Lectio 21

1. Postquam philosophus determinavit de natura activorum et passivorum, et de modis eorum, et ostendit ad quas causas reducantur, hic determinat de modis agendi et patiendi, quomodo scilicet contingat agere vel pati. Et primo secundum opinionem aliorum; secundo secundum opinionem propriam, ibi: quo autem modo existat et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum; secundo reprobat eas, ibi: ut autem parum digredientes et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum; secundo comparat eas adinvicem, ibi: Leucippus autem existimavit et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum in generali; secundo in speciali, ibi: hi igitur in quibusdam et cetera. Dicit ergo primo quod dicendum est rursus, quomodo contingat agere et pati. Dicit autem rursus, quia iam dixit quendam modum actionis et passionis in genere; nunc descendit ad speciales modos, sumptos ex parte activorum et passivorum, scilicet qualiter veniat agens ad patiens, ut imprimat ei suam formam per quam intendit ipsum patiens transmutare. Circa hoc autem fuerunt diversae opiniones. Quibusdam enim visum fuit quod unumquodque quod patitur, patitur per quosdam poros qui sunt in ipso patiente, per quos ipsum agens quod est proximum patienti, ingreditur in patiens per illos poros, et undique contangit ipsum, et undique patitur patiens, et non in uno loco tantum. Et per hunc modum dicunt quod videmus, et sentimus secundum alios sensus omnes: quia enim secundum eos visus et auditus effunduntur super visibile per media, ideo dixerunt quod per poros illorum corporum quae sunt media sensuum, videmus et audimus. Dicunt etiam quod ideo plus videmus per aerem et aquam et per alia corpora diaphana, sicut est vitrum et crystallum, quia illa corpora habent plures poros aliis; qui pori sunt invisibiles propter parvitatem, sed magis spisse positi, et melius ordinati quia directi. Et ideo videt melius per transparens visus, si reperit rectam lineam per quam videat. Et quia magis transparens habet poros spissiores et directius ordinatos, ideo quanto fuerit magis transparens, tanto per ipsum melius videmus.

2. Deinde cum dicit: hi igitur in quibusdam etc., ponit opiniones eorum in speciali. Et dividitur in tres partes, secundum tres opiniones. Et primo ponit opinionem Empedoclis, dicens quod quidam magis ad speciem descendentes, dicunt ipsos poros non solum in activis et passivis, sed etiam illa dicunt adinvicem bene admisceri, quorum pori sunt commensurabiles ut unum in aliud ingredi possit, ita quod plurimum unius sit in plurimo alterius, et e converso.

3. Deinde cum dicit: compendiose autem etc., ponit opinionem Leucippi et Democriti, dicens quod breviter et compendiose dicamus, quod uno et simili sermone dixerunt Leucippus et Democritus. Ambo enim posuerunt principium quod est secundum naturam: per ipsum enim sicut infra dicitur, reddebant causam generationis et corruptionis, et ad sensum apparentia confitentur; et ideo dicitur secundum naturam magis quam positio aliorum qui de naturis rerum per sua principia causas assignare non possunt.

