|
1. Postquam philosophus in primo libro determinavit de generatione et
corruptione in communi, et de motibus consequentibus, scilicet de
alteratione et augmento, nunc in secundo libro determinat de
generatione et corruptione in speciali, scilicet de generatione et
corruptione elementorum. Et circa hoc duo facit: primo recapitulat ea
quae dicta sunt in primo libro, et continuat dicta dicendis dando
intentionem suam; secundo prosequitur intentum, ibi: horum autem
subiectam et cetera. Dicit ergo primo quod dictum est iam in primo
libro de mixtione et de tactu, et de facere et pati, quomodo existunt
his quae transmutantur secundum naturam; amplius etiam dictum est de
generatione et corruptione quomodo existat, et propter quam causam;
similiter etiam dictum est de alteratione quid est, et in quo differt a
generatione et corruptione. Relinquitur autem in hoc secundo libro
considerare de corporibus quae elementa vocantur, antequam consideremus
in particularibus libris de generatione et corruptione corporum
specialium, sicut lapidum et metallorum et plantarum et animalium; et
hoc ideo, quia omnes substantiae quae generantur et corrumpuntur, non
sunt sine istis sensibilibus corporibus, scilicet quatuor elementis.
Dicuntur autem elementa antonomastice sensibilia, quia eorum
differentiae sive principia quae sunt quatuor qualitates, scilicet
calidum, frigidum, humidum et siccum, sunt causae omnium aliarum
qualitatum tangibilium.
2. Deinde cum dicit: horum autem subiectam etc., prosequitur
intentum. Et circa hoc duo facit: primo inquirit de substantia et
numero eorum; secundo de mutua ipsorum generatione et corruptione,
ibi: quoniam autem determinatum est et cetera. Circa primum duo
facit: primo determinat de materiali principio et formali elementorum;
secundo de numero eorum, ibi: quoniam autem quatuor sunt elementa et
cetera. Circa primum duo facit: primo determinat de principio
materiali; secundo de formali, ibi: sed non minus et cetera. Circa
primum duo facit: primo determinat de materia elementorum secundum
opinionem aliorum; secundo secundum opinionem propriam, ibi: nos
autem dicimus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
opiniones aliorum; secundo reprobat eas, ibi: quoniam igitur prima et
cetera. Dicit ergo primo, quod quidam fuerunt qui posuerunt tantum
unam materiam elementorum. Sed isti diversificati sunt: quidam enim
dixerunt quod illa materia erat aer, quidam vero quod ignis, quidam
autem posuerunt quoddam corpus medium, igne quidem densius, aere autem
subtilius. Conveniunt omnes isti in hoc, quod dixerunt ipsam materiam
elementorum esse corpus separabile actu et per se existens. Alii vero
fuerunt, qui dixerunt materiam elementorum esse plurificatam per
numerum; et isti etiam diversificati sunt: quia quidam dixerunt ipsam
esse ignem et terram, quidam vero addunt tertium, scilicet aerem,
quidam addunt quartum, scilicet aquam, sicut Empedocles. Dicunt
autem tam ponentes duo quam ponentes plura duobus, quod per
congregationem et segregationem ipsorum fit generatio et corruptio in
rebus.
3. Deinde cum dicit: quoniam igitur etc., reprobat praedictas
opiniones: et hoc primo; secundo quasi incidenter reprobat opinionem
Platonis, ibi: ut autem in Timaeo scriptum est et cetera.
Advertendum autem est circa primum, quod non reprobat opinionem
ponentium plura elementa, sed ad praesens concedit eam tanquam
propinquam aliqualiter veritati. Unde dicit quod sit concessum illis
qui ponunt plura elementa esse principia, per quorum transmutationem
fit generatio et corruptio, sive ista transmutatio sit congregatio et
disgregatio sive quaecumque alia transmutatio; nam isti quodammodo bene
dicunt. Reprobat autem opinionem. Unde dicit: facientes unam
materiam, et hanc corpoream et separabilem ab omni contrarietate et ab
omni forma elementali, sicut quod est medium inter ignem et aerem,
peccant, quia impossibile est quod corpus sensibile sit sine
contrarietate. Oportet enim quod illud corpus infinitum, quod ipsi
dicunt esse principium, sit aut grave aut leve: et si quidem erit
leve, movebitur ad locum ignis, si autem grave, movebitur ad locum
terrae; cuius autem motus est et locus, illius est et forma, quam
motus et locus sequuntur; ergo est terra vel ignis; et sic per
consequens est calidum aut frigidum; et sic non erit separabile a
contrarietate et a forma elementali, ut ipsi ponebant.
