Lectio 10

1. Postquam philosophus determinavit de principiis generationis universaliter secundum opinionem suam, et reprobavit etiam opiniones aliorum de principio movente, hic specialiter inquirit de ipso. Et circa hoc duo facit: primo determinat de ipso; secundo circa determinata movet quasdam quaestiones, ibi: quoniam autem in continue et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit quid est principium movens ad generationem; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi: quoniam autem necesse et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod movens ad generationem est motus circuli caelestis, ex quo etiam probat continuitatem generationis et corruptionis; secundo ostendit idem ex parte finis, ibi: semper vero ut dictum est et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit quod movens ad generationem est motus circuli caelestis; secundo ostendit quis sit ille motus, ibi: quoniam autem suppositum et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit; secundo probat, ibi: simul autem manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod nobis volentibus universalem causam efficientem perpetuae generationis manifestare, supponenda sunt ea quae dicta sunt universaliter de causis in II Physic., et ea quae dicta sunt de allatione, qui est motus circuli caelestis: demonstratum est enim in VIII Physic., quod ipsa allatio, idest loci mutatio, est motus perpetuus. His autem sic se habentibus, necesse est generationem continue esse: materia enim continue passibilis est, et qualitates elementorum continue agunt et patiuntur adinvicem; allatio autem ideo facit generationem, quia adducit et abducit generans, scilicet solem, qui est causa omnis generationis et corruptionis.

2. Deinde cum dicit: simul autem etc., probat quod dixit per duas rationes. Quarum primam ponit, dicens quod sicut bene dictum est in prioribus, idest in VIII Physic., allatio, idest loci mutatio, est prima omnium mutationum; sed illud quod est prius est causa posterioris, et non e converso; ergo.

3. Secundam rationem ponit ibi: multum enim rationabilius etc.; quae talis est. Multum rationabilius est quod id, quod est semper et perpetuum et perfectum in esse, sit causa non entis, quam e converso; cum igitur illud quod fertur localiter sit ens, quod autem generatur non sit, quia si esset non generaretur: ergo allatio est prius generatione, et non e converso, et per consequens est causa generationis. Hoc autem est intelligendum, quia in uno et eodem generabili prius est generatio quam loci mutatio.

4. Deinde cum dicit: quoniam autem suppositum etc., ostendit quae circulatio sit causa generationis et corruptionis, quia scilicet motus circuli obliqui, qui dicitur zodiacus, et non motus primi mobilis. Et circa hoc duo facit: primo probat hoc per rationem; secundo per ea quae sunt sensui manifesta, ibi: apparent autem et cetera. Prima in duas: primo ponit rationem; secundo infert quoddam corollarium, ibi: ideoque et tempus et cetera. Dicit ergo primo, quod quia suppositum est et determinatum supra in primo libro, quod generatio est continua et semper, nos etiam dicimus quod motus corporis caelestis est causa continuae generationis. Cum autem generatio et corruptio sint contraria, non contingit fieri ambo, scilicet generationem et corruptionem, si sit tantum una allatio, sive unus motus localis; quia idem manens idem et semper similiter se habens, semper natum est facere idem, et non contraria: si ergo esset tantum una loci mutatio, esset tantum generatio vel tantum corruptio. Cum ergo non sit tantum alterum, ut patet ad sensum, oportet esse multos contrarios motus altero duorum modorum: scilicet aut allatione, idest quod unus sit contrarius alteri: quod non potest esse in motu circuli, ut probatum est in I de caelo; vel inaequalitate, idest quod sit unus et idem motus, sed inaequaliter se habeat ad ipsa generabilia secundum diversas circuli partes, qui ex una circuli parte causet unum, et ex alia parte causet aliud. Contrariorum enim effectuum, cuiusmodi sunt generatio et corruptio, oportet esse contrarias causas. Cum autem motus primi orbis, qui dicitur motus diurnus, semper uniformiter se habeat super circulos aeque distantes a circulo aequinoctiali, non potest esse causa generationis et corruptionis. Sed motus circuli obliqui, qui dicitur zodiacus, est causa sufficiens utriusque, propter motum accessionis et recessionis solis in eo. In hac loci mutatione est continuitas generationis et corruptionis; ergo necesse est quod, si generatio et corruptio debeant esse perpetuae, quod aliquid semper et continue moveat, ut non deficiant mutationes istae: deficiente enim causa, necesse est et effectum deficere. Secundum autem duo duos oportet motus esse, scilicet secundum accessum et recessum, ut non contingat solum generatio aut solum corruptio. Causa ergo continuitatis est motus totius orbis. Causa vero praesentiae et absentiae est inclinatio et elevatio ipsius zodiaci: quando enim inclinatur a circulo aequinoctiali ex una parte, elevatur ex alia, et ideo contingit quod ipsum generans quandoque est prope locum generationis, et quandoque longe. Quando vero distantia generationis non fuerit aequalis, necesse est motum esse inaequalem: et ideo, sicut in adveniendo et in prope esse generat rem, ita in recedendo et in longe esse corrumpit idipsum. Et si multoties in adveniendo secundum unam medietatem circuli generat, multoties recedendo secundum aliam medietatem corrumpit: contrariorum enim contrariae sunt causae. Considerandum est autem, quod motus unius medietatis circuli non est contrarius motui alterius medietatis per se, sed secundum respectum radii ad locum generationis: quia cum recedit, respicit obliquiori radio, et tunc dominatur frigus mortificans. Ratione ergo radii dicitur esse in obliquo circulo contrarietas motus, vel ratione accessus et recessus. Ex hoc autem concludit quod tempus generationis est aequale tempori corruptionis, et e converso: quia sol ascendendo per sex signa generat, et per sex signa descendendo corrumpit.