4. Deinde cum dicit: quidam enim antiquorum etc., ponit opinionem Parmenidis et Melissi, qui opinati sunt esse tantum unum principium, et illud esse immobile et continuum. Quod autem sit immobile sic probabant. Motus non potest esse nisi sit vacuum; sed vacuum non est; ergo motus non est; ergo est tantum unum et immobile. Quod vero sit tantum unum sic probabant. Multa non possunt esse nisi sit aliquid separans et dividens ea; nihil autem potest esse segregans et dividens, nisi vacuum; sed vacuum non est; ergo non possunt esse multa segregata: et sic omnia unum sunt. Et quia posset dici eis quod multa sunt se tangentia, ita quod inter ea non sit vacuum segregans: dicunt quod hoc nihil differt; quia continuum et contangens idem dicebant esse: nam secundum eos continui partes se contangebant. Dixerunt etiam quod nihil differt quod sint multa, et quod non sit unum, et quod dicatur esse vacuum: quia continuum et contiguum sunt idem secundum istos, nec multa sunt nisi sint divisa; et quod non dividebantur nisi per vacuum. Sed non est vacuum; ergo nec multa, sed omnia continua. Si enim dicatur quod ens ubique, idest in omni puncto, sit divisibile, tunc potest dici quod nihil sit unum; sed multitudo componitur ex multis unis; ergo nec multitudo erit; ergo totum erit vacuum. Si autem dicatur totum ens esse continuum, tum quidem, idest secundum aliquid esse divisibile, tum autem non, idest secundum aliquid esse indivisibile, hoc utique videbitur esse fictitium, cum non sit magis ratio quare in uno puncto dividatur quam in alio. Usque ad quantum enim erit divisibile, ita quod ibi stet divisio? Et quare aliquid de universo ita se habet, quod dividitur et separatur per vacuum, aliud autem se habet quod est plenum et non dividitur, ita quod unum ab alio separetur per vacuum, non videtur horum posse ratio assignari. Amplius autem sequitur ex necessitate quod nihil movebitur, per istas rationes. Ergo transcenderunt et dimiserunt sensum et ea quae per sensum apparent, opinantes quod magis debemus sequi rationem quam sensum. Quod autem totum ens sit infinitum sic probabant. Si ens finitur, aut finitur ad plenum, aut ad vacuum. Sed ad plenum non potest finiri, quia plenum est ens: idem enim finiretur ad seipsum; vel eadem ratione illud plenum finiretur ad aliud plenum: et sic esset abire in infinitum. Ergo oportet quod finiatur ad vacuum; sed vacuum non est; ergo ad nihil finitur; ergo oportet quod ens sit infinitum. Isti ergo propter tales causas sic enuntiaverunt de veritate. Adhuc in sermone per ipsorum rationem sophisticam videtur hoc sequi quod dictum est, non tamen in rei veritate contingit. Si autem res ipsae inspiciantur, dementiae videtur esse simile dictum eorum; nullus enim demens intantum egreditur a iudicio veritatis, quod dicat ignem et glaciem esse unum: quod illi dicebant, ponentes omnia esse unum. Licet aliquis propter consuetudinem vel propter apparentiam putet mala in sensibus esse bona: hoc enim quibusdam propter dementiam accidit; unde aliquando inter bona et mala nullam differentiam esse putant.

5. Deinde cum dicit: Leucippus autem etc., comparat praedictas opiniones adinvicem. Et primo comparat opinionem Leucippi et Democriti ad opinionem Parmenidis et Melissi; secundo comparat eam ad opinionem Empedoclis, ibi: sed ut Empedocles etc.; tertio ad opinionem Platonis, ibi: similiter autem aliorum et cetera. Circa primum duo facit: primo comparat opinionem Leucippi ad opinionem Parmenidis et Melissi penes convenientiam; secundo penes differentiam, ibi: sed esse tale et cetera. Dicit ergo primo quod Leucippus putavit habere sermones meliores aliis, in hoc quod confitetur ea quae sunt manifesta ad sensum. Unde neque destruit generationem, neque corruptionem, neque motum, neque multitudinem rerum, sed confitetur ea quae sunt omnibus manifesta ad sensum. In hoc tamen dixit eadem cum Parmenide et Melisso, constituentibus, idest dicentibus, quod omne quod est, est tantum unum et immobile; quia dicit quod bene sequitur, quod non erit motus nisi sit vacuum. Sed in hoc differt ab eis, quia illi destruxerunt consequens, idest vacuum esse, et concluserunt oppositum antecedentis, scilicet motum non esse; sed Leucippus ponit antecedens et infert consequens: scilicet motum, et ex hoc concludit vacuum esse. Vacuum autem dicit esse sicut privationem; et ideo simpliciter est non ens: quia non est aliquid entium, sicut nec privatio; tamen est ens: quia est entis, sicut privatio habitus. Unde plenum dicebat principaliter ens.

6. Deinde cum dicit: sed esse tale etc., comparat dictas opiniones circa differentiam, dicens quod, licet principaliter ens sit plenum, tamen non omne quod est plenum est unum, sicut dixit Parmenides et Melissus, sed sunt multa, et infinita, et invisibilia propter parvitatem suae quantitatis. Haec enim sunt quae ipsi appellant atomos, sive corpora indivisibilia, quae moventur in vacuo; quod vacuum ipse Leucippus dicit esse. Quomodo autem fiat generatio et corruptio, et alia quae apparent, ex istis atomis, subiungit, dicens quod per ipsorum congregationem et conglutinationem fit generatio; cum autem dividuntur, fit corruptio; cum vero undique se contingunt, faciunt actionem et passionem; cum autem penetrant se et unum subintrat in alterum, fit augmentum; cum permutaverint ordinem et situm, tunc fit alteratio. Secundum enim quod dicit et confitetur, necesse est ponere non esse unum solum, ex quo generantur ista composita et complicata; quia ex eo quod est vere unum, impossibile est fieri multa, nec ex vere multis fieri vere unum. Dicitur autem vere unum, quod omnino est indivisibile actu et potentia: vere autem multa, quae omnino distincta sunt, nec actu nec potentia coniunguntur, sicut indivisibilia.

