|
1. Postquam Aristoteles contra praemissam solutionem obiecit, hic
introducit aliam quaestionem, per cuius solutionem solvitur praedicta
obiectio. Et circa hoc duo facit: primo introducit quaestionem et
solvit eam; secundo ex eius solutione procedit ad solvendum quaestionem
principaliter intentam, ibi: propter quid autem et cetera. Circa
primum tria facit: primo proponit quaestionem; secundo prosequitur
eam, ibi: habet autem dubitationem etc.; tertio solvit eam, ibi:
quocirca propter huius et cetera. Circa primum duo facit. Primo
introducit quaestionem: et dicit quod de his, scilicet de obiectione
praemissa, tractandum est quantum convenit proposito: et ut hoc melius
declaretur, inquirendum est quae est causa quod generatio sit semper,
et illa scilicet quae est simpliciter, et illa quae est secundum
partem, idest secundum quid. Oportet enim ponenti mundum et motum
perpetuum, ponere etiam generationem perpetuam. Quid autem
necessitatis habeant rationes Aristotelis circa perpetuitatem motus et
circa perpetuitatem mundi, manifestavimus in VIII Physic. et in
I de caelo.
2. Secundo ibi: existente autem etc., exponit introductam
quaestionem. Et dicit quod causa perpetuitatis generationis, una
quidem accipi potest quae dicitur unde est principium motus, idest
causa movens vel efficiens: alia causa potest accipi quae est materia.
Et talis nunc assignanda est, scilicet materialis: de causa enim
movente dictum est prius in sermonibus de motu, idest in VIII
Physic.: ibi enim dictum est quod est quoddam movens immobile per
omne tempus, scilicet motor caeli; aliud autem est movens quod semper
movetur, scilicet ipsum caelum. De uno autem horum, scilicet de
movente primo, determinare pertinet ad aliam partem philosophiae, quae
est prima inter alias: unde in XII Metaphys. determinavit
philosophus de causa perpetuitatis motus et generationis. De alio
autem movente, scilicet quod causat perpetuam generationem propter hoc
quod ipsum continue movetur, postea in fine huius libri assignandum est
quod talis sit causa singularium dictorum, idest perpetuitatis
generationis simpliciter et secundum quid. Sed nunc oportet assignare
causam propter quam generatio et corruptio in sempiternum non deserant
naturam rerum, causam dico positam in materiae specie, idest
materialem causam. Et ne videatur hoc esse praeter propositum,
subiungit quod forte simul manifestabitur quomodo oporteat dicere circa
hanc quaestionem, et quomodo oporteat dicere de generatione et
corruptione simpliciter.
3. Deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., prosequitur
quaestionem introductam. Et primo obiicit ad excludendum perpetuitatem
generationis; secundo excludit quasdam responsiones, ibi: non enim
utique et cetera. Dicit ergo primo quod videtur habere dubitationem
sufficienter moventem, quae est causa quare generatio complicatur,
idest revolvitur sempiterne circa rerum naturam, si illud quod
corrumpitur simpliciter, cedit in non ens. Sicut enim quod generatur
simpliciter, fit ex non ente simpliciter, ita quod corrumpitur
simpliciter, videtur quod in non ens simpliciter cedat, ita quod hoc
non ens omnino nihil sit. Neque enim potest esse quid, idest
substantia: quia, cum corruptio simpliciter sit substantiae, oportet
quod corruptum simpliciter cedat in non substantiam. Et per consequens
non ens illud in quod terminatur corruptio, oportet quod neque sit
quale neque quantum neque ubi, neque aliorum praedicamentorum aliquod:
eo quod accidentia non possunt esse sine substantia. Si ergo generatio
et corruptio sint sempiterna, videtur quod semper aliquod entium cedat
in non ens: et ita semper subtrahatur aliquid habentium naturam.
Manifestum est autem quod omne finitum consumitur, si semper ab eo
fiat ablatio. Si ergo totum universum est finitum, ex quo generatur
unumquodque entium, si generatio ab aeterno fuit, ab olim debuit esse
consumptum totum ens, ita quod iam non relinqueretur nisi inane, idest
vacuum.
