|
1. Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione
secundum opiniones aliorum, hic incipit inquirere de eis secundum
opinionem propriam. Et primo inquirit utrum sit aliqua simplex
generatio, secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari; secundo
de differentia alterationis ad simplicem generationem, ibi: de
generatione autem et alteratione et cetera. Circa primum duo facit.
Primo dicit de quo est intentio: dicens quod post determinationem
praedictorum, in consideratione veritatis primo occurrit videndum utrum
aliquid generetur et corrumpatur simpliciter; vel proprie quidem,
idest simpliciter seu principaliter, nihil generatur vel corrumpitur,
sed semper generatur aliquid ex aliquo et in aliquid; quod videtur
pertinere ad generationem vel corruptionem secundum quid. Et inducit
exemplum, puta cum ex laborante, idest infirmo, fit sanum: non enim
fit ens simpliciter, quia et prius erat, sed fit aliquid, scilicet
sanum, cum prius non esset sanum, sed laborans, idest infirmum. Et
eadem ratio est cum fit aliquid laborans ex sano, vel parvum ex magno,
aut e converso, et sic de omnibus aliis quae hoc modo dicuntur:
huiusmodi enim generatio secundum quid invenitur in omni genere
mobilium, ut patet in VIII Physic.
2. Secundo ibi: si enim simpliciter etc., exequitur propositum.
Et primo proponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi: de his
quidem etc.; tertio obiicit contra solutionem, ibi: quod autem et
his determinatis et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
dubitationem; secundo excludit quandam responsionem, ibi: simpliciter
autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quandam
consequentiam: dicens quod, si sit aliqua generatio simpliciter,
sequitur quod aliquid generabitur ex simpliciter non ente.
3. Secundo, cum dicit: quapropter verum erit etc., ostendit
consequens esse impossibile. Illud enim ex quo aliquid generatur,
potest dici esse illud; sicut si ex ligno generatur arca, potest dici
quod lignum est arca. Si ergo ex non ente simpliciter generatur ens,
verum erit dicere quod non ens existit, idest est ens; quod est
contradictoria esse simul vera. Sic ergo videtur et antecedens esse
impossibile, scilicet quod aliquid generetur simpliciter ex non ente.
Sequitur autem hoc inconveniens, si dicatur ex non ente simpliciter
fieri aliquid sicut ex subiecto permanente: non autem sequitur, si
ponatur ex non ente fieri aliquid simpliciter ordine tantum, idest,
post non ens fit ens. Sed Aristoteles hoc disputative obiicit.
4. Tertio ibi: quaedam enim generatio etc., ostendit necessitatem
primae consequentiae. Sicut enim se habet generatio quaedam ad non ens
aliquod, sic se habet generatio simpliciter ad non ens simpliciter.
Sed generatio quaedam, idest secundum quam aliquid dicitur generari
secundum quid, est ex non ente quodam, puta ex non albo, cum fit
aliquid album, aut ex non bono, cum fit aliquid bonum. Ergo
simpliciter generatio, secundum quam aliquid dicitur generari
simpliciter, est ex simpliciter non ente.
5. Deinde cum dicit: simpliciter autem etc., excludit quandam
solutionem, quae possit dari distinguendo ens simpliciter. Unde primo
ponit ipsam distinctionem, dicens quod simpliciter ens potest intelligi
dupliciter: uno modo ut significat id quod est primum inter omnia
praedicamenta entis, prout scilicet simpliciter ens dicitur de
substantia; alio modo secundum quod simpliciter ens dicitur ipsum ens
universale, quod omnia praedicamenta comprehendit. Et hoc modo
simpliciter non ens potest dici vel quod non est substantia, vel quod
nullo modo est ens.
6. Secundo ibi: si quidem primum etc., ostendit quod secundum
utrumque sensum sequitur inconveniens. Si enim simpliciter dicatur
primum ens quod est substantia, ergo et simpliciter non ens dicetur non
substantia. Si ergo generatio simplex hoc requirit, quod sit
simpliciter entis ex simpliciter non ente, sequetur quod erit
substantia ex non substantia. Sed quando ponitur non esse substantiam
neque hoc (quod est demonstrativum individualis substantiae),
manifestum est quod nullum aliorum praedicamentorum remanebit, idest
neque quale neque quantum neque ubi: quia sequeretur quod passiones,
idest accidentia, separarentur a substantiis, quod est impossibile.
