|
1. Postquam philosophus posuit opinionem aliorum de principiis rerum
naturalium, et de modis quibus agunt et patiuntur adinvicem, nunc in
parte ista reprobat eas. Et primo reprobat opiniones eorum quantum ad
positionem atomorum, quae dicebant esse principia; secundo quantum ad
modos agendi quos ponebant, ibi: quicumque quidem igitur per pororum
et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit indivisibilia
corpora non esse principia; secundo quod non moventur a vacuo, ibi:
amplius quid est quod movet et cetera. Circa primum ponit duas
rationes; secunda ibi: amplius autem utrum et cetera. Circa primum
duo facit: primo ponit rationem; secundo removet quandam instantiam
quam adversarii possent dare, ibi: amplius autem inconveniens et
cetera. Quod ergo indivisibilia corpora non possunt esse principia
probat, ducendo ad impossibile quod contradictoria erunt simul vera.
Et hoc tali ratione. Si indivisibilia corpora sunt principia, nec
agent nec patientur adinvicem; item si sunt principia, agent et
patientur adinvicem; ergo agent et non agent, patientur et non
patientur: quod est impossibile. Circa rationem istam sic procedit.
Primo probat quod non agent nec patientur, duplici ratione; quarum
prima talis est. Actio et passio fit per vacuum, ut ipsi dicunt; sed
in talibus atomis non est vacuum; ergo nec agunt nec patiuntur.
Secunda talis est. Omne quod est causa actionis vel passionis, est
durum, vel molle, vel aliqua qualitatum dispositum; sed nullum corpus
indivisibile est tale: ergo nec est activum nec passivum.
2. Secundo cum dicit: quamvis hoc inconveniens etc., ostendit
oppositum, scilicet quod corpora indivisibilia agant et patiantur. Et
hoc triplici ratione; quarum prima talis est. Secundum praedictos
philosophos indivisibilia corpora quae sunt circularis figurae, sunt
calida; ergo oportet aliquod alterius figurae esse frigidum: quia
inconveniens est ponere unum contrariorum in natura sine reliquo. Si
autem duae qualitates sunt in atomis, necesse est ponere aliquas
qualitates consequentes esse in eis: quae sunt gravitas, durities,
levitas, mollities, at aliae huiusmodi qualitates; cum concedant in
atomis unum esse gravius alio sicut apparet in radio solis, quod una
atomus magis descendit quam alia. Si autem unus est gravior alio,
unus etiam est et levior alio, et unus calidior alio. Cum autem sint
talia, impossibile est ea non pati adinvicem et agere cum sibi
appropinquant: patitur enim leviter calidum ab excedenti calido, non
inquantum sunt similia in calido, sed inquantum excedens est magis
calidum, et illud quod exceditur est magis frigido permixtum.
3. Secundam rationem ponit ibi: sed tamen si durum etc.; quae
talis est. Si Democritus dicit in ipsis atomis esse durum, necesse
est quod dicat etiam esse in eis molle, per supra dictam rationem;
quia si unum contrariorum fuerit in natura, et reliquum, ut dicitur
II de caelo. Molle autem naturali impotentia resistendi tactui
passivum est; licet inquantum est infusum humido sit subactivum
(dicitur autem molle subactivum, quia agit per humidum, quod non est
simpliciter activum sicut calidum vel frigidum). Et per hoc dictum
sequitur iterum atomos esse activas et passivas. Sic ergo secundum
quod deducit Commentator, quomodocumque componant ea contingit eis
impossibile. Quoniam si ponunt ea non esse receptiva passionum,
sequitur quod non sit aliqua causa actionis et passionis; et si ponunt
ea receptibilia, contingit ut non sint receptibilia. Sic ergo ex
illorum positione contingit ut sint illorum receptibilia. Et sicut
diximus, licet hoc sequatur ex dictis Democriti et Leucippi, tamen
hoc est impossibile et inconveniens. In atomis enim aut est figura
sola, aut cum figura qualitas activa et passiva. Si ponatur in eis
sola figura, tunc non erunt activa nec passiva, quia figura nec est
activa, nec passiva: aliter enim mathematica agerent et paterentur.
Si autem cum figura in atomis ponatur qualitas aliqua, aut una erit in
qualibet atomo aut plures. Si autem una, nec propria fuerit in
qualibet atomo, et hoc quidem sit calidum, hoc autem frigidum, tunc
eorum natura non erit eadem. Si ergo differunt in naturis, sunt
divisibilia. Ergo indivisibilia sunt divisibilia. Si autem plures
qualitates insunt uni atomo, quae quidem activae sunt et passivae,
illae erunt contrariae: quia actio et passio sunt inter contraria ut
supra dictum est. Ergo contraria sunt in eodem indivisibili.
