|
1. Postquam philosophus ostendit quare quaedam generantur simpliciter
et quaedam secundum quid, eorum quae adinvicem generantur, hic
ostendit causam differentiae generationis simpliciter et secundum quid,
in his quae non adinvicem generantur. Et primo determinat quaestionem
principaliter intentam; secundo determinat quasdam quaestiones
consequentes, ibi: sed nunc quaerere oportet et cetera. Circa primum
tria facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: haec
autem distincta sunt etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: de
generari igitur et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam dicuntur
generari simpliciter, quaedam autem solum secundum quid, non secundum
generationem ex invicem, ut supra dictum est, ut scilicet unum eorum
quae ex invicem generantur, generetur simpliciter, aliud autem
secundum quid. Hoc enim est quod supra determinatum est, quare, cum
omnis generatio sit corruptio alterius, et omnis corruptio sit
generatio alterius, non simili modo attribuitur generari et corrumpi in
his quae adinvicem transmutantur, sed unum eorum dicitur generari vel
corrumpi simpliciter, aliud autem secundum quid. Quaestio autem quae
postmodum determinanda est, non haec erit: sed in his quae non ex
invicem transmutantur, quare unum dicitur generari simpliciter et
alterum secundum quid: puta, quare discens qui fit sciens, non
dicitur simpliciter generari, sed secundum quid, idest sciens; homo
autem vel animal, quando nascitur, dicitur generari simpliciter: et
tamen manifestum est quod natum et sciens non generantur ex invicem.
2. Deinde cum dicit: haec autem distincta sunt etc., solvit
quaestionem nunc motam. Et dicit quod illa quorum quaedam dicuntur
generari simpliciter et quaedam secundum quid, sunt distincta secundum
praedicamenta; ita quod unum eorum significat hoc aliquid, idest
substantiam, aliud autem qualitatem, aliud autem quantitatem, et sic
de aliis praedicamentis. Illa ergo quae non significant substantiam,
sed qualitatem aut aliquid aliorum, non dicuntur generari simpliciter,
sed secundum quid: quae vero significant substantiam, dicuntur
generari simpliciter. Cuius ratio est, quia generatio est via de non
esse ad esse: et ideo illud simpliciter generatur, quod acquirit esse
cui non praesupponitur aliud esse. Non enim fit quod est: unde quod
iam est, non potest generari simpliciter, sed secundum quid. Et ideo
ista quorum esse praesupponit aliud esse, non dicuntur generari
simpliciter, sed secundum quid. Esse autem accidentium praesupponit
aliud esse, scilicet esse subiecti: esse autem substantiae non
praesupponit aliud esse, quia subiectum formae substantialis non est
ens actu, sed potentia. Et ideo ex hoc quod aliquid accipit formam
substantialem, dicitur generari simpliciter: ex hoc autem quod accipit
formam accidentalem, dicitur generari secundum quid. In omnibus
tamen, scilicet substantiis et accidentibus, diversificatur generatio
simpliciter et secundum quid, secundum diversum ordinem vel entis ad
non ens, vel entis perfecti ad imperfectum, aut sensibilis ad
insensibile. Unde in substantia quodammodo dicitur generatio
simpliciter, si generetur ignis, non autem si generetur terra: et in
qualitate dicitur generatio simpliciter, si generetur sciens, non
autem si generetur nesciens.
3. Deinde cum dicit: de generari igitur etc., epilogat quae dicta
sunt. Et dicit quod dictum est universaliter de accidentibus et in
substantiis, de hoc quod quaedam generantur simpliciter, et quaedam
secundum quid. Et etiam dictum est quod causa continuitatis
generationis, per modum materiae, est subiectum, quod transmutatur in
contraria. Ex hoc enim contingit quod semper in substantiis alterius
generatio est alterius corruptio, et e converso: nunquam enim materia
est sub privatione unius formae, sine alia forma. In quibusdam autem
accidentibus hoc contingit: nam corpus diaphanum est sub privatione
lucis, absque hoc quod subsit formae contrariae.
4. Deinde cum dicit: sed nunc quaerere oportet etc., determinat
tres quaestiones consequentes. Quarum prima est, quare semper
generatur aliquid ex corruptis: quod supponit in hoc quod dixit, quod
generatio unius est corruptio alterius. Et solvit hanc quaestionem,
dicens: quia corruptio tendit in non ens, et generatio est ex non
ente, ideo oportet quod generatio sit ex corruptis. Et hoc ipse
probat etiam ex aliorum opinione: quia, sicut homines dicunt corrumpi
aliquid, quando pervenit ad insensibile, quod putant esse non ens,
secundum tertium modum supra positum; similiter dicunt aliquid
generari, quando ex insensibili et non ente pervenit ad hoc quod sit
sensibile. Patet ergo quod, secundum hunc modum, id quod est
terminus corruptionis, est principium generationis. Sive ergo sit
aliquod subiectum ex quo est generatio, sive non, semper oportet quod
generatio eius sit ex non ente, quod est terminus corruptionis: hoc
enim est de ratione generationis, quod sit ex non ente; quod autem
illud non ens adiungatur alteri existenti, accidit generationi. Quare
patet quod simul aliquid generatur ex non ente, et corrumpitur in non
ens, qualitercumque dicatur non ens. Sic igitur idem est in quod
terminatur corruptio, et ex quo est generatio: et propter hoc
generatio est ex corruptis. Convenienter ergo non deficit successio
generationis et corruptionis, ut supra dictum est: quia generatio est
quaedam corruptio non entis, et corruptio est quaedam generatio non
entis; et ita unum eorum semper adiungitur alteri, cum in id ex quo
unum incipit, aliud terminetur.
5. Secundam quaestionem ponit ibi: sed hoc non ens et cetera.
Potest enim aliquis quaerere utrum istud non ens ex quo est generatio,
et in quod terminatur corruptio simpliciter, quod quidem est quodammodo
ens, sit alterum contrariorum: puta quod terra et grave sit non ens,
sicut posuit Parmenides, ignis autem et leve sit ens. Et solvit quod
non est ita, sed terra est ens: quia scilicet terra fit per hoc quod
materia recipit quandam formam, quae facit esse in actu. Non ens ergo
est materia terrae et ignis. Non tamen materia est non ens per se,
sicut Plato posuit: sed est non ens per accidens, ratione privationis
cui adiungitur.
6. Tertiam quaestionem ponit ibi: et an alia utriusque etc.: utrum
scilicet istud non ens quod est materia, sit commune his quae adinvicem
generantur. Et dicit quod si alia esset utriusque materia, scilicet
ignis et terrae, non generarentur adinvicem: sicut accidit illis qui
posuerunt et ignem et terram primas materias. Oportet enim ea quae ex
invicem generantur, communicare in subiecto, quod suscipiat formam
utriusque. Et per consequens non fieret transmutatio ex contrariis
invicem, sicut supra dictum est: quia contrarietates existunt primo et
per se praedictis elementis, scilicet igni et terrae, aquae et aeri.
Unde si nihil transmutaretur ex igne in aquam vel ex aere in terram,
aut e converso, nihil etiam transmutaretur ex calido in frigidum vel e
converso, ut supra dictum est. Subiungit tamen quod materia eorum
quae transmutantur adinvicem, aliqualiter est eadem, et aliqualiter
alia. Subiecto enim est eadem: et hoc est quod dicit, quod id quod
subiicitur est idem, qualitercumque sit ens (quia scilicet non est ens
actu, sed potentia). Non est autem idem secundum esse vel rationem:
aliam enim rationem et aliud esse accipit prout est sub diversis
formis, et etiam secundum hoc ipsum quod ordinatur ad diversas formas;
sicut corpus est aliud ratione secundum quod est aegrotabile, et aliud
secundum quod sanabile, licet sit idem subiecto. Ultimo autem
epilogando concludit quod de his intantum dictum est.
|
|