Si autem dicatur quod illud ex quo aliquid generatur simpliciter, sit
non ens universaliter, prout ens simpliciter dicitur ens commune,
sequetur quod per hoc quod dicitur non ens, intelligatur universaliter
negatio omnium entium. Unde sequetur quod illud quod generatur
simpliciter, generetur penitus ex nihilo: quod est contra rationem
naturalis generationis, et contra sententias omnium philosophorum
naturalium, qui scilicet de generatione naturali locuti sunt.
7. Deinde cum dicit: de his quidem etc., solvit praedictam
dubitationem. Et dicit quod de ista materia etiam in aliis libris,
scilicet in I Physic., amplius, idest diffusius, et dubitationes
positae sunt et determinationes. Et ideo nunc brevius est dicendum,
quod simpliciter generatur aliquid quodam modo ex non ente, alio modo
ex ente: oportet enim illud quod praeexistit generationi, esse
potentia ens, actu autem non ens. Et ita verum est quod dicitur
utroque modo: scilicet quod generatio simpliciter sit ex ente, et ex
non ente.
8. Deinde cum dicit: quod autem et his determinatis etc., obiicit
contra praedictam solutionem. Et circa hoc tria facit: primo ponit
obiectionem; secundo huius occasione introducit aliam quaestionem, et
solvit eam, ibi: de his autem quantum etc.; tertio solvit
dubitationem praedictam, ibi: propter quid et cetera. Circa primum
tria facit. Primo dicit de quo est intentio: et dicit quod, quia
etiam post praedictam determinationem adhuc insurgit mirabilis
dubitatio, rursus oportet tentare quomodo simpliciter generatio sit,
sive ex ente in potentia, sive qualiter sit alio modo.
9. Secundo ibi: quaeret enim quis etc., movet quandam
quaestionem: utrum scilicet generatio simplex sit tantum substantiae et
huius, idest individui in genere substantiae; non autem sit quanti
neque qualis neque ubi, et aliorum praedicamentorum, quae non sunt
simpliciter entia. Et eadem quaestio potest fieri de corruptione. Et
est hoc supponendum pro certo, quod generatio et corruptio simplex sit
solius substantiae.
10. Tertio ibi: si enim quid generabitur etc., prosequitur
dubitationem. Et dicit quod, si non generatur simpliciter nisi quid,
idest existens in genere substantiae; et illud ex quo aliquid
generatur, est potentia ens, sicut supra dictum est, et non actu;
sequitur quod illud ex quo generatur substantia, et in quod
transmutatur quando corrumpitur, sit substantia in potentia, non autem
actu. Restat ergo quaerendum utrum sit in actu aliquod aliorum
praedicamentorum, puta quantum vel quale aut ubi, aut quodcumque
aliorum praedicamentorum; cum tamen sit in potentia ens hoc, idest
substantia, quae est ens simpliciter; ita tamen quod non sit
simpliciter, idest in actu, neque hoc, idest neque substantia, neque
ens. Quaecumque autem pars huius dubitationis detur, sequitur
inconveniens. Si enim nihil aliorum est in actu, sed est in potentia
omnia genera praedicamentorum, sequitur primo quod non ens sit
separatum, idest quod materia, quae est ens in potentia, subiecta sit
privationi, quae est non ens, absque omni forma. Secundo sequitur
illud quod maxime timuerunt primi philosophi, quod aliquid generetur ex
nullo praeexistente: quod enim non est ens actu, nihil est. Si vero
ponatur quod id ex quo generatur substantia, non sit hoc aliquid,
idest individuum in genere substantiae, neque sit substantia in actu,
sed sit in actu aliquod aliorum praedicamentorum; sequitur inconveniens
quod prius induximus, quod scilicet passiones, idest accidentia,
separentur a substantiis; quod est manifeste impossibile. Sic igitur
videtur quod non possit esse generatio simpliciter hoc modo, quod
substantia generetur ex non ente actu, ente autem in potentia, ut
praedicta solutio dicebat.
|
|