4. Deinde cum dicit: ut autem in Timaeo etc., reprobat opinionem
Platonis de principio elementorum, dicens quod illud quod dixit Plato
in Timaeo, nullam habet determinationem, quia nihil dixit determinate
et manifeste. Non enim dixit manifeste et determinate, si illud
principium quod vocavit pandeches, idest receptaculum omnium,
separatur ab elementis, ita quod sit aliquando actu existens sub forma
elementi, vel non; neque etiam dixit quod esset aliquod materiale
principium ipsorum elementorum. Sed dicit quod subiectum elementorum
se habet ad elementa, sicut aurum se habet ad opera operata ex auro.
Sed certe hoc non bene dicitur: quia impossibile est, quod id quod
est subiectum generationis sicut materia, dicatur de ipso generato,
sicut non dicimus quod caro sit terra, sed terrea. Similiter illud
quod alteratur, non recipit praedicationem passionis in recto: non
enim potest dici quod homo sit albedo, sed albus. Plato tamen dicit,
quod verius est dicere unumquodque opus factum ex auro esse aurum, quam
ipsum esse tale: sicut verius est dicere phialam factam ex auro esse
aurum, quam esse phialam; ita etiam verius erit dicere, ignem vel
aquam vel aliud generatum esse ipsum subiectum, quam esse ignem vel
aquam. Potest ergo breviter sic ratio formari. Impossibile est quod
subiectum generationis praedicetur in recto de generato; sed subiectum
quod ponit Plato praedicatur in recto de elementis; ergo impossibile
est quod sit subiectum generationis et corruptionis ipsorum. Adhuc
etiam peccat Plato, quia cum elementa sint corpora solida, dicit
tamen quod materia eorum dissolvitur usque ad superficiem, ut patet in
III de caelo et mundo: impossibile enim est quod materia prima,
quae est sicut mater, sit superficies.
5. Deinde cum dicit: nos autem dicimus etc., determinat de materia
secundum propriam opinionem, dicens quod est aliqua una materia
sensibilium corporum, scilicet elementorum, quae non est separabilis
simul ab omni forma elementi, nec ab omni contrarietate, sed semper
est sub aliqua forma et aliquibus qualitatibus consequentibus ipsam
formam: et ex ista materia generantur sensibilia corpora quae vocantur
elementa. Excusando autem se a maiori declaratione, dicit quod
determinatum est in aliis certius, scilicet in III caeli et mundi.
Sed quia ibi non est plene determinatus modus secundum quem ex materia
generantur corpora prima, determinandum est hic quomodo generentur.
Ad horum autem manifestationem dicit, sumendum esse pro principio hoc
quod dictum est, scilicet quod est materia una subiecta contrariis,
inseparabilis ab eis, quia semper est cum altero contrariorum. Et hoc
probat per hoc, quod caliditas non potest esse materia frigiditatis,
nec e converso, sed oportet aliquod esse tertium, ut dicitur in XII
Metaphys. et in I Physic., quod est subiectum amborum
contrariorum, et de uno transmutatur in aliud. Et ideo primum
principium est id, quod est potentia corpus sensibile: et illud est
materia iam dicta. Secundum vero principium sunt contrarietates
qualitatum distinguentes et determinantes potentiam materiae, verbi
gratia caliditas et frigiditas, et huiusmodi. Tertium iam erit
elementum constitutum ex his, puta ignis, vel aqua, vel huiusmodi.
Et illa elementa transmutantur adinvicem, dum eorum communis materia
mutatur de una forma in aliam, ut de igne in formam aeris, et
similiter de aliis. Unde non est verum quod Empedocles dixit et
quidam alii, scilicet quod elementa non transmutantur. Si enim
immutabilia sunt, ut quod semel fuit ignis semper sit ignis, tunc
nunquam esset generatio nec alteratio: quod est manifeste falsum, quia
secundum contrarietatem transmutantur; sicut videmus ad sensum, quod
eadem materia quae nunc est sub frigiditate aquae, aliquando est sub
caliditate aeris: et quod erat sub caliditate aeris, aliquando est sub
caliditate ignis. Cum ergo huiusmodi qualitates consequantur formas
substantiales elementorum sicut effectus causam, sequitur quod si fiat
transmutatio ipsarum qualitatum, quod etiam fit transmutatio in formis
substantialibus.
|
|