|
1. Postquam philosophus determinavit de tactu et de facere et pati,
quae sunt necessaria ad generationem, hic determinat de mixtione, quae
fuit tertium eorum de quibus supra promiserat se dicturum. Est enim
etiam mixtio necessaria ad generationem eorum quae ex elementis
generantur; quando enim fit generatio simplicis elementi, tunc nulla
fit mixtio. Circa hoc ergo duo facit: primo manifestat intentionem
suam; secundo prosequitur intentum, ibi: impossibile est enim alterum
et cetera. Dicit ergo primo, quod post praedicta restat nos videre de
mixtione secundum eundem modum methodi, et ideo, quia mixtio erat
tertium eorum quae posuit tractanda. Quid autem intendat per hoc quod
dixit, secundum eundem modum methodi, declarat cum subdit, quod
perscrutandum est quid est mixtio, et quid miscibile, et quibus
existit entium, idest quae contingit misceri, et videndum quomodo
fiat, et si sit mixtio, vel utrum sit mendacium mixtionem fieri; quia
hoc modo supra quaesivit de aliis.
2. Deinde cum dicit: impossibile est enim etc., prosequitur
intentum. Et circa hoc duo facit: primo pertractat ultimam
quaestionem, scilicet an mixtio sit; secundo penultimam quaestionem,
scilicet quomodo mixtio fiat, ibi: continuam autem his et cetera.
Alias autem quaestiones non prosequitur, quia ex cognitione istarum
reliquae innotescunt. Circa primum duo facit: primo ponit rationes
ostendentes mixtionem non esse; secundo solvit eas, ibi: hic quidem
videtur sermo et cetera. Dicit ergo primo, quod sunt quidam dicentes
non esse possibile mixtionem fieri. Et ad hoc probandum utebantur tali
ratione. Quando miscibilia veniunt ad mixtionem, aut manent sicut
prius in forma et specie, aut non manent, sed corrumpuntur ambo vel
alterum. Si ambo manent in forma et specie sicut prius et non
alterantur, tunc non sunt magis mixta quam prius, sed consimiliter se
habent; si autem alterum corrumpatur, nec etiam tunc erit mixtio, sed
corruptio unius et conservatio alterius non corrupti; si autem ambo
invicem corrumpuntur, tunc etiam non erit mixtio: quia non possunt
esse mixta quae nullo modo sunt entia.
3. Deinde cum dicit: hic quidem videtur sermo etc., determinat
propositam quaestionem. Et quia ratio negantium mixtionem esse quaerit
differentias mixtionis et generationis, et miscibilis et generabilis,
ideo philosophus primo ostendit differentiam eorum adinvicem, et
mixtionis ad alios motus; secundo solvit secundum propriam opinionem,
ibi: quoniam autem sunt haec quidem potentia et cetera. Circa primum
duo facit: primo ponit differentiam mixtionis et generationis; secundo
mixtionis ad augmentum et alterationem, ibi: secundum autem modum
eundem et cetera. Dicit ergo primo quod sermo eorum qui negant
mixtionem fieri, videtur quaerere differentiam mixtionis et
generationis; quaerit etiam in quo differt miscibile a generabili et
corruptibili. Manifestum enim est quod si est mixtio, oportet eam
differre ab alteratione et augmento et generatione, quae sunt
mutationes ad formam; et quando ista differentia erit manifesta, tunc
solvetur quaestio.
4. Ponit ergo differentiam mixtionis et generationis cum dicit: at
vero neque materiam etc., dicens quod materia non dicitur misceri
generabili, sed potius effici actu per formam: nihil enim aliud ad
generationem requiritur secundum Aristotelem in V Metaphys., nisi
agens reducens materiam praeexistentem in potentia ad actum. Unde in
VIII Metaphys. dicit, quod non est alia causa quare partes
definitionis sunt vere unum, nisi agens quod reduxit ad actum quod
prius erat in potentia. Materia enim in qua generatur ignis, non
dicitur misceri igni, nec etiam formae ipsius. Similiter non dicimus
ignem misceri lignis cum ardet ea; nec etiam dicimus quod materia ignis
misceatur particulis ignis, neque ipsi igni, sicut dicimus quod unum
miscibile miscetur particulis alterius miscibilis et ipsi miscibili.
