Lectio 18

1. Postquam philosophus determinavit de generatione et corruptione in communi, et de aliis sequentibus, scilicet de augmentatione et alteratione, incipit determinare de quibusdam quae ad haec requiruntur. Et primo dat intentionem suam; secundo prosequitur intentum, ibi: fere quidem et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat intentionem suam; secundo ostendit necessitatem suae intentionis, ibi: omnes enim qui et elementa et cetera. Dicit ergo primo quod, cum oporteat dicere de materia circa quam est transmutatio elementorum; et de ipsis elementis, secundum contrarietates quae sunt in eis: utrum scilicet sint aut non; et utrum unum eorum sit sempiternum et intransmutabile, sicut supra dicit Empedocles, aut generantur; et si generantur, qualiter generantur: utrum scilicet generantur adinvicem aut moventur, aut est aliquod principium eorum, ex quo generantur, et in quod resolvuntur, sicut diversi dixerunt, ut Democritus atomos, Anaxagoras infinita secundum speciem; quia, inquam, illa determinare debemus, oportet prius determinare de quibusdam antecedentibus ad illa, de quibus dicitur indeterminate nunc; quod quidem potest dupliciter intelligi: uno modo, quod philosophi sui temporis indeterminate et insufficienter dixerunt de ipsis, alio modo, quia de generatione indeterminate et confuse dictum est de ipsis.

2. Deinde cum dicit: omnes enim qui et elementa etc., ostendit necessitatem determinandi, dicens quod omnes philosophi tangentes elementa vel ex elementis generata, utuntur congregatione et segregatione. Quae enim ex elementis generantur, ex congregatione elementorum generantur, quae vero corrumpuntur, ex segregatione elementorum corrumpuntur; quae etiam dicebant agere et pati adinvicem. Cum ergo congregatio sit quaedam mixtura, oportet de mixtura determinare. Qualiter enim fiat mixtio et quid sit, non est adhuc manifeste determinatum. Cum autem nec alteratio nec congregatio vel segregatio possint fieri sine actione et passione, oportet prius determinare de actione et passione. Illi enim qui ponunt plura principia, dicunt esse generationem per actionem et passionem elementorum adinvicem. Similiter et illi qui ex uno materiali principio dicunt alia fieri, necesse habent ponere agere et pati. Ideo recte dixit Diogenes, cum dixit quod, nisi ex uno materiali principio fierent omnia, impossibile esset aliqua adinvicem transmutari. Aliter enim non posset calidum frigefieri, nec frigidum calefieri, nisi subesset una materia: impossibile est enim quod frigiditas sit caliditas, vel e converso; sed oportet quod habeant unum commune subjectum, per quod possint adinvicem transmutari. Quapropter quae agunt et patiuntur adinvicem, necesse est habere unam subiectam materiam, quae sit susceptiva contrariorum. Non tamen omnia agentia et patientia sunt talia, scilicet habentia unam materiam, sed solum illa quae agunt et patiuntur adinvicem. Sunt enim aliqua quae agendo non patiuntur, sicut substantiae separatae, et corpora caelestia; quae scilicet corpora, licet patiantur, utpote quae moventur, tamen non patiuntur ab his quae moventur ab eis. Ulterius autem, cum mixtio et facere et pati non possint fieri sine tactu (nam ea quae adinvicem non se tangunt, non possunt adinvicem agere et pati), ideo determinando de ipsis oportet de tactu tractare. Inter ista autem tria prius determinandum de tactu, quia tactus prior est: sequitur enim ad ista duo, sed non e converso. Necesse enim est quod ista quae miscentur, adinvicem se tangant, sed non convertitur. Similiter si aliquid agit et patitur ab eo, necesse est etiam quod ista se tangant, sed non convertitur. Cum ergo primum sit, a quo non convertitur consequentia, primum inter tria dicendum de tactu.

3. Deinde cum dicit: fere quidem igitur etc., prosequitur intentum. Et circa hoc tria facit, secundum quod de tribus determinat. Primo determinat de tactu; secundo de facere et pati, ibi: de facere et pati etc.; tertio de mixtione, ibi: reliquum autem videndum et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit hoc nomen tactus; secundo incipit agere de ipso, ibi: sed tamen principaliter et cetera. Dicit ergo primo, quod tactus dicitur multipliciter, sicut fere unumquodque aliorum nominum: quaedam enim dicuntur aequivoce, quaedam analogice et transumptive, sive metaphorice; ita etiam tactus dicitur proprie et transumptive. Dicit autem fere, quia forte non omnia dicuntur multipliciter.

4. Deinde cum dicit: sed tamen etc., prosequitur de tactu: et primo de tactu proprie sumpto; secundo de tactu sumpto transumptive, ibi: est autem ut aliquando et cetera. Circa primum duo facit: primo investigat definitionem tactus; secundo investigatam concludit, ibi: sed determinatio et cetera. Circa primum ponit conditiones quae requiruntur ad tactum. Est autem tactus, ut infra ponet, in habentibus positionem, quorum ultima sunt simul, moventibus et motis, activis et passivis adinvicem. Primo ergo manifestum supponit concludens primam conditionem, dicens quod tactus proprie et principaliter dictus est in habentibus positionem. Positio autem non est nisi in habentibus locum. Et ideo cum mathematica habeat positionem, sive sint separata secundum rem sive secundum rationem tantum, habent etiam locum. Nam sicut dicit Commentator super loco isto, licet mathematica abstrahantur ab aliis accidentibus, scilicet a motu et materia, impossibile est tamen ea imaginari sine loco, cum corpus naturale non sit in loco nisi secundum suas dimensiones, et non per alia accidentia. Locus ergo inseparabilis est a mathematicis corporibus. Ipsis tamen non convenit locus et tactus nisi per quandam similitudinem ad naturalia. Nulla enim vere sunt in loco, nisi naturalia secundum esse accepta; in quibus sunt mathematica secundum esse suum: et ideo etiam in ipsis habent locum et tactum. Nec accipiuntur hic secundum abstractionem ab esse, quia talis consideratio non est naturalis, sed mathematica; et ideo locus et tactus convenit eis, secundum quod talia, per posterius.

