Lectio 19

1. Postquam philosophus determinavit de tactu, quod est unum de tribus necessariis ad principale propositum, hic incipit determinare de facere et pati. Et est rectus ordo: quia sicut tactus praecedit actionem et passionem, eo quod agentia et patientia necesse est quod adinvicem se tangant, ita agere et pati praecedit mixtionem, eo quod ad mixtionem necesse est quod aliquid agat et aliquid patiatur ut infra dicetur; et ideo ante mixtionem determinat de agere et pati. Circa hoc duo facit: primo determinat de agere et pati; secundo de modis agendi et patiendi, ibi: quomodo autem contingat et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quae et qualia sunt activa et passiva; secundo determinat de modis eorum, ibi: eodem modo suscipiendum est etc.; tertio ostendit ad quas causas ipsa activa et passiva reducantur, ibi: est autem factivum causa ut unde principium et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit opiniones aliorum de ipso facere et pati; secundo manifestat, ostendendo causas contrarietatis ipsius, ibi: videntur autem hoc modo etc.; tertio ponit opinionem suam, ibi: sed quoniam non quodcumque natum est et cetera.

2. Circa primum ponit unam opinionem, dicens quod postquam determinatum est de tactu, dicendum est de facere et pati. Prius tamen videndum est quid de ipso dixere priores philosophi; videntur enim eorum opiniones de facere et pati esse contrariae. Nam multi concordaverunt in hoc, quod ea quae agunt et patiuntur adinvicem, necesse est penitus esse dissimilia. Cuius rationem assignabant, dicentes quod inter similia unum non habet magis rationem agentis quam aliud, nec e converso; unde non habet magis rationem patientis quam aliud; omnia enim haec, scilicet agere et pati, similiter eodem modo insunt his quae sunt similia. Sed illa quae sunt dissimilia et differunt in formis et qualitatibus, nata sunt agere et pati adinvicem. Si quis autem obiiceret contra eos, dicens quod similia et agunt et patiuntur adinvicem, sicut multus sive magnus ignis corrumpit parvum ignem, quia sunt similes et unius naturae: respondetur quod hoc non est propter similitudinem quam habent, sed est propter contrarietatem in quantitate ipsorum: magnum enim contrariatur parvo.

3. Secundo cum dicit: Democritus autem etc., ponit aliam opinionem, quae primae videtur esse contraria. Et est opinio Democriti, qui in hac opinione fuit singularis et solus. Dixit enim quod agens et patiens est omnino idem et simile: quia quae sunt diversa et dissimilia, nec agunt nec patiuntur adinvicem. Sed si contingat quod aliqua diversa et dissimilia agant et patiantur adinvicem, hoc non est inquantum diversa, sed inquantum aliquo modo sunt idem et similia. Haec ergo sunt quae accepimus ab antiquis de ipso facere et pati.

4. Deinde cum dicit: videntur autem hoc modo etc., manifestat primas opiniones ostendendo causam contrarietatis in ipsis, dicens quod antiqui philosophi videntur dicere subcontrarios sermones; qui ideo dicuntur subcontrarii, quia quodammodo sunt veri, et quodammodo falsi: unde aliqualiter compatiuntur se adinvicem, sicut subcontrariae propositiones. Causa autem diversitatis et contrarietatis istarum opinionum est, quia cum oporteat considerare naturam activorum et passivorum ex utraque parte, scilicet tam ex parte terminorum quam ex parte subiecti, sive tam ex parte materiae quam ex parte formae, quod idem est, consideraverunt tantum unam partem; et ideo in parte verum dixerunt, et in parte falsum. Primi enim qui dixerunt activa et passiva omnino dissimilia, consideraverunt ea tantum ex parte terminorum, sive formarum. Et in hoc bene dixerunt: quia non est conveniens quod omnino simile in materia et in forma, patiatur ab omnino sibi simili in materia et in forma; quoniam sicut antiqui dicebant, nullum corpus est dignius agere in alterum quam alterum. Alia etiam ratione inducebantur ad hoc ponendum: quod si simile agit in simile, ubi maior est similitudo, magis ibi est ratio actionis et passionis; sed cum nihil sit similius alteri quam idem sibi ipsi, idem a seipso patietur, et seipsum corrumpet: nihil ergo incorruptibile, nihil immobile erit. Qui vero dixerunt activa et passiva esse similia, consideraverunt ea solum secundum materiam. Et quantum ad hoc bene dixerunt: quia id quod est omnino alterum et nullatenus idem, non aget in alterum, nec patietur ab eo; impossibile est enim quod ea quae non communicant in materia, agant et patiantur mutuo. Et ponit exemplum de linea et albedine: quae cum non communicant in materia, impassibilia sunt adinvicem; nisi forte per accidens adinvicem patiantur, sicut quando linea fit alba vel nigra. Et quod talia non sint adinvicem activa et passiva, patet ex hoc, quod illa quae non sunt contraria, nec ex contrariis, non faciunt seipsa adinvicem exterius a natura, idest non transmutant se adinvicem vel corrumpuntur. Cum enim illud quod corrumpitur vel generatur induat aliam formam, dicitur fieri exterius a natura, idest a forma quam prius habebat, quae dicitur natura, ut dicitur in II Physic.