4. Deinde cum dicit: non enim utique etc., excludit duas
obviationes. Quarum prima fuit antiquorum naturalium, qui, ut
possent causare perpetuitatem generationis, attribuerunt infinitum
principiis. Nam omnes qui posuerunt unum principium, vel ignem vel
aerem vel aquam vel aliquod medium, dixerunt illud principium esse
infinitum. Democritus autem posuit spatium vacuum infinitum, et
corpora etiam indivisibilia infinita. Similiter etiam Anaxagoras
posuit infinitas partes consimiles esse principia. Omnia ergo haec
excludit philosophus, dicens quod non potest dici quod ideo generatio
non deficit, quia infinitum est illud ex quo aliquid generatur, sive
sit unum sive multa principia: hoc enim est impossibile, quia, ut
probatum est in III Physic. et in I de caelo, nihil est actu
infinitum in natura.
5. Secundam obviationem ponit et excludit ibi: potestate autem et
cetera. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis non sit aliquid
infinitum actu in natura, est tamen aliquid infinitum in potentia,
sicut patet in divisione continui. Et ita posset aliquis dicere quod,
sicut a continuo, quamvis non sit infinitum actu, in infinitum aliquid
per divisionem subtrahitur, et tamen non totum consumitur; ita a
corpore naturali ex quo omnia generantur, quamvis non sit infinitum,
semper abstrahitur aliquid quod per corruptionem secedit in non ens,
nunquam tamen totaliter consumitur. Sed hoc excluditur. Quia si a
continuo finito, ut dicitur in III Physic., semper subtrahatur
eadem quantitas, quantumcumque sit magnum, tandem consumetur; puta si
a diametro caeli quis semper subtrahat palmum. Sed in infinitum
continuum dividitur, si semper fiat subtractio secundum eandem
proportionem; puta si continuum dividatur per medium, et medium per
medium, et sic in infinitum; et eadem ratio est de quacumque alia
proportione. Sic autem divisione facta, manifestum est quod id quod
post medium accipitur, semper erit minus eo quod prius accipiebatur:
nam dimidium dimidii semper minus est quam dimidium totius. Unde
Aristoteles concludit quod, si hac ratione generatio et corruptio in
infinitum duraret, qua ratione continuum in infinitum dividitur,
oportebit quod id quod postea generatur, semper sit minus in
quantitate, ut sic, semper minori existente eo quod subtrahitur a
corpore naturali, non totaliter consumatur. Hoc autem non videmus ita
accidere, quod semper sit minus quod generatur. Hoc igitur quod
generatio et corruptio in infinitum durat, non potest esse simile
divisioni magnitudinis in infinitum.
6. Deinde cum dicit: quocirca propter huius etc., exclusis falsis
solutionibus, concludit veram: scilicet quod ideo necesse est esse
transmutationem generationis et corruptionis indeficientem vel
inquietam, idest non cessantem, quia corruptio huius est generatio
alterius, et e converso. Nam generatio per se quidem est ex ente in
potentia, idest ex materia, quae est sicut subiectum rerum
naturalium: accidit enim materiae ex qua aliquid generatur, quod sit
subiecta alteri formae, secundum quam est ens actu, et privationi
formae inducendae, secundum quam est non ens actu: et ideo
Aristoteles dicit in I Physic., ex ente quidem actu per accidens,
ex ente autem in potentia per se. Et similiter corrumpitur aliquid per
se quidem in ens potentia: quod quidem subiicitur et alteri formae,
secundum quam est ens actu, et privationi prioris formae, secundum
quam est non ens actu. Et ita non sequitur quod id quod corrumpitur
secedat a tota rerum natura: quia quamvis fiat non ens hoc quod est
corruptum, remanet tamen aliquid aliud, quod est generatum. Unde non
potest materia remanere quin sit subiecta alicui formae: et inde est
quod uno corrupto aliud generatur, et uno generato aliud corrumpitur:
et sic consideratur quidam circulus in generatione et corruptione,
ratione cuius habet aptitudinem ad perpetuitatem. Ultimo autem
epilogando concludit quod existimandum est praedictam causam esse
sufficientem de hoc quod generatio et corruptio simpliciter sit circa
unumquodque entium in sempiternum. Quod quidem oportet dicere,
supposita perpetuitate mundi et motus: quod tamen fides Catholica non
supponit, ut alibi dictum est.
|
|