|
1. Praemissa ratione Democriti, hic procedit ad eius solutionem.
Et primo exponit de quo est intentio: dicens quod tentandum est
solvere praedictam dubitationem. Et ideo, ut melius solvatur,
oportet a principio repetere quaestionem: ostenso enim breviter in quo
virtus quaestionis consistat, facilius apparebit ubi debeat adhiberi
solutio. Secundo ibi: omne quidem igitur etc., prosequitur
intentum. Et primo ponit veritatem; secundo ponit obiectiones
Democriti contra veritatem, ibi: esse autem potestate simul etc.;
tertio solvit, ibi: quoniam autem latet et cetera.
2. Dicit ergo primo quod non est inconveniens dicere utrumque horum,
scilicet quod omne corpus sensibile sit divisibile secundum quodcumque
signum (quod supra dixerat omnino), vel quod non sit divisibile.
Alterum enim horum in potentia est verum, scilicet quod corpus
sensibile sit divisibile secundum quodcumque signum: alterum vero horum
est verum secundum entelechiam, idest secundum actum, scilicet quod
corpus sensibile non sit divisibile secundum quodcumque signum in actu.
3. Deinde cum dicit: esse autem potestate simul etc., ponit duas
rationes Democriti contra praedictam veritatem. Circa quarum primam
dicit quod, secundum obiectionem Democriti, videtur impossibile esse
quod corpus sensibile sit simul divisibile in potentia omnino, idest
secundum quodcumque signum, sicut nuper dictum est. Credebat enim
Democritus quod quidquid esset simul in potentia, posset esse simul in
actu: et argumentabatur, sicut est possibile simul in potentia corpus
sensibile omnino dividi, quod hoc fieret in actu; non quidem ita quod
esset simul in potentia divisibile et actu divisum, sed quod esset
simul divisum actu, secundum quodcumque signum. Sed hoc ostendebat
esse impossibile: quia, sicut ex supra dictis patet, sequeretur quod
nihil corporeum esset residuum a divisione, et quod corpus
corrumperetur in incorporeum, et ex consequenti quod corpus generaretur
ex aliquo incorporeo, idest aut ex punctis aut omnino ex nihilo. Sed
hoc est impossibile. Non ergo est possibile quod corpus sensibile sit
omnino divisum simul. Neque ergo videtur possibile quod sit omnino
divisibile in potentia. Sed quia videmus ad sensum quod corpus
sensibile dividitur in partes abinvicem separabiles vel etiam in partes
divisibiles, et maior magnitudo semper dividitur in minores
magnitudines, et totum coniunctum dividitur in aliqua segregata et
separata; manifestum est hoc ita se habere. Non ergo est possibile
neque quod fiat divisio in infinitum secundum partem, ita scilicet quod
pars post partem a toto sensibili corpore separetur: neque est
possibile quod corpus sensibile dividatur simul secundum quodcumque
signum (neutrum enim horum est possibile, quia utrobique videtur sequi
praedictum inconveniens): sed videtur quod divisio corporis sensibilis
possit procedere usque ad aliquem terminum. Unde sequitur quod necesse
sit aliquas magnitudines esse indivisibiles, et aliqua corpora
indivisibilia, secundum Democritum.
4. Secundam rationem ponit ibi: et aliter et cetera. Et dicit quod
aliter etiam videtur esse necessarium esse corpora indivisibilia,
scilicet si generatio sit per congregationem, et corruptio per
segregationem. Et hoc quidem necessarium erat ponere Democrito, quia
ponebat formas et naturas rerum determinari secundum positionem et
ordinem: videmus autem quod totum cuius forma consistit in positione et
ordine, sicut domus, non generatur nisi congregatione, neque
corrumpitur nisi segregatione. Et ideo, cum non sit possibile in
principiis generationis et corruptionis procedere in infinitum, ponebat
quod essent aliqua principia prima, ex quibus corpora congregabantur,
et in quae segregabantur. Et huiusmodi dicebat esse corpora
indivisibilia. Sic igitur Aristoteles epilogando concludit quod
praedictus sermo est, qui videtur cogere ad ponendum magnitudines
indivisibiles.
5. Deinde cum dicit: quoniam autem latet etc., solvit praedictas
rationes: et primo primam; secundo secundam, ibi: sed non simplex et
cetera. Circa primum est considerandum quod tota virtus primae
rationis Democriti in hoc consistit, quod si corpus sensibile est
simul omnino divisibile in potentia, quod sit simul omnino divisum
actu. Sed haec consequentia non tenet in omnibus. Quaedam enim
sunt, de quorum ratione est esse in potentia: unde in talibus non
potest poni esse simul in actu quod est simul in potentia, quia
auferretur ratio et natura illius rei. Quod quidem primo manifestum
est in successivis. In prima enim parte diei simul possibile est esse
horas diei: non tamen potest poni quod omnes horae illius diei sint
simul actu; auferretur enim natura temporis, de cuius ratione est quod
sit numerus motus secundum prius et posterius; si enim esset simul
quaelibet pars eius, iam non esset secundum prius et posterius.
Secundo apparet hoc in permanentibus. De substantia enim aeris est
materia, quae est in potentia ad omnes formas: tamen non potest poni
quod ex aere sit generatum quidquid ex eo potest generari; quia iam
tolleretur natura materiae, quae semper est in potentia ad omnes
formas. Sic igitur contra rationem magnitudinis, ut puta lineae,
est, quod sit simul omnino actu divisa: unde non sequitur, si est
simul omnino divisibilis in potentia, quod possit poni simul omnino
actu divisa. Quod hoc sit contra rationem lineae, patet. Nam
divisio lineae in actu nihil aliud est quam punctus in actu: si ergo
linea esset simul omnino in actu divisa, oporteret quod punctus esset
ubique in actu in linea, et ita oporteret quod puncti essent contigui
vel consequenter se habentes in linea. Hoc autem non potest esse:
quia, cum puncta sint indivisibilia, multorum punctorum contiguorum
unum non excederet aliud, quia unum tangeret aliud secundum se totum;
et ita omnes puncti non essent nisi unus punctus. Non ergo potest esse
quod puncti sint ubique in actu in linea: et ita contra rationem lineae
est quod sit simul omnino divisa in actu. Et ita non sequitur quod,
si sit simul divisibilis omnino in potentia, quod possit poni omnino
esse divisa in actu.
6. Dicit ergo philosophus quod Democritus latet paralogizans, idest
facit paralogismum latentem; et ostendendum est quomodo lateat eius
defectus. Quia enim punctus non potest esse puncto contiguus, per
consequens non potest esse quod linea sit omnino divisa in actu: et ita
esse divisibile ubique, licet aliquo modo conveniat magnitudinibus,
scilicet in potentia, tamen quodam modo non convenit eis, scilicet in
actu. Quia quando ponitur ubique esse divisa in actu, videtur poni ex
consequenti quod ubique sit punctus, cum punctus in actu nihil aliud
sit quam divisio in actu lineae. Si autem punctus est ubique in actu
in linea, necesse est quod magnitudo dividatur in puncta, cum nihil
aliud in magnitudine inveniatur: vel etiam, secundum aliam litteram,
quod dividatur in nihil, quia nihil erit residuum praeter divisionem,
si ubique sit punctum, quod est divisio. Et ideo sequitur quod
magnitudo vel sit ex punctis, vel ex tactibus partium lineae, sive
divisionibus lineae (quod in idem redit): ponitur enim secundum
praedicta, quod hoc quod existit ubique in linea, sit punctus, vel
tactus, aut divisio, si linea sit simul omnino divisa. Sed hoc non
potest esse: quia sequeretur quod solum unus punctus esset ubique,
idest in qualibet parte lineae; et quod omnes puncti lineae non plus
continerent de situ quam unusquisque eorum; immo quod non essent plures
quam unus, vel plures divisiones quam una. Non enim possunt se habere
consequenter, ita quod punctus unus sit post alium, neque quod se
tangant secundum ultima tantum, et secundum alia secernantur; quia,
cum sint indivisibiles, secundum totum coniunguntur: et ideo omnes
puncti sic coniuncti non sunt nisi unus. Et ideo non est possibile
quod punctus sit ubique in linea. Quia si linea esset divisibilis
secundum medium sui, et punctus esset contiguus puncto, posset etiam
dividi secundum contiguum punctum, si esset omnino divisibilis: sed
hoc est impossibile, quia non est contiguum vel habitum, idest
consequenter se habens, punctum puncto, vel quodcumque signum signo.
Hoc autem punctum in actu nihil aliud est quam actualis divisio
lineae, aut compositio sive tactus partium lineae. Unde concedendum
est quod in corporibus sensibilibus invenitur congregatio et
segregatio: non tamen in indivisibilia corpora, aut ex indivisibilibus
(multa enim impossibilia sequerentur, ut in III de caelo dictum
est): neque ita quod divisio actualis lineae fiat ubique (hoc enim
contingeret, si punctus esset contiguus puncto, quod est impossibile,
ut ex dictis patet): sed segregatio corporum est in aliqua parva et
minora, congregatio vero est ex aliquibus parvis et minoribus; non
autem ex minimis, quae oportet esse indivisibilia.
7. Deinde cum dicit: sed non simplex etc., solvit secundam
rationem Democriti, per interemptionem. Et primo interimit
generationem simplicem et corruptionem esse congregationem et
segregationem, ut Democritus existimabat; secundo ostendit quantum ad
quid potest verificari dictum Democriti, ibi: segregata autem et
cetera. Dicit ergo primo quod non est ita dicendum, sicut quidam
dixerunt, quod simplex et perfecta generatio fiat per congregationem,
corruptio autem per segregationem; et quod omnis transmutatio quae fit
in aliquo continuo permanente, scilicet non congregato nec segregato,
sit alteratio. Credebant enim hoc accidere in rebus naturalibus,
sicut accidit in domo et in omnibus huiusmodi, quorum forma consistit
in positione et ordine: non enim fiunt nisi per congregationem
partium, neque corrumpuntur nisi per segregationem; quaecumque autem
alia transmutatio in huiusmodi accidit, praeter solutionem
continuitatum, alteratio est. Hoc est ergo ex quo procedit tota
fallacia. Est enim generatio et corruptio in rebus naturalibus,
quarum forma non est positio et ordo: non quidem per congregationem et
segregationem, sed quia fit transmutatio ex hoc toto, idest non
dissoluto in partes, in hoc totum, quasi non congregatum ex aliquibus
partibus. Sed antiqui philosophi existimabant omnem talem
transmutationem, quae fit aliquo toto integro permanente, esse
alterationem. Quod quidem non est verum: quandoque enim potest esse
simplex generatio, et quandoque alteratio. Sed in hoc differunt:
quia in subiecto aliquo est hoc quidem secundum rationem, idest
secundum formam, hoc autem secundum materiam (nam corpus naturale actu
existens compositum est ex materia et forma): quando igitur est
transmutatio secundum materiam et formam, ita scilicet quod materia
accipiat aliam formam substantialem, erit simplex generatio et
corruptio; quando autem est transmutatio secundum passiones et
accidentia, erit alteratio.
8. Deinde cum dicit: segregata autem etc., ostendit quantum ad
quid verificetur dictum Democriti. Manifestum est enim quod aliqua,
ex hoc quod sunt congregata vel segregata, redduntur levius vel
difficilius corruptibilia vel mutabilia. Si enim aqua dividatur in
parvissimas partes, minus poterit resistere actioni contrarii agentis,
et ita citius ex aqua corrupta generabitur aer: si vero congregetur
multum de aqua, magis resistet agenti, et sic tardius corrumpetur, ut
ex ea possit generari aer. Et hoc magis manifestum erit in
sequentibus. Ultimo autem epilogando dicit nunc intantum esse
determinatum quod impossibile est generationem esse congregationem,
qualem quidam inquiunt, scilicet ex corporibus indivisibilibus.
|
|