|
1. Postquam philosophus determinavit mixtionem esse, hic determinat
quomodo fiat mixtio. Et circa hoc duo facit: primo ponit opiniones
aliorum de modo mixtionis; secundo ponit opinionem propriam, ibi:
sunt itaque ut diximus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
opiniones aliorum; secundo reprobat eas, ibi: si autem est omne
corpus et cetera. Circa primum sciendum est, quod de modo mixtionis
duplex fuit opinio. Una fuit quod tunc solum mixtio fiat, quando
miscibilia dividuntur in tam minima secundum quantitatem, quod sensus
ea percipere non potest; et quando illa minima fuerint secus invicem
posita, non alterata, tunc dicunt fieri mixtionem. Et hanc opinionem
primo ponit philosophus.
2. Secundam opinionem ponit ibi: aut non sunt etc., quae fuit
talis: quod cum miscibilia sunt divisa, non ita ut sistat divisio in
minima secundum sensum, sed sistat in minima secundum materiam,
scilicet quod non sit accipere minus quod servet materiam et operationem
miscibilis. Conveniunt enim ambae istae opiniones, quod dicunt
mixtionem esse secundum minima, sed differunt, quia prima ponit minima
quoad sensum, secunda minima secundum materiam. Dicit ergo
philosophus quod dicendum est et determinandum continuam quaestionem,
scilicet si ita sit ut dicit prima opinio, vel sicut dicit secunda,
quae dicit scilicet quod diviso corpore in minima simpliciter,
quaelibet pars eius est secus quamcumque partem alterius. Dicitur enim
sic a quibusdam; verbi gratia, sicut si diceremus hordeum mixtum cum
frumento: licet enim ista discernantur, tamen sunt minima sui
generis. Et ad similitudinem istorum dicunt fieri mixtionem
elementorum, quando in minima simpliciter diviso elemento, quaelibet
pars unius est iuxta partem alterius.
3. Deinde cum dicit: si autem est omne etc., destruit praedictas
opiniones. Et primo per rationem communem ambabus; secundo per
rationem propriam, ibi: et idem huic et cetera. Dicit ergo primo,
si omne corpus est divisibile, si corpus corpori est miscibile, de
ratione mixturae est quod quaelibet pars unius miscibilis sit
homoeomera, et oportet quod quaelibet pars sit iuxta quamlibet partem
alterius miscibilis. Quoniam autem mixtio non est compositio divisorum
in minima latentia sensum, sicut dicebat prima opinio, nec etiam sicut
dicebat secunda, manifestum est quod non erit mixtio secundum parva
salvata in specie et virtute: quia tunc esset potius quaedam compositio
et non mixtio, nec haberet quaelibet pars eandem rationem cum toto.
Nos autem dicimus quod si est aliquod mixtum, oportet ipsum esse
homoeomerum, idest eiusdem rationis in parte et in toto, et sicut
quaelibet pars aquae est aqua, ita quaelibet pars mixti est mixtum; si
autem mixtio esset compositio secundum parva, ut dicebat utraque
opinio, licet differenter, nihil horum contingeret, sed solum mixtio
ad sensum et non secundum veritatem.
4. Deinde cum dicit: et idem huic etc., ponit proprias rationes.
Et primo contra primam opinionem, dicens quod si hoc modo fiat mixtio
sicut prima opinio dicebat, illud quod esset uni mixtum, puta ei qui
non videt acute, esset alteri non mixtum, puta lynceo videnti acute.
5. Secundo arguit contra secundam opinionem, ibi: neque divisione
etc., dicens quod mixtio non est ex divisione minimorum: quia in
minima simpliciter impossibile est dividere corpus, ita quod in eis
stet divisio. Si autem minima essent physica, tunc esset congregatio
et non mixtio. Aut igitur mixtio non est, cum hi duo modi esse non
possint: aut rursus dicendum est quomodo contingit mixtionem fieri.
