|
1. Soluta dubitatione quam introduxerat de continuitate
generationis, hic procedit ad solvendum quaestionem principaliter
intentam. Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo
solvit eam, ibi: quemadmodum enim determinavimus et cetera. Dicit
ergo primo quod iterum est perscrutandum quare quaedam dicantur
simpliciter generari et corrumpi, quaedam autem non; sicut dictum est
in determinatione praecedentis quaestionis quod generatio huius est
corruptio illius, et corruptio huius est generatio alterius. Videtur
enim hoc requirere quandam rationem: nam ex quo adinvicem generantur et
corrumpuntur, videtur quod eadem ratione sit simpliciter generatio et
corruptio unius et alterius. Dicimus enim in diversis quae non ex
invicem generantur, quoniam aliquid corrumpitur simpliciter et non
solum hoc, idest secundum quid; et quod quaedam est simpliciter
generatio seu corruptio, et quod quaedam generantur secundum quid et
non simpliciter; sicut dicimus quod ille qui addiscit, fit quidem
sciens, quod est fieri secundum quid, non tamen fit simpliciter, quia
simpliciter erat etiam antequam esset sciens. De utroque ergo
considerandum est: scilicet quare in generatis ex invicem quaedam
dicuntur generari simpliciter et quaedam secundum quid; et quare etiam
haec differentia contingat in his quae non ex invicem generantur.
2. Deinde cum dicit: quemadmodum enim determinavimus etc., solvit
praemissam quaestionem: et primo in his quae generantur adinvicem;
secundo in his quae non generantur adinvicem, ibi: dicuntur autem haec
quidem et cetera. Circa primum duo facit: primo solvit quaestionem;
secundo epilogat, ibi: esse quidem igitur et cetera. Circa primum,
proponit tres modos secundum quos contingit in adinvicem generatis,
quod unius generatio et corruptio sit simpliciter, et alterius secundum
quid. Circa quorum primum dicit quod, sicut multoties determinatum
est, quaedam quae affirmative dicuntur, significant hoc aliquid,
idest quoddam ens, quaedam vero significant non ens: et ex hoc
contingit id de quo quaeritur, scilicet quod quaedam dicuntur generari
vel corrumpi simpliciter, quaedam secundum quid. Differt enim quantum
ad hoc, quid sit illud in quod aliquid transmutatur per generationem et
corruptionem. Puta si dicamus, secundum opinionem Parmenidis, quod
ignis sit ens et terra non ens, transmutatio quae est via in ignem,
puta si ex terra generetur ignis, dicetur generatio simpliciter, quia
est via in ens; corruptio autem non simpliciter, sed alicuius,
scilicet terrae, quae est non ens. E converso autem generatio terrae
erit generatio aliqua, non autem generatio simplex, quia est generatio
non entis; sed est corruptio simplex, quia est corruptio entis,
scilicet ignis. Sic enim Parmenides dixit duo esse principia rerum,
scilicet ens et non ens, appellans ens ignem, et non ens terram;
forte propter hoc, quod ignis inter alia elementa habet plus de forma,
terra vero minus. Hoc autem exemplum non procedit secundum sententiam
Aristotelis, qui existimavit utrumque esse ens: et ideo subiungit
quod nihil differt ad propositum talia exempla vel alia supponere.
Quaerimus enim, inducendo exempla, modum, sed non subiectum; non
curantes scilicet utrum sic se habeat in his terminis, vel in
quibuscumque aliis. Et propter hoc etiam in libris logicae utitur
exemplis secundum opiniones aliorum philosophorum; quae non sunt
inducenda quasi sint verba Aristotelis. Hoc igitur ex praemissis est
accipiendum, quod corruptio simpliciter est, quae est via in non ens
simpliciter; generatio simpliciter, quae est via in simpliciter ens.
Determinetur ergo hoc quod dictum est de generatione et corruptione
simpliciter vel secundum quid, sive in igne et terra, sive in
quibuslibet aliis terminis, dummodo ita se habeant quod unum sit ens et
aliud non ens; sicut si dicamus vivum et mortuum, vel aliquid aliud
huiusmodi. Concludit igitur quod uno modo differt simpliciter generari
et corrumpi et non simpliciter, sicut dictum est.
3. Sed videtur quod haec differentia non sit conveniens. Via enim
quae est in simpliciter non ens, quam dicit esse corruptionem
simpliciter, non potest intelligi in id quod est omnino nihil: quia
omnis naturalis corruptio fit per resolutionem in aliquam materiam.
