|
1. Postquam philosophus determinavit naturam activorum et
passivorum, ostendendo quae et qualia sint, hic inquirit de modis
eorum. Et primo distinguit agentia abinvicem; secundo assignat causam
diversitatis ipsorum, ibi: quaecumque enim non habent et cetera.
Dicit ergo primo, quod suscipiendum est quod facere et pati dicuntur
multipliciter, ut movere et moveri; utrumque enim dicitur dupliciter
sicut movens, quoniam in utroque est primum et ultimum. Id enim est
primum movens, in quo est primum principium motus, quod verissime
movere videtur: principium enim movendi est prima causa causarum,
virtutem habens movendi a seipso, non ab alio. Ultimum autem movens
est id quod movet per aliud, et post quod non est aliud movens, sed
post ipsum est solum id quod movetur ad generationem. Similiter autem
duplex est faciens: quoddam primum, sicut medicus, qui est prima
causa sanitatis, et quoddam ultimum, sicut vinum vel potio, quae
etiam est causa movens ad sanitatem. Inter haec autem duo moventia
haec est differentia, quia primum movens potest esse immobile, sicut
medicus, qui non movetur ab aliquo dum sanat, nisi forte per accidens
(in quibusdam tamen necesse est primum movens esse omnino immobile,
sicut in his quae sunt omnino separata a materia; et hoc dupliciter:
quia vel est omnino immobile, si nullam habeat materiam penitus, aut
est immobile ab eo quod movetur ab ipso, et hoc quando non habet
eiusdem rationis materiam cum eo quod movetur); ultimum autem movens,
post quod non est aliud nisi id quod movetur tantum, necesse est semper
movere, motum ab eo priore. Et similiter est in actione; quia
quoddam est agens primum, quod est impassibile, et quoddam agens quod
patitur.
2. Deinde cum dicit: quaecumque enim non habent etc., assignat
causam diversitatis ipsorum, dicens quod causa quare quoddam agens est
quod agendo patitur, quoddam autem non, est ista: quia quaedam non
habent eandem materiam; et talia agentia faciunt vel agunt existentia
impassibilia, idest ipsis non patientibus ab his in quae agunt. Verbi
gratia: medicina faciens sanitatem nihil patitur a sanato, quia non
communicat cum eo in materia. Quaedam autem habent eandem materiam,
sicut cibus vel potio, et id quod sanatur, et ideo cibus agendo
patitur, quia aut calefit, aut infrigidatur. Inter haec autem duo
agentia, scilicet medicinam et cibum, medicina est principium in quo
primo est actio, cibus autem est agens ultimum, quod agit per tactum.
Quaecumque igitur agentia non habent eandem formam in materia quae sit
eiusdem rationis cum passibilibus, haec cum sint de numero agentium
sive activorum, sunt impassibilia; quaecumque autem habent formam in
materia eiusdem rationis, agendo patiuntur. Subiungit ad horum
declarationem, quae dicatur materia una aliquorum. Et dicit quod
dicitur esse una materia cuilibet, quae est susceptiva contrariorum;
quae licet sit una subiecto, differt tamen secundum esse: et propter
hoc dixit ut ita dicam. Et ipsa materia dicitur ut genus, non quidem
praedicabile, sed dicitur genus secundum quod genus dicitur subiectum
primum, quod substat duobus contrariis aut pluribus; contrariorum
autem unum est in activo, alterum est in passivo: et ideo una materia
est activi et passivi. Et quod per naturam potest esse calidum,
necessario calefit, quando appropinquat calidum calefaciens ipsum.
Hoc ergo quod dictum est, causa est quare quaedam agentia sunt
passibilia, et quaedam impassibilia. Et sicut dictum est in motione,
ita dictum est in actione, quia sicut in moventibus primum movens est
immobile, ita in effectivis primum efficiens est impassibile.
3. Deinde cum dicit: est autem factivum etc., ostendit ad quam
causam reducatur agens, et ad quam patiens, dicens quod agens est unum
primum principium motus, et est diversum a causa formali et finali, et
non dicitur finalis nisi secundum metaphoram. Et quod non sit formalis
nec finalis, sic probat: quia quando faciens est secundum actum
faciens, tunc aliquid generatur in patiente; sed talibus habitibus
sive formis, sicut est sanitas quae est finis operationis medicinae,
praesentibus, non generatur aliquid nec fit, sed iam est: species
enim et fines sunt habitus quidam quiescentes, nam habito fine quiescit
motor.
4. Secundo cum dicit: materia autem etc., ostendit ad quam causam
reducatur patiens, dicens quod reducitur ad materiam, quia materia
secundum quod materia passiva est; et ideo quae patiuntur, patiuntur
per materiam. Quae autem sunt activa et passiva, habent speciem in
materia; sicut ignis habet esse calidum in materia. Si autem esset
aliquod calidum separatum a materia, hoc nihil pateretur; sed forsan
impossibile est esse aliquid tale separatum, licet quidam hoc
dixerunt; si autem aliqua sint talia, quae sint a materia separata,
in illis verum est quod dicitur, scilicet quod nihil patiuntur. Sed
de hoc in prima philosophia locus erit determinare. Ex hoc manifeste
patet, quod omnis potentia passiva et omnis passio est per materiam,
et omnis actio est per formam. Ultimo epilogat, et est planum in
littera.
|
|