Sequitur etiam quod sint in eodem secundum idem: quod est
impossibile. Sequitur etiam quod si atomus infrigidatur, quod
secundum hoc calefiat: quod falsum est. Et eodem modo est de aliis
qualitatibus activis et passivis, quae sunt durum et molle.
4. Deinde cum dicit: hoc enim et solida etc., reprobat opinionem
Platonis, dicens quod non tantum Democrito et huiusmodi istud
inconveniens sequitur, sed et ad opinionem Platonis, dicentis
superficies indivisibiles esse principia. Dicit enim Plato quod in
illis superficiebus non est vacuum. Quia secundum eos impossibile est
fieri rarum, nisi per interpositionem vacui in partibus corporis,
sequitur quod non existente vacuo, non generatur aliquid rarius vel
densius. Cum autem rarum et densum sint primae contrariae qualitates
ex parte materiae, istis non existentibus aliae consequentes non
erunt: quia ablato priori aufertur et posterius. Sic ergo in corpore
nullae sunt qualitates activae et passivae. Ergo nec agit nec patitur
aliquod indivisibilium, non existente vacuo ipso.
5. Deinde cum dicit: amplius autem inconveniens etc., removet
quandam instantiam sive falsam responsionem quae posset dari ad rationes
suas. Posset enim aliquis dicere quod atomi parvi sunt indivisibiles,
magni autem divisibiles; unde removet, dicens quod hoc est
inconveniens. Verum enim est quod rationabilius et facilius magna
dividuntur quam parva: quia magna facilius dissolvuntur; et hoc ideo,
quia magna componuntur ex multis. Non tamen parvitas vel magnitudo est
causa divisibilitatis vel indivisibilitatis. Ipsa vero atoma de natura
sua et universaliter sunt indivisibilia, et non propter magnitudinem
vel parvitatem.
6. Deinde cum dicit: amplius autem utrum una etc., ponit secundam
rationem principalem ad probandum atomos, quos illi ponebant, non esse
principia; quae talis est. Aut illa corpora sunt unius naturae,
sicut si essent omnia ignea, vel omnia terrea: vel differunt adinvicem
in naturis, ut si essent alia terrea, alia ignea. Si autem sunt
omnia unius naturae et unius speciei secundum quantitatem, quid erit
tunc dividens et discontinuans ipsos atomos? Quasi diceret: nihil.
Cum enim sint unius naturae, non est in eis aliquid invenire per quod
abinvicem discontinuentur. Quare ergo non accidit sicut in aqua,
cuius partes quando adinvicem se tangunt statim continuantur, et non
differt posterior pars aquae a priori? Cum autem ipsa corpora atoma
nec sic adinvicem continuentur, non erunt unius naturae. Nec
diversarum naturarum: quia si illa corpora sunt alia et alia ut dictum
est, quales sunt illae diversae species vel naturae? Cum enim illae
naturae faciant atomos diversos et discontinuos, oportet quod sint
omnes secundum naturas diversae. Ergo illae naturae magis sunt
ponendae causae et principia rerum quae fiunt ex atomis, quam figurae
atomorum quos Democritus dixit esse principia. Et praeterea: quae
differunt in natura et forma, agunt et patiuntur adinvicem cum
approximantur, illa vero quae sunt diversa in figura, non sic agunt et
patiuntur adinvicem. Ergo magis illae diversae naturae debent poni
principia actionis et passionis quam diversae figurae.
7. Deinde cum dicit: amplius quid est quod movet etc., ostendit
quod corpora indivisibilia non moventur in vacuo sicut dicebat
Democritus, tali ratione. Si ista indivisibilia moventur in vacuo,
quaerendum est quid movet ea: aut enim moventur a se, aut ab alio.
Si ab alio, tunc ipsum indivisibile est passivum. Ergo non est
primum principium actionis, sed potius ipsum movens. Si autem movetur
a seipso: aut erit divisibile, cum secundum unam partem moveat et
secundum aliam moveatur; aut in eodem secundum idem existent
contraria: movere enim et moveri sunt contrariorum. Utrumque autem
istorum est impossibile. Sic etiam non solum esset materia
contrariorum una numero, sed etiam potentia esset una: quod est
impossibile; si enim in materia contrariorum esset una potentia solum,
non haberent ipsa contraria diversas naturas. Sic etiam non esset
multitudo rerum, sed omnia essent unum: quia omnia essent ab eadem
materia et ab eadem potentia numero; cum enim actus et potentia non
diversificent speciem, si esset tantum una potentia, esset tantum una
species. Est autem hoc intelligendum de potentia propinqua ad formas
contrarias, quae non est una numero, sed diversa. Est enim alia
potentia remota, quae est una et eadem contrariorum; et haec est prima
materia, quae secundum se est in potentia, et ipsa est sua potentia.
8. Deinde cum dicit: quicumque quidem igitur per pororum etc.,
reprobat praedictas opiniones quantum ad modos agendi et patiendi quos
ponebant. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod ad actionem et
passionem non sunt necessarii pori; secundo quod nec quantum ad
divisionem corporum, ibi: divisibilibus autem et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod pori non sunt necessarii ad
actionem et passionem; secundo removet quoddam dubium, ibi: sed et si
vacua et cetera. Circa primum ponit duas rationes; quarum prima talis
est. Quicumque dicunt contingere passiones ex hoc quod activum movetur
in poris passivi, sicut isti dicunt quod res patitur cum impleti sunt
pori, necesse est eos concedere quod pori sunt superflui. Si enim
aliquod corpus patitur quia activum tangit ipsum in poris, tunc illud
patitur per tactum activi et non per poros; etiam si non haberet poros
sed sit totum continuum, patietur eodem modo propter tactum activi.
Superflui ergo sunt pori.
9. Secundam rationem ponit ibi: amplius autem quomodo contingit
etc., dicens quod isti non possunt dicere quomodo videre et inspicere
fiat, quando iste sensus fit per transparentia, sicut per vitrum vel
per crystallum. Manifestum enim est quod sentiens secundum tactum non
transit per transparentia ut ad rem sensatam perveniat, quia illi
sensus fiunt per distantiam. Nec iterum possunt dicere quod sensus
fiat per poros, si plenus est unusquisque pororum sicut ipsi dicunt;
nihil enim differt habere poros plenos, et non habere poros: quia
totum corpus transparens sic erit plenum.
10. Deinde cum dicit: sed et si vacua etc., removet quoddam
dubium, sive quandam falsam responsionem quae posset dari: posset enim
aliquis dicere quod pori et foramina sunt vacua. Et hoc removet,
dicens quod si sint vacua, aut possunt in se recipere corpus implens
ipsa, aut non. Si possunt, ponatur ergo quod recipiant: possibili
enim posito in esse, quod ex eo accidit non est impossibile. Sequitur
ergo id quod prius, scilicet quod non semper contingat videre per
transparens: quia impletis poris nihil videtur. Si autem pori tales
sunt quod non possint recipere corpus implens, eo quod sunt parvi, hoc
ridiculum est dicere, scilicet quod parvum foramen quod porus dicitur,
sit vacuum, magnum autem spatium non sit vacuum, sed plenum corpore
subintrante ipsum: quia qualitercumque est vacuum illud, sive magnum
sive parvum, habet corpus sibi aequale implens ipsum. Quod quidem
patet per definitionem vacui. Vacuum enim nihil aliud est, nisi regio
sive spatium alicuius corporis susceptivum. Quapropter manifestum
est, quod omni corpori in tumore suae quantitatis est aequale vacuum,
si vacuum esse ponatur. Universaliter autem superfluum est dicere
poros esse propter actionem. Aut enim agens agit secundum tactum, aut
non. Si non agit per tactum: ergo non agit intrinsecus in poris
tangens; ergo pori non sunt causa passionis. Si autem agit secundum
tactum: etiam non existentibus poris, dummodo activum tangat
passivum, quae sunt innata agere et pati adinvicem, fiet actio et
passio. Ulterius autem epilogat, quod ita ponere poros ut quidam
existimant, aut est mendacium, aut inutile est ad actionem et
passionem. Et hoc est manifestum ex supra dictis.
11. Deinde cum dicit: divisibilibus autem, etc., ostendit quod
pori non sunt necessarii ad corporis divisionem, dicens quod cum omne
corpus sit divisibile, tam physicum quam mathematicum, ridiculum est
ponere poros causam divisionis. Quia corpora possunt separari secundum
id quod divisibilia sunt; in talibus autem non est vacuum in poris;
pori ergo non sunt causa divisionis, quia aliter mathematica non essent
divisibilia.
|
|