Similiter etiam non potest intelligi non ens simpliciter, quod sit
privatio pura sine forma: quia materia nunquam denudatur ab omni
forma, ita quod sit sub sola privatione. Ergo oportet per non ens in
quod tendit corruptio simplex, intelligi privationem quae est adiuncta
alicui formae. Cuilibet autem formae naturali quae est in
generabilibus et corruptibilibus, adiungitur privatio: non ergo unum
dicetur magis generari vel corrumpi simpliciter, in his quae adinvicem
generantur et corrumpuntur, quam aliud. Dicendum est ergo quod non
ens simpliciter intelligitur hic materia cum privatione adiuncta alicui
formae. Sed duplex est forma: una quidem perfecta, quae complet
speciem alicuius rei naturalis, sicut forma ignis vel aquae aut hominis
aut plantae; alia autem est forma incompleta, quae neque perficit
aliquam speciem naturalem, neque est finis intentionis naturae, sed se
habet in via generationis vel corruptionis. Manifestum est enim in
generatione compositorum, puta animalis, quod inter principium
generationis, quod est semen, et ultimam formam animalis completi,
sunt multae generationes mediae, ut Avicenna dicit in sua
sufficientia; quas necesse est terminari ad aliquas formas, quarum
nulla facit ens completum secundum speciem, sed ens incompletum, quod
est via ad speciem aliquam. Similiter etiam ex parte corruptionis sunt
multae formae mediae, quae sunt formae incompletae: non enim,
separata anima, corpus animalis statim resolvitur in elementa; sed hoc
fit per multas corruptiones medias, succedentibus sibi in materia
multis formis imperfectis, sicut est forma corporis mortui, et
postmodum putrefacti, et sic inde. Quando igitur per corruptionem
pervenitur in privationem cui adiungitur talis forma in materia, est
corruptio simpliciter: quando vero ex privatione cui adiungitur forma
imperfecta, quae erat via generationis, pervenitur ad formam
completam, est generatio simpliciter.
4. Deinde cum dicit: alio autem modo etc., ponit secundum modum.
Et dicit quod alio modo erit quaedam generatio et non simpliciter,
qualiscumque materia erit, idest etiam si habet aliqualem naturam id in
quod est corruptio, dummodo habeat aliquem defectum. Illud enim cuius
differentiae magis significant hoc aliquid, magis est substantia;
illud autem cuius differentiae magis significant privationem, magis est
non ens; sicut calidum est quoddam praedicamentum, idest quoddam
affirmatum, sine privatione, et est species, idest forma, frigiditas
autem est privatio. His autem differentiis differunt terra et ignis:
nam terra est naturaliter frigida, ignis autem naturaliter calidus.
Et ideo ignis est magis substantia, terra autem magis accedit ad non
ens.
5. Primo autem oportet considerare quomodo hic dicatur quod
frigiditas sit privatio, cum frigidum et calidum contrarie opponantur,
contrariorum autem utrumque est natura aliqua: alioquin non essent in
eodem genere, nam privatio et non ens non est in genere. Dicendum est
autem quod, sicut ostensum est in X Metaphys., oppositio
privationis et habitus est principium oppositionis contrariorum: et
ideo semper alterum contrariorum est cum defectu et privatione quadam
respectu alterius. Dicitur ergo frigidum privatio, non quia sit
privatio pura, sicut caecum aut nudum; sed quia est qualitas deficiens
respectu calidi. Unde in hoc differt iste modus secundus a primo: nam
primus modus accipiebatur secundum differentiam entis et non entis
simpliciter, hic autem modus accipitur secundum differentiam entis
perfecti et imperfecti. Secundo oportet considerare quomodo hic
dicatur quod terra et ignis differant his differentiis, scilicet
frigido et calido. Oportet enim hoc intelligi de differentiis
substantialibus: alioquin non pertinerent ad generationem et
corruptionem, sed magis ad alterationem. Principia autem
differentiarum substantialium, quae sunt constitutivae specierum,
oportet esse formas substantiales, quae sunt specificae. Secundum hoc
ergo sequitur quod calor et frigus sint formae substantiales ignis et
terrae. Quod est omnino impossibile. Primo quidem quia non est
possibile quod idem in uno sit accidens et in alio forma substantialis,
nisi aequivoce diceretur: calidum autem et frigidum in aliis corporibus
sunt accidentia, de quibus tamen univoce dicuntur cum elementis, ex
quorum commixtione in eis huiusmodi qualitates inveniuntur. Non ergo
potest esse quod calidum et frigidum in elementis sint formae
substantiales. Secundo quia nulla forma substantialis est per se sensu
perceptibilis, sed solum intellectu, cuius obiectum est quod quid
est, ut dicitur in III de anima: formae autem quae sunt per se
sensu perceptibiles, sunt qualitates tertiae speciei, quae ob id
dicuntur passibiles, quia sensibus ingerunt passiones, ut dicitur in
praedicamentis. Cum igitur calidum ignis et frigidum terrae vel aquae
sint sensu perceptibilia, non possunt esse formae substantiales.