6. Deinde cum dicit: sunt itaque ut diximus etc., determinat de
modo mixtionis secundum propriam opinionem. Et primo praemittit
quandam divisionem necessariam ad propositum ostendendum, dicens quod
sicut supra dictum est, entium quaedam sunt activa, quaedam passiva ab
his, scilicet activis. Sed istorum quaedam communicant in materia:
et talia in agendo et patiendo adinvicem convertuntur; quaedam vero
sunt quorum non eadem materia est: et talium licet unum agat et
reliquum patiatur, non tamen in hoc convertuntur adinvicem.
7. Secundo ibi: horum quidem igitur non est mixtio etc.,
prosequitur intentum. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quae
non sunt miscibilia, sive ex quibus non potest fieri mixtio; secundo
ostendit quando et ex quibus fiat mixtio, ibi: quando autem potentiis
adaequantur etc.; tertio redit iterum super primum, ut melius
manifestet quae nullo modo sunt miscibilia, ibi: quando autem alterum
et cetera. Dicit ergo primo quod eorum quae non communicant in
materia, non potest esse mixtio; et ideo licet medicina faciat
sanitatem, non tamen patitur a sanitate: et ideo misceri ibi non
potest; neque sanitas vel aliud accidens miscetur corporibus. Et
talia immiscibilia sunt ex sui natura. Quaedam autem licet sint
miscibilia ex sui natura, tamen per accidens misceri non possunt. Et
quae sint ista declarat ibi: activorum autem et passivorum etc.,
dicens quod si multa de genere activorum et passivorum componantur
paucis et magna parvis, non faciunt mixtionem, sed faciunt augmentum
praedominantis, per cuius virtutem alterum, scilicet paucum vel
parvum, transmutatur in alterum praedominans. Et ideo gutta vini in
mille millibus amphoris aquae non miscetur cum ipsa aqua: quia forma
sive species eius transmutatur et corrumpitur in totam aquam.
8. Deinde cum dicit: quando autem potentiis etc., ostendit ex
quibus et quando fiat mixtio. Et circa hoc tria facit: primo ostendit
quando et ex quibus fiat mixtio; secundo ostendit quae faciliter
miscentur, ibi: et parva autem etc.; tertio quae difficulter, ibi:
multum autem et cetera. Dicit ergo primo, quando potentiae
miscibilium adaequantur, tunc unumquodque miscibilium aequaliter
dominatur, et unumquodque ad alterum tanquam ad dominans transmutatur,
et unumquodque ex sui ipsius natura secundum aliquid transmutatur. Nec
tamen uno corrupto aliud generatur, sed fit medium inde commune quod
participat omnium virtutes miscibilium coniunctorum. Manifestum est
ergo quod haec sunt miscibilia, quaecumque sunt de numero facientium
sive agentium et habent contrarietatem, quia haec sunt adinvicem
passiva; et hoc est primum quod requiritur in miscibilibus. Contra
hoc autem quod hic dicitur, obiicitur a quibusdam. Quia si
miscibilium potentiae adaequantur, tanta est virtus resistendi quanta
est virtus ad agendum, et ita nec agent nec patientur adinvicem. Item
obiiciunt Avicenna et Algazel, dicentes quod si miscibilia
adaequantur in mixto, non magis inclinabitur illud mixtum sursum quam
deorsum, vel ad aliquam aliam loci differentiam, cum nullum sit in
ipso praedominans elementorum. Et adhuc sequitur quod quilibet motus
secundum triplum magis est violentus quam naturalis; et similiter est
de loco. Sequeretur etiam quod omnis mixtio esset una; et ita ex
similibus in quantitate et qualitate essent caro, et ossa, et lapis,
et cetera mixta: quod est impossibile. Ad quod dicendum est, quod
cum omnis mixtio naturalis sit propter generationem, non sic sunt
intelligenda verba philosophi, quod in mixto sit aequalitas virtutum et
potentiarum ut prima ratio procedebat, nec etiam oportet quod ibi sit
aequalitas quantitatis ipsorum miscibilium, sed est intelligendum quod
ibi sit aequalitas proportionis, quam requirit forma rei generandae
propter quam est mixtio. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
9. Deinde cum dicit: et parva autem etc., ostendit quae faciliter
et bene miscentur, dicens quod quando parva miscentur parvis, tunc
facilius fit mixtio, quia talia facilius et citius transeunt per se
invicem alterando.