5. Deinde cum dicit: sed quoniam non quodcumque etc., ponit opinionem propriam. Et circa hoc duo facit: quia primo ponit eam; secundo redit iterum super opiniones antiquorum ostendendo quod in parte bene dixerunt et in parte erraverunt, et causam erroris ipsorum, ibi: et secundum rationem autem non eadem dicentes et cetera. Dicit ergo quod, quia non quaecumque apta nata sunt agere et pati adinvicem, sed solum illa quae sunt contraria, vel habent contrarietatem, necesse est quod agens et patiens in genere sint idem et similia, et diversa specie et contraria. Et non sumitur hic genus logice: quia hoc modo alia corpora essent ejusdem generis; sed sumitur genus naturaliter: et hoc modo omnia quae communicant in materia, sunt eiusdem generis. Quod autem activa et passiva sint talia, dupliciter probat. Primo per inductionem, dicens quod agens et patiens esse eiusdem generis et diversa specie, patet inducendo in singulis. Corpus enim natum est pati a corpore quod est eiusdem generis in substantia (si tamen communicent in materia: quod dico propter corpora caelestia, quae non habent eandem materiam cum inferioribus), sapor autem natus est pati a sapore, et color a colore, quae sunt eiusdem generis in qualitate, et universaliter res ejusdem generis ab homogeneis, idest a rebus naturalibus eiusdem generis.

6. Secundo ibi: huius autem causa etc., ostendit idem similiter sic. Quaecumque agunt et patiuntur adinvicem, sunt contraria; contraria autem sunt in eodem genere, ut probatur in X Metaphys.; ergo activa et passiva sunt in eodem genere; et ideo necesse est ipsa qualiter, idest quodammodo, esse similia, quia eadem et similia genere, et qualiter, idest quodammodo, altera et dissimilia specie, ut dixerunt antiqui. Hanc autem rationem convertit de conclusione faciens alteram praemissarum, hoc modo: illa quae sunt similia in genere et diversa specie, sunt contraria; sed activa et passiva sunt talia; ergo sunt contraria; et etiam ipsorum media, quae ad extrema comparata, quodammodo contrariantur. Si ergo secundum istam viam poterit esse generatio et corruptio, quod fiunt solum per contraria, sic etiam ignis poterit calefacere, et frigidum infrigidare, et universaliter faciens poterit sibi assimilare patiens, cum habeat unum commune subiectum susceptivum contrariorum: faciens enim et patiens sunt contraria, et faciens poterit transmutari in patiens, et e converso. Sic enim fit generatio et corruptio, scilicet de contrario in contrarium.

7. Deinde cum dicit: et secundum rationem autem non eadem etc., redit ad praedictas antiquorum opiniones, ostendendo causam contrarietatis ipsorum (quod quidem supra licet idem fecerit, non sic tamen aperte manifestavit). Dicit ergo quod antiqui philosophi sibi invicem contradicere videntur, non eadem dicentes, quia non habuerunt eandem rationem, idest considerationem; utraque tamen pars tetigit naturam activorum et passivorum; vel secundum aliam litteram: ambo tetigerunt verum. Dicimus enim aliquando pati subiectum, sicut quando dicimus hominem sanari vel calefieri vel infrigidari; et ideo Democritus solum respiciens ad subiectum, dixit activa et passiva esse similia: et in hoc bene dixit. Dicimus etiam aliquando et contrarium pati, sicut calidum frigefieri, et frigidum calefieri; et ideo etiam alii solum terminos intuentes, dixerunt ipsa activa et passiva esse omnino dissimilia.