5. Deinde cum dicit: ideoque et tempus etc., concludit quoddam corollarium, dicens quod quia generatio et corruptio inferiorum causatur a superiori motu circuli obliqui, ideo omne tempus quod est in re temporali, et omnis vita uniuscuiusque vivi, habet numerum determinatum ex circulo caelesti. Ex ipso enim consideratur quantum se extendit virtus generantis, sicut patet ex scientia astronomica. Omnium enim inferiorum rerum ordo dependet ex ordine superiorum, et omne tempus et omnis vita periodo mensuratur (est autem periodus modulatio circuli, dicta a peri, quod est circum, et odos, modulatio). Sed tamen non omnia mensurantur eadem periodo, sed quaedam habent maiorem et quaedam minorem. Quorundam enim periodus est unus annus: sunt enim quaedam animalia quae non vivunt nisi per annum; quorundam vero minor et quorundam maior, secundum quod magis vel minus sunt susceptibilia et receptibilia virtutis sibi infusae a caelesti corpore.

6. Deinde cum dicit: apparent autem etc., ostendit idem ad sensum, dicens quod ea quae dicta sunt, vera apparent etiam ad sensum. Videmus enim ad oculum quod sole adveniente ad punctum arietis, quando directe locum nostrum tangit, incipit esse generatio terrae nascentibus, recedente autem sole a principio librae, incipit rerum deminutio et corruptio. Et utrumque fit in aequali tempore: quia tantum est tempus generationis secundum naturam, quantum est tempus corruptionis, quia tantus est ascensus solis quantus est descensus, ut dictum est. Si autem contingat aliquando corrumpi aliquam rem in minori tempore, hoc est antequam vis generationis caelestis secundum rationem periodi recedat, hoc est per accidens: quia propter confusionem adinvicem, idest propter confusionem quatuor elementorum, quae sunt materia cuiuslibet generati, ut supra ostensum est: vel propter confusionem solis cum aliis planetis contrarium effectum habentibus. Prima tamen expositio magis est secundum litteram: quia enim materia inaequaliter se habet, et non receptibilis virtutis caelestis, et non eodem modo se habet in periodo, necesse est generationes et corruptiones inaequales esse; et ideo erunt quaedam citiores, et quaedam tardiores. Et idcirco accidit propter generationem aliis generari corruptionem, et e converso: quia corruptio unius est generatio alterius, et e converso. Ad evidentiam autem eorum quae hic dicuntur, duo sunt consideranda: primum est, quid appellet philosophus generans: secundum est, quid faciat periodum. Circa primum notandum est, quod cum superiora agant in ista inferiora per motum et lucem ut, ut habetur in I Meteororum, illi maxime attribuenda est virtus generandi, quod maxime lucet, et quod, lucem suam omnibus tribuens, ipsam a nullo participat. Huiusmodi autem est sol. Unde ibidem dicitur, quod licet per motum stellarum causetur calor, maxime tamen per motum illius sphaerae cui sol existit infixus; quia sicut dicitur in I Meteororum, ad causandum calorem in istis inferioribus duo requiruntur, scilicet propinquitas et velocitas mobilis, quae duo sufficienter sunt in sole, in ceteris vero stellis deficit alterum: quia in his quae sunt supra solem, licet sit sufficiens velocitas, deficit tamen propinquitas, in his vero quae sunt infra solem, licet sit propinquitas, deficit sufficiens velocitas. Verumtamen non solum sol est causa generationis sed etiam alii planetae: nisi forte pro tanto dicatur, quia solus sol lucens lumine proprio, omnes alios planetas illuminat: sicut maxime apparet in luna. Recipitur tamen lux eius diversimode in diversis, et non omnino secundum eandem virtutem quae est in sole: quia unumquodque quod est in alio, est in eo per modum recipientis, et non omnino per modum recepti. Circa vero secundum sciendum est quod non solum accessus vel recessus periodum facit: quia aliter in hieme nullum animal nasceretur, sed potius quodlibet