Dicendum est ergo quod, sicut habetur ex VIII Metaphys.,
differentiae substantiales, quia sunt ignotae, per differentias
accidentales manifestantur: et ideo multoties utimur differentiis
accidentalibus loco substantialium. Et hoc modo philosophus hic dicit
calidum et frigidum esse differentias ignis et terrae. Calidum enim et
frigidum, cum sint propriae passiones horum corporum, sunt proprii
effectus formarum substantialium eorundem: et ideo, sicut aliae causae
intelligibiles innotescunt per effectus sensibiles, ita et perfectione
calidi et imperfectione frigidi perpendimus quod forma substantialis
ignis est perfectior quam forma substantialis terrae. Omnes enim
formae substantiales differunt secundum magis et minus perfectum: unde
in VIII Metaphys. dicitur quod species rerum sunt sicut numeri,
quorum species variantur secundum additionem et subtractionem. Potest
etiam dubitari de hoc quod dicit, quod cuius differentiae magis
significant hoc aliquid, magis est substantia: cum tamen dicatur in
praedicamentis quod substantia non suscipit magis et minus. Sed
dicendum quod per hoc non intendit significare intensionem et
remissionem substantiae in praedicamento substantiae; sed maiorem vel
minorem perfectionem in speciebus substantiae, secundum dictam formarum
differentiam.
6. Tertium modum ponit ibi: videtur autem et cetera. Et circa hoc
tria facit: primo ponit secundum quem modum aliqui assignant
differentiam generationis et corruptionis simplicis et secundum quid;
secundo ostendit huius falsitatem, ibi: quemadmodum igitur etc.;
tertio comparat hunc modum secundo, ibi: contingit itaque et cetera.
Dicit ergo primo quod multis videtur quod simpliciter generatio et
secundum quid magis differunt per hoc quod est magis vel minus
sensibile, quam secundum perfectionem et imperfectionem
differentiarum, sicut in secundo modo dicebatur. Dicunt enim quod
quando aliquid transmutatur in materiam quae bene potest sentiri, tunc
generatur aliquid simpliciter, puta quando aliquid transmutatur in
terram vel in aquam: quando autem transmutatur aliquid in id quod non
est manifestum sensui, dicunt illud corrumpi simpliciter, puta in
aerem. Et horum rationem inducit per hoc, quod determinabant aliquid
ens et non ens, ex hoc quod sentitur vel non sentitur, existimantes id
solum quod sentitur esse ens. Et hoc ideo, quia apud eos non differt
sensus ab intellectu, sicut quidam posuerunt, ut dicitur in libro de
anima: et ideo utuntur sensu ac si haberet virtutem intellectivae
scientiae, quae est capax aliqualiter omnium entium: unde scibile est
ens, ignotum autem non ens.
7. Deinde cum dicit: quemadmodum igitur etc., ostendit falsitatem
huius sententiae. Et dicit quod tales, sicut existimabant animalia
vivere et esse in hoc quod actu sentiunt vel possunt sentire, ita
existimabant res esse in hoc quod sentiuntur vel possunt sentiri; ac si
sensus esset perfectio rei sensibilis, sicut est perfectio sentientis.
Et in hoc quodammodo prosequebantur et destruebant veritatem rerum.
Nam cum verum dicatur aliquid ex eo quod est, si esse rerum
consisteret solum in sentiri, nulla veritas esset in rebus, sed in
solo sentiente. Hoc autem non est verum, quod nulla veritas sit in
rebus. Unde, subtrahentes veritatem rerum, dicunt non verum.
8. Deinde cum dicit: contingit itaque etc., comparat hunc modum
secundo. Et dicit quod aliter contingit generari simpliciter et
corrumpi secundum opinionem, quae pertinet ad hunc tertium modum, et
secundum rei veritatem, quam tangit secundus modus. Quia spiritus,
idest ventus, et aer minus sunt secundum sensum, idest si iudicetur
esse rei ex hoc quod sentitur. Et ideo quaecumque simpliciter
corrumpuntur, dicuntur, secundum tertium modum, corrumpi per
transmutationem in ea quae non sentiuntur; generari autem simpliciter,
quando transmutantur in aliquod tangibile et palpabile, sicut quando
mutantur in terram. Sed secundum rei veritatem accidit contrarium.
Quia aer magis est hoc aliquid et species quam terra, et est
perfectius ens: et ideo, secundum veritatem, magis est generatio
simpliciter si ex terra fiat aer, quam e converso.
9. Deinde cum dicit: esse quidem igitur etc., epilogat quae dicta
sunt. Et dicit quod dicta est causa quare quaedam generatio sit
simplex, cum tamen sit corruptio alicuius; et quaedam corruptio
simplex, cum tamen sit generatio alicuius. Haec enim differunt per
materiam, idest per id in quod aliquid transmutatur per generationem
vel corruptionem: aut quia est substantia, idest ens, vel non, sicut
dicebatur in primo modo; aut quia hoc magis, hoc vero non, quia
scilicet unum est perfectius ens quam aliud, quod pertinet ad secundum
modum; aut quia materia ex qua et in quam aliquid transmutatur, est
magis vel minus sensibilis, quod pertinet ad tertium modum. Vocat
autem hic materiam, non puram, sed rem ex qua aliquid generatur, vel
in quam corrumpitur.
|
|