Sed dicimus materiam ignis, sicut ligna vel aliud, corrumpi, ignem
autem generari. Ex quo manifeste potest concludi, quod mixtio non est
generatio neque corruptio.
5. Deinde cum dicit: secundum autem modum eundem etc., ponit
differentiam mixtionis ad alios motus, et primo ad augmentum; dicens
quod secundum eundem modum non dicimus cibum misceri corpori cibato:
quia cibus transit in dominans corpus, quod manet secundum formam, sed
neutrum miscibilium ita manet sicut corpus cibatum, scilicet indivisum
et specie nullo modo alteratum. Et sic patet quod mixtio differt ab
augmento. Differt etiam ab alteratione; sicut primo patet in
artibus. Non enim dicimus figuram misceri cerae, nec figuram misceri
quantitati sive tumori: quia utrumque manet indivisum et specie nullo
modo alteratum. Idem ostendit in alterationibus naturalibus. Non
enim dicimus quod albedo misceatur corpori quando corpus fit album; et
universaliter nulla passio et nullus habitus miscetur aliis rebus, sed
sunt in eis sicut in subiecto. Et ratio huius est, quia ambo,
scilicet tam accidens quam subiectum, videntur esse salvata, et non
altera. Similiter nullum accidens miscetur alii accidenti. Et
universaliter nullum quod non contingit separari et per se existere,
potest misceri: quia omnia miscibilia primo sunt separata, et post
mixtionem separari possunt. Et propter hoc non bene dixerunt,
aliquando omnia fuisse simul, sicut dicitur in I Physic.; non enim
omne cuilibet miscetur, sed oportet miscibilia esse talia quorum
utrumque possit separari. Passio autem nulla est separabilis: et ideo
nec miscibilis.
6. Deinde cum dicit: quoniam autem sunt haec quidem potentia etc.,
solvit praedictam quaestionem, dicens quod entium quaedam sunt entia in
potentia, et quaedam in actu; unde mixta, postquam mixta sunt,
contingit aliqualiter esse et aliqualiter non esse in mixto: sunt enim
ibi in potentia, salvata tamen virtute eorum, sed non sunt ibi actu.
Ipsum enim generatum est aliud ab ipsis miscibilibus sive mixtis, et
est in potentia ipsa miscibilia, quae ante mixtionem sunt separata;
ita contingit post mixtionem separari, licet in mixto non sint
abinvicem divisa. Et hoc est quod sermo habitus, sive ratio negantium
mixtionem, quaesivit, scilicet quomodo elementa manerent in mixto.
Videmus enim quod ea quae miscentur, conveniunt ex prius separatis,
et postquam conveniunt rursus separabuntur: quia levia aliquando
ascendent, et gravia descendent. Cum enim elementa quae sunt in mixto
sint ibi praeter naturam, quia sunt extra propriam regionem ut dicitur
II de caelo, quod autem est praeter naturam non potest esse
sempiternum, necesse est ipsa separari. Non ergo manent elementa in
mixto actu sine aliqua alteratione, sicut corpus album; nec ambo nec
alterum corrumpuntur omnino, sicut in generatione et corruptione:
salvatur enim virtus eorum.
7. Ad evidentiam autem huius quaestionis duo sunt consideranda,
super quae ista quaestio est fundata. Primum est, qualiter elementa
veniant ad mixtionem. Secundum est, quomodo elementa sunt in mixto.
Circa primum sciendum est, quod secundum dicta philosophorum primum
movens elementa ad mixtionem est immiscibile; et hoc est ipsum caelum
sive astra lata in ipso, quod est diversum a natura quatuor
elementorum, ut probatum est in I de caelo et mundo. Nam sicut
ostendit philosophus in I Meteororum, iste mundus quatuor elementorum
est de necessitate continuus, idest contiguus, superioribus motibus,
ut omnis ipsius virtus gubernetur inde; quia illud oportet putare
primam causam, quod omnibus est principium motus: tale autem est ipsum
caelum. Et ideo ibidem subdit, quod causa eorum quae accidunt circa
ignem, terram et alia elementa, est virtus eorum quae semper
moventur. Unde in eodem dicit quod sphaera ignis movetur
circulariter, et etiam sphaera aeris, licet non tota, per raptum
firmamenti. Habent etiam aliae stellae specialem effectum in aliquibus
elementis: sicut sphaera solis in qua est effectus caloris, est nata
movere ignem, et sphaera lunae est nata movere aquam, sicut ad sensum
patet. Aliae autem sphaerae quinque planetarum natae sunt movere
aerem: et ideo aer tot diversis motibus movetur. Est enim in aere
frigus congelativum ex sphaera Saturni, et aestus ex sphaera Martis,
et temperies in calido ex sphaera Iovis, et temperies in frigido ex
sphaera Veneris, commiscibilitas et passibilitas facilis ex sphaera
Mercurii. Sphaera autem stellarum fixarum quae est octava, in qua
sunt multae imagines et figurae, movet terram; unde et in ipsa
figurantur imagines multae in generatis. Licet ergo elementa levia non
descendant ex se, nec gravia ascendant ex se, tamen ex motoribus
universalibus ordinantibus motum aliquando descendunt levia et ascendunt
gravia. Huiusmodi autem conveniens exemplum est in qualitatibus
activis et passivis corporis animati. Non enim in animali semper
movetur calidum secundum naturam ignis, nec agit actum ignis omnino,
sed potius movetur in id ad quod dirigitur ab anima, et agit ad
terminum et finem intentum ab ea, sicut philosophus dicit contra
Empedoclem in II de anima. Cum autem motus caeli et opus naturae
sit opus intelligentiae ut dicit philosophus, non semper sequuntur
elementa proprium impetum sui motus, sed aliquando movebuntur in id ad
quod per voluntatem intelligentiae dirigentur, sive per virtutem
stellarum, si de propinquo sive instrumentali motore loquamur. Hoc
autem manifestum est per exemplum de vapore terrestri elevato a terra,
sicut dicitur in I Meteororum, qui per virtutem solis ascendit ad
calidam regionem aeris, et de vapore humido et aquoso similiter
ascendente. Unde cum in aere sint quaedam partes ignitae et aereae et
aqueae et terreae, moventur a se invicem ascendendo et descendendo.
Quod autem ignis sit in aere, patet per philosophum in I
Meteororum: dicit enim quod ambitus ignis per aerem frequenter
spargitur motu, idest per virtutem caelestis motus, et fertur
violentia deorsum. Et ideo sunt aliquae partes ignis et in rore et in
vaporibus pluvialibus descendentes, quas vapores accipiunt in regione
aeris calefacta: et ideo aquae pluviales sunt vaporosae et calidae.
Et haec etiam est causa quod, nive descendente, non est tanta
intensio frigoris sicut in aliis hiemalibus temporibus. Sic ergo cum
pluvia et rore et aliis huiusmodi descendunt partes ignitae ad locum
mixtionis. Ex his patet quod ad mixtionem non movet violentia sed
natura; et ideo mixtio non est violenta sed naturalis. Circa secundum
autem diversi diversimode opinantur. Sunt enim quidam, dicentes quod
qualitatibus activis et passivis ad medium redactis aliqualiter per
alterationem, formae generales elementorum manent in mixto, quia si
non manerent, corruptio quaedam erit et non mixtio. Rursus etiam,
quia aliter simplicia corpora elementorum rationem amitterent:
elementum enim est ex quo componitur aliquid et est in eo, ut dicitur
V Metaphys. Sed ista opinio est impossibilis. Impossibile enim
materiam secundum idem diversas formas elementorum suscipere. Si
igitur in corpore mixto formae substantiales elementorum salvarentur,
oportebit diversis partibus materiae eas inesse. Materiae autem
diversas partes accipere est impossibile, nisi praeintellecta
quantitate in materia: sublata enim quantitate materia indivisibilis
permanet, sicut patet in I Physic. Ex materia autem sub quantitate
existentes et forma substantiali adveniente, corpus physicum
constituitur. Diversae igitur partes materiae formis elementorum
subsistentes plurium corporum rationem suscipiunt. Multa autem corpora
impossibile est esse simul. Non igitur in qualibet parte corporis
mixti erunt quatuor elementa; et sic non erit vera mixtio, sed ad
sensum, sicut accidit in congregatione corporum, insensibilium propter
parvitatem. Praeterea quaelibet forma substantialis propriam
dispositionem requirit in materia, sine qua esse non potest: unde
altera est via ad alterationem et altera ad corruptionem. Impossibile
autem est eandem esse dispositionem quam requirit forma ignis, et quam
requirit forma aeris vel aquae: sed sunt contrariae. Contraria autem
esse non possunt in eodem subiecto. Impossibile est igitur, quod in
eadem parte mixti sint formae substantiales ignis et aquae. Si igitur
mixtio fiat remanentibus formis simplicium corporum, sequitur quod non
sit mixtio, sed solum ad sensum, quasi iuxta se positis partibus
insensibilibus propter parvitatem. Quidam utriusque rationes vitare
volentes in maius inconveniens inciderunt. Ut enim mixtionem ab
elementorum corruptione distinguerent, dixerunt formas substantiales
elementorum aliqualiter remanere in mixto; sed rursus, ne cogerentur
mixtionem ad sensum et non secundum veritatem ponere, posuerunt quod
formae elementorum non manent in mixto secundum suum complementum, sed
in quoddam medium reducuntur. Dicunt enim quod formae elementorum
suscipiunt magis et minus, et habent contrarietatem adinvicem. Et
quia haec manifeste repugnant communi opinioni et dictis Aristotelis,
dicentis in praedicamentis, quod substantiae nihil est contrarium, et
quod non recipit magis et minus, ulterius procedunt, dicentes quod
formae elementorum sunt imperfectissimae, utpote materiae primae
propinquiores: unde sunt mediae inter formas substantiales et
accidentales; et sic inquantum accedunt ad naturam formarum
accidentalium, magis et minus suscipere possunt. Haec autem positio
multipliciter improbabilis est. Primo quia esse aliquid medium inter
substantiam et accidens est omnino impossibile; esset enim aliquid
medium inter affirmationem et negationem: proprium enim accidentis est
in subiecto esse, substantiae vero in subiecto non esse. Formae autem
substantiales sunt quidem in materia, sed non in subiecto; nam
subiectum est hoc aliquid, forma autem substantialis est quae facit hoc
aliquid, non autem praesupponit ipsum. Item ridiculum est dicere,
medium esse inter ea quae non sunt unius generis, ut probatur in X
Metaphys.: medium enim et extrema ex eodem genere esse oportet.
Nihil ergo medium esse potest inter substantiam et accidens. Unde
impossibile est formas elementorum suscipere magis et minus. Omnis
enim forma recipiens magis et minus est divisibilis per accidens,
inquantum scilicet subiectum potest eam participare vel magis vel
minus. Secundum autem id quod est divisibile, vel per accidens vel
per se, contingit esse motum continuum, ut patet in VI Physic. Si
igitur formae substantiales elementorum suscipiunt magis et minus, tam
generatio quam corruptio erit motus continuus; quod est impossibile:
nam motus continuus non est nisi in tribus generibus, scilicet in
quantitate, qualitate et ubi. Oportet igitur alium modum invenire,
quo et veritas mixtionis salvetur, et tamen elementa non totaliter
corrumpantur, sed aliqualiter in mixto remaneant. Considerandum est
igitur quod qualitates activae et passivae elementorum contrariae sunt
adinvicem, et magis et minus recipiunt: ex contrariis autem
qualitatibus quae suscipiunt magis et minus, constitui potest media
qualitas, quae sapit utriusque extremi naturam, sicut pallidum inter
album et nigrum. Sic igitur remissis excellentiis elementarium
qualitatum, constituitur ex eis quaedam qualitas media, quae est
propria qualitas corporis mixti, differens tamen in diversis secundum
diversam mixtionis proportionem. Et haec quidem qualitas est propria
dispositio ad formam corporis mixti, sicut qualitas simplex ad formam
corporis simplicis. Sicut igitur extrema inveniuntur in medio, quod
participat naturam utriusque, sic qualitates simplicium corporum
inveniuntur in qualitate corporis mixti. Qualitas autem simplicis
corporis est quidem aliud a forma substantiali ipsius, agit tamen
virtute formae substantialis; alioquin calor calefaceret tantum, non
autem forma substantialis educeretur in actum, cum nihil agat supra
suam speciem. Sunt igitur virtutes formarum substantialium simplicium
corporum in corporibus mixtis non actu, sed virtute. Et hoc est quod
dicit philosophus, non manent igitur elementa, scilicet in mixto,
actu, ut corpus album, nec corrumpuntur, nec alterum nec ambo:
salvatur enim virtus eorum.
|
|