moreretur, et nullius vita deberet extendi ultra annum: quod est manifeste falsum. Sed periodum facit relatio ascendentis signi super horizontem, ad omnia signa circuli cum suis stellis et planetis in hora generationis rei inferioris, quae causatur a circulo caelesti. Hoc enim modo mensura quorundam est annus, et quorundam plus vel minus, secundum effectus signorum, et fortitudines stellarum quae sitae sunt in signis. Et hoc modo verum est quod aequale est tempus generationis et corruptionis: quia a primo signo ascendente in hora rei computatur profectus rei usque ad septimum signum eiusdem circuli, et a signo septimo usque in primum computatur defectus. Et ideo in astrologia septimum signum vocatur domus mortis, et ascendens vocatur domus vitae. Et ideo generatio rei vocatur profectus usque ad statum: post statum usque ad declinationem et a declinatione usque ad mortem vocatur periodus corruptionis; quae aequalia sunt secundum naturam: quia a primo usque ad septimum tantum est, quantum est a septimo usque ad primum, per aliam et aliam partem circuli mensurando. Et ideo si periodus profectus hominis sunt triginta quinque vel quadraginta anni, ut dictum est a medicis, periodus defectus tantundem erit: ita quod aetas hominis erit septuaginta aut octoginta annorum. Potest tamen hoc impediri per accidens, ut per cibum malum, vel per mortem violentam, vel alio quocumque modo. Et hoc vocat Aristoteles materiae inaequalitatem: quia scilicet per accidentia multa aliter disponitur quam moveatur a circulo. Et ideo diversimode moriuntur homines citius et tardius quam per naturam mortales sint; et similiter alia animalia. Et hoc modo aetates sunt omnium rerum: quia planetae in circulo periodali positi quando sunt fortiores, dant plures annos vitae, et quando sunt debiliores, dant pauciores. Hoc etiam modo innotescit, quod qui sciret virtutes signorum et stellarum in ipsis positarum dum nascitur res aliqua, cognosceret quantum est de influentia caelesti, et posset pronosticari de tota vita rei generatae; licet hoc necessitatem non poneret, ut dictum est, quia potest impediri per accidens.

7. Deinde cum dicit: semper vero ut dictum est etc., ponit continuitatem generationis ex parte finis: et hoc primo; secundo ex determinatis solvit quandam quaestionem antiquorum, ibi: simul autem manifestum et cetera. Dicit ergo primo quod generatio et corruptio semper erunt, ut dictum est, solum per continuum motum, qui est causa efficiens continuitatis eius ut diximus; sed hoc rationabiliter contingit etiam ratione finis. Natura enim semper desiderat quod melius est; melius autem est esse quam non esse; cum ergo naturale desiderium non possit esse frustra, oportet quod res naturales habeant semper esse. Hoc autem est esse divinum: quod impossibile est existere in omnibus, quia quaedam sunt quae longe distant a primo principio, sicut sunt res materiales generabiles et corruptibiles, et ista sunt quae modicum participant de esse divino; et ideo alio modo complevit Deus materiae desiderium, perpetuando scilicet eius esse per continuam generationem. Hoc enim modo continuatur esse, quia scilicet contingit semper fieri generationem proxime substantiae, scilicet semper contingit generari substantiam eiusdem speciei cum generante. Non enim generans generat sibi idem numero, sed idem specie, ut infra dicetur. Sic igitur continua est generatio ratione finis. Quae autem sit causa efficiens dictum est multoties: quia motus circularis caelestis corporis: iste enim est solus continuus et perpetuus, ut probatum est in VIII Physic. Ideo autem alia quae adinvicem transmutantur per passiones et potentias suas, cuiusmodi sunt simplicia corpora quatuor elementorum, sequuntur quodammodo circularem motum, dum adinvicem circulariter transmutantur. Quando enim ex aqua generatur aer, et ex aere ignis, et iterum ex