10. Deinde cum dicit: multum autem etc., ostendit quae tarde et
de difficili commiscentur, dicens quod, quando multum miscetur multo,
tunc tardius et difficilius commiscentur: et hoc ideo, quia
difficilius adinvicem alterantur, et tardius transeunt per se invicem.
Requiritur etiam ad facilem mixtionem, quod miscibilia sint bene
terminabilia et adinvicem passiva. Et hoc ideo, quia bene
terminabilia, cum sint subtilia et humida, facilius dividuntur in
parva, quae facilius commiscentur quam magna. Hoc enim est bene
terminabile quod est bene divisibile in parva. Verbi gratia, humida,
quae sunt inter cetera corpora bene miscibilia: et hoc ideo, quia
humidum inter alia corpora est magis divisibile in parva; nisi illud
humidum sit viscosum: quia sicut dicitur in IV Meteororum, partes
humidi viscosi coniacent sicut catenae, propter mixtum eis subtiliter
siccum, quod apprehendit undique humidum et non sinit elabi humidum,
sicut quando oleum aquae admiscetur; quia lubrica simul iuncta, vel
lubricum humido compositum, auget tumorem sive quantitatem, sed non
miscetur ei, sic quod quaelibet pars eius alteret et alteretur ab eo ad
mediam naturam mixti.
11. Deinde cum dicit: quando autem alterum etc., ostendit iterum
primum, ut melius declaret quae sunt quae nullo modo misceri possunt,
dicens quod, quando solum alterum est passivum ita quod non agat in
alterum, talia nullo modo miscentur; et hoc est quando miscibilia non
communicant in materia. Quando vero communicant in materia, sed unum
vehementer agit, et alterum vehementer patitur et non tantum agit
quantum primum, neque talium potest esse mixtio: vel si est aliqua,
parum relinquetur de eo quod vehementer patitur; sicut patet in stanno
et aere: si enim in aere liquefacto miscetur modicum de stanno, tunc
stannum per vehementiam actionis aeris evaporat, et nihil forte remanet
nisi color quidam. Et est simile balbutientibus, qui una littera
prolata aliam distincte non proferunt; idem etiam contingit in multis
aliis.
12. Deinde cum dicit: manifestum igitur etc., recapitulat quae
dicta sunt de mixtione, per quod etiam quarta quaestio declaratur,
quae fuit primo proposita in principio huius capituli; dicens
manifestum esse ex his quae dicta sunt, et quod est mixtio, et quid
est, et quare est: quia propter passionem et actionem contrariorum.
Et dictum est etiam quae sunt miscibilia: quoniam passiva adinvicem et
bene terminabilia; et talia sunt bene divisibilia. Dictum est etiam
quod ad hoc quod sit mixtio, necessarium est quod miscibilia non sint
simpliciter corrupta, nec sint simpliciter eadem ut prius: sunt enim
corrupta quantum ad formas et remanent quantum ad virtutem, ut supra
ostensum est. Adhuc etiam ostensum est, quod mixtio non est
compositio minimorum secundum naturam sicut dicebat una opinio, nec
minimorum secundum sensum ut dicebat alia: talia enim minima non sunt
miscibilia. Sed illud est miscibile, quod cum sit bene
determinabile, est activum et passivum; et illud quod admiscetur cum
tali miscibili, est miscibile ad homoeomerum, idest facit cum alio
mixtum quod est eiusdem rationis in toto et in partibus. Patet etiam
quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Quae quidem alteratio
solum est intelligenda in virtutibus sive qualitatibus eorum; sed si
etiam alteratio sumatur improprie, mixtio est miscibilium alteratorum,
idest corruptorum secundum formas, unio.
|
|