Lectio 23

1. Postquam philosophus posuit opiniones aliorum de agere et pati, sive de modis agendi vel patiendi, et reprobationes earum, in parte ista ponit opinionem propriam et veram. Et circa hoc duo facit: primo dat intentionem suam; secundo prosequitur intentum, ibi: si enim est et cetera. Dicit ergo primo, quod postquam positae et reprobatae sunt opiniones aliorum de actione et passione, dicendum secundum rei veritatem quomodo existat vel fiat generatio, et quomodo existat agere et pati in his quae agunt et patiuntur. Ad hoc autem perfecte videndum, accipiendum est pro principio actionis et passionis illud quod multoties dictum est.

2. Deinde cum dicit: si enim est hoc etc., prosequitur intentum. Et circa hoc duo facit: primo ponit duas conditiones quae requiruntur ad actionem et passionem; secundo probat primam conditionem, ibi: existimare autem et cetera. Circa primum ponit primo primam conditionem, quae est quod patiens quod est in potentia, non patitur secundum quasdam partes, sed secundum omnes. Primo ergo praemittit quoddam principium manifestum, et est quod entium quoddam est in potentia, et illud est passivum: quoddam est in actu, et illud est activum. Et cum ita sit, non est alia causa passionis, nisi quia receptivum alicuius formae recipit illam ab aliquo agente. Impossibile est ergo quod illud tale corpus quod est in potentia, sit receptivum alicuius formae tum quidem, idest secundum aliquas partes, tum autem non, idest secundum quasdam non, sed oportet quod sit omnino passibile, idest in omni parte, inquantum est in potentia. Potest tamen secundum aliquas partes magis recipere passionem ab agentis virtute causatam, et secundum quasdam minus; quia forte passivum magis est dispositum in una parte quam in alia, ad recipiendum formam quam agens intendit inducere. Si autem aliquis dicat quod magis passiva sunt magis porosa, sicut videmus in venis metallorum quod quae sunt rariores, magis sunt dispositae ad recipiendum formam metalli, et sic videtur quod pori sunt causa passionis: dico quod hoc non est verum: quod foramina non sunt causa passionis, sed potius dispositionis materiae, quae a tali activo passibilis est et non ab alio.

3. Secundo cum dicit: continuum igitur unumquodque etc., ponit secundam conditionem. Et est quod agens et patiens debent esse divisa et non continua: quia id quod est continuum non est passibile. Veritas autem huius propositionis ex hoc est, quia nihil patitur a seipso: quia non est magis ratio quare una pars eius agat et alia patiatur, quam alia, cum partes continui sint similis naturae. Ista autem agentia et patientia licet sint divisa, oportet quod sint in debita propinquitate. Omnia enim agentia naturalia habent determinatam virtutem, quae si ultra suae virtutis proportionem elongentur a patientibus, nullum effectum causare poterunt, sed cum fiunt propinqua, in se vel in aliis, tunc agens aget, et patiens patietur. Dico autem appropinquare sibi ipsis, quando primum agens et ultimum patiens sunt immediata; appropinquare vero in aliis est, quando inter primum agens et ultimum patiens est aliquid quod agit et patitur, agit autem in virtute primi. Verbi gratia, ignis non solum calefacit nos quando tangit, sed etiam quando est longe: calefacit enim aerem qui natus est calefieri ab igne, aer autem calefactus calefacit corpus nostrum.

4. Deinde cum dicit: existimare autem etc., probat primam conditionem, dicens quod existimare sicut quidam existimant, quod res quae patitur, tum, idest secundum aliquam partem patitur, et tum non, idest secundum aliquam non patitur, hic determinandum est, et dicendum quod hoc falsum est. Si enim concederetur quod corpus et magnitudo non ubique esset divisibilis, sed dividitur in indivisibilia corpora sicut dixit Democritus, vel in indivisibiles superficies sicut dixit Plato, tunc verum esset quod corpus non ubique, idest in omni parte sua, esset passibile. Sic etiam esset verum quod nihil esset continuum: licet continuetur ad indivisibile, non tamen componitur ex indivisibilibus. Si autem est mendacium hoc quod dicunt, immo quia mendacium est: quia omne corpus est divisibile; nihil differt dicere quod dividatur vel quod sit divisibile, vel quod tangatur vel quod sit tangibile. Licet enim in poros dividatur secundum Democritum, tamen etiam est divisibile in partibus quae poris interponuntur, quia istae non sunt indivisibiles; quae tamen partes ponebantur indivisibiles ab eis. Et similiter est tangibile in illis. Et ita secundum totum est tangibile et divisibile et passibile. Si enim potest segregari secundum tactus, idest secundum superficies in quibus est tactus, ut dicunt quidam Platonici, etsi nondum est divisum, est tamen divisibile. Posito ergo in esse possibili, non accidit impossibile. Similiter etiam si divisibile sit in partes, posita divisione in actu non sequitur impossibile. Secundum ergo totum et quamlibet sui partem est divisibile et passibile.

5. Deinde cum dicit: universaliter autem etc., ostendit quod praedicta opinio non est sufficiens ad actionem et passionem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non est sufficiens ad alterationem, immo destruit ipsam; secundo quod nec sufficiens ad augmentum, ibi: amplius autem et cetera. Dicit ergo primo, quod universaliter passionem hoc modo fieri in rebus quo quidam dicunt quod generatio fit, scissis sive separatis corporibus per poros, est inconveniens. Destruit enim hic modus alterationem, in qua tamen salvatur passio et actio. Videmus enim quod idem corpus continuum manens, quandoque quidem est humidum et liquidum, et quandoque coagulatum, sicut glacies et aqua fluida, et tamen talis alteratio fit sine divisione ipsius corporis continui, et sine aliqua alia compositione, et sine conversione suarum partium, et absque tactu diverso in ordine componentium partium sicut dicit Democritus. Cum enim aliquod humidum coagulatur, non transducitur extra naturam suam ita quod mutet substantiam, nec transponuntur partes mutando ordinem vel situm, neque transmittitur per liquefactionem, neque etiam nunc, quando scilicet humidum coagulatur, oportet quod in aqua corpora indivisibilia tumoribus, idest secundum quantitatem, subintrent ad causandam coagulationem, sed ipsum humidum quod coagulatur, et e converso, semper similiter se habet quantum ad hoc, quod neque componuntur partes, neque adduntur vel dividuntur, neque mutant ordinem vel situm. Patet ergo quod praedicta opinio destruit alterationem.

6. Deinde cum dicit: amplius autem neque etc., ostendit quod destruit et augmentum. In augmentatione enim oportet quod augeatur quaelibet pars eius quod augetur, ut supra dictum est. Sed si augmentum fiat per additionem atomorum ut ipsi dicunt, non erit augmentatio, sed quaedam appositio corporis ad corpus, non ex hoc quod quaelibet pars istius compositi augmentatur. Item in augmentatione oportet quod augmentans sive adveniens augmentato transmutetur in naturam eius, et quod ipsum totum quod augetur, transmutetur ab eo quod sibi advenit, de minori quantitate in maiorem quantitatem. Sed per additionem corporum atomorum ipsum totum non erit transmutans, idest non transmutabitur alio mixto, idest aliquo corpore indivisibili sibi addito, non transmutante ipsum de minori quantitate in maiorem. Et ipsum totum non erit secundum se transmutans, idest non transmutabit corpora indivisibilia, quae sibi adveniunt et remanent incorrupta. Unde signanter dixit alio mixto: quia talia corpora non miscentur adinvicem, sicut grana frumenti in modio. Ultimo epilogat, et patet in littera.