7. Deinde cum dicit: sed ut Empedocles etc., comparat opinionem Leucippi ad opinionem Empedoclis. Et primo penes convenientiam, dicens quod Democritus et Leucippus dicunt, quod res patitur per poros, sicut dixit Empedocles et quidam alii de antiquis philosophis. Et dicunt quod omne pati et omne alterari hoc modo generatur et fit quod fit, ita quod fiat rei dissolutio per interpositionem vacui; quia vacuum interponitur ipsis rebus, ita quod pars huc pars illuc feratur. Similiter augmentationem fieri, per subintrationem ipsorum solidorum atomorum adinvicem. Empedoclem autem fere necesse est dicere sicut Leucippus dixit, esse scilicet indivisibilia corpora. Dicit autem fere, quia Empedocles non confitebatur expresse esse aliqua corpora indivisibilia, sed quia hoc sequitur ad opinionem eius. Ponebat enim poros in ipsis corporibus: ex quibus actio et passio causabatur secundum eum. Aut ergo illi pori sunt in toto corpore ita quod non sit aliquid medium inter eos, aut est aliquod corpus solidum dividens eos. Si sunt in toto corpore ita quod nihil sit medium, tunc totum corpus erit vacuum: quod est impossibile. Necesse est ergo esse aliquod corpus solidum extra poros, idest praeter poros, quod ipsos dividat et distinguat. Et talia corpora necesse est esse divisibilia; media autem istorum sunt vacua, sive foramina, quae scilicet Empedocles dicit poros. Nulla enim, ut dicit Commentator, est differentia inter utramque opinionem, nisi quod secundum Leucippum inter haec corpora est vacuum, et apud istos ista foramina sunt plena corporibus subtilibus. Conveniunt igitur in duobus, scilicet in positione vacuitatis, et positione corporis indivisibilis; et ideo fere ita dicit Leucippus de facere et pati sicut Empedocles. Et ideo dicit, quod modi agendi e patiendi secundum utrosque fere sunt idem. Dicit fere, propter praedictam causam.

8. Secundo cum dicit: et de his quidem etc., ponit differentiam inter utramque opinionem, dicens quod istorum differentia de modis agendi manifesta erit ex eorum positionibus sequentibus. Nam Leucippus magis potest dare ex sua opinione causam eorum quae manifeste videntur; Empedocles autem minus: quia secundum eius fundamentum non est manifestum, quomodo accidat generatio et corruptio et alteratio in omnibus entibus naturalibus. Sed Democritus et Leucippus possunt assignare causam generationis et corruptionis non solum mixtorum, sed etiam quatuor elementorum, ex corporibus indivisibilibus; quia secundum istos diversitas istorum corporum, tam simplicium quam mixtorum, causatur ex diversitate corporum atomorum, quae differunt positione, ordine, et forma, et figura, sicut dicitur in I Metaphys. Empedocles vero ex sui positione non potest dare causam generationis et corruptionis, nisi solum istorum mixtorum usque ad elementa. Ponit enim alia fieri ex quatuor elementis, sed in elementis non potest dare causam generationis et corruptionis. Non enim posuit alia elementa priora istis quatuor elementis; unde non potest dicere propter quid vel quomodo generentur ex aliis, aut corrumpantur in alia.

9. Deinde cum dicit: similiter autem aliorum omnium etc., comparat opinionem Leucippi ad opinionem Platonis. Et primo penes convenientiam, dicens quod, sicut Leucippus potest dare causam generationis omnium ex sua positione, ita et Plato, secundum quod scripsit in Timaeo.

10. Secundo cum dicit: intantum enim differt etc., ponit differentiam, dicens quod, quamvis Leucippus et Plato conveniat in hoc quod uterque posuit indivisibilia principia, tamen in tribus differunt. Primo quia Leucippus dixit illa indivisibilia esse corpora solida; Plato autem ea dixit esse superficies. Secundo quia figurae indivisibilium corporum, quibus figuratur et terminatur unumquodque compositorum, sunt infinitae apud Leucippum; sed secundum Platonem sunt finitae: posuit enim Plato figuras triangulares esse primas omnium figurarum, quae finitae sunt. Tertio differunt, quia cum uterque istorum dicat generationem et corruptionem fieri per congregationem et segregationem atomorum, secundum Leucippum erunt duo modi quibus fit actio et passio, scilicet per tactum agentis et patientis, et per vacuum, quod est porus; secundum Platonem vero erit tantum unus modus, scilicet per contactum, et non per vacuum. Vacuum enim secundum eum non est de indivisibilibus superficiebus, ut dictum est in III de caelo et mundo. Quod autem contingit dicere de indivisibilibus corporibus, relinquatur nunc.