5. Secundo ibi: si igitur est ut determinatum etc., ponit secundam conditionem, dicens quod si ita est, ut dictum est in V Physic., quod tangere est habere ultima simul, illa se tangunt quae habent determinatas magnitudines et positionem, et quorum ultima sunt simul. Et inest secunda conditio, scilicet habere ultima simul.

6. Tertio ibi: quoniam autem positio etc., investigat tertiam conditionem, scilicet quod tactus est in moventibus et motis, dicens quod positio est in habentibus locum; et quia primae differentiae loci sunt sursum et deorsum ut dicitur in II de caelo, necesse est ut quae se tangunt, sint sursum aut deorsum. Ideo quae se tangunt, sunt gravia aut levia: aut ambo, sicut elementa media, quae sunt gravia et levia secundum diversos respectus ut dicitur in IV de caelo, aut alterum eorum, sicut extrema, quorum alterum est simpliciter grave, et alterum simpliciter leve. Omnia autem talia dum tangunt se, agunt et patiuntur adinvicem. Quapropter concludit manifestum esse quod illa proprie se tangunt, quorum diversae sunt magnitudines, et simul habent ultima, quae movent et moventur adinvicem per virtutem illorum ultimorum.

7. Quarto ibi: quoniam autem movens etc., investigat quartam conditionem, quae est quod tactus est in activis et passivis. Et dicit, quia non omne movens movetur, sed quoddam est movens motum, quoddam autem movens immobile (et hoc dupliciter: aliquid enim simpliciter nullo modo movetur, sicut movens primum, aliquod autem movens non movetur a moto, licet moveatur ab aliquo), secundum quorundam existimationem agens etiam invenitur in istis duobus modis: quia quidam dicunt quod actus moventis est quoddam facere, et e converso quod actus facientis est quoddam movere. Quod tamen falsum est: differunt enim movens et faciens; quorum differentiam oportet nos determinare. Si enim nos dicimus quod faciens opponitur secundum suam speciem patienti, tunc, cum contraria nata sint fieri circa idem, oportet quod faciens patiatur cum tangat ipsum. Haec autem sunt quibus motus est passio, idest quae movendo patiuntur secundum alterationem aliquam. Alteratio autem sola est secundum passiones, idest passibiles qualitates, ut secundum calidum vel frigidum. Cum ergo calidum contrarietur frigido, et album nigro, et sic in aliis, duo possunt concludi: primum scilicet, quod agens et patiens habent contrarias qualitates; secundum est quod, cum non omne movens sit tale, non omne movens est agens. In plus ergo erit movere quam agere. Ex his ergo quae dicta sunt concludit corollarium quoddam, dicens quod moventia immobilia tangunt ipsa mobilia; est autem ut sic, est autem ut non sic: quia tangunt per ultimum virtutis egredientis ab esse eorum, sed non tangunt per ultimum suae quantitatis tantum. Quia si sunt immobilia simpliciter, ut substantiae separatae, non habent ultimum; si vero sint ab his quae movent, immobilia, sicut astra non moventur a terra quam movent, et tunc non habent ultima simul cum ultimis illorum quae moventur. Ad evidentiam illorum quae hic dicuntur considerandum est, quod agens sive faciens potest sumi dupliciter. Uno modo communiter, prout scilicet virtus alicuius procedit quocumque modo in id quod subiicitur sibi: et hoc modo superius est ad movens. Alio modo potest sumi naturaliter sive physice: et hoc modo in minus est quam movens, et opponitur secundum suam speciem patienti.

8. Deinde cum dicit: sed determinatio tangere etc., concludit investigatam definitionem tactus, dicens quod determinatur vel definitur ipsum tangere universaliter, quod est in habentibus positionem, moventibus et motis, a se invicem activis et passivis. Et ex hoc concludit ulterius quoddam corollarium, quod frequentius et fortius dicitur esse tactum omne agens naturale quod tangendo tangitur: quia fere omnia quae sunt in conspectu nostro circa locum activorum et passivorum, movent mota, in quibus necessario videtur esse tactus.

9. Deinde cum dicit: est autem etc., determinat de tactu improprie dicto, dicens quod sicut inquimus, idest dicimus, quoddam est movens quod solum tangit id quod movetur, sed id quod tangitur, scilicet ipsum motum, non tangit tangens, idest movens. Et in talibus est tactus improprie sumptus; et ista sunt quae non sunt unius generis physici. Sed illa quae sunt homogenea, idest unius generis naturalis, mota movent; et in talibus necesse est quod tactum tangat tangens. Et si est aliquod movens immobile, tangit id quod movetur, sed non tangitur ab eo. Et est simile sicut inquimus, idest dicimus, aliquando, quod contristans tetigit nos, et nos non tetigimus contristantem: ut quando aliquis dicit verbum iniuriosum, unde contristamur, sed nos non tetigimus contristantem. Ulterius epilogat, dicens quod de tactu in naturalibus dictum est hoc modo.