisionem ad aliquid
terminari. Si enim dicatur quod id quod est residuum divisioni, sit
aliqua passio, sequeretur quod corpus divideretur in passiones; et ex
consequenti generabitur ex eis, quod est impossibile; quia neque
substantia neque quantitas generatur ex passionibus. Aut etiam quomodo
est possibile quod passiones sint separatae? Ulterius autem concludit
principale propositum, dicens quod, si impossibile est quod magnitudo
componatur ex tactibus aut punctis, sicut praedictae rationes
concludunt, necesse est ponere quod sint quaedam corpora
indivisibilia, et quod sint quaedam magnitudines indivisibiles: quia,
si corpus sit omnino divisibile, sequeretur quod componatur ex tactibus
vel ex punctis, ut ex dictis patet. Ulterius autem, post rationem
Democriti, subiungit Aristoteles quod hoc ponentibus, scilicet esse
corpora indivisibilia, non minus accidit impossibile: et de hoc
perscrutatum est in aliis, scilicet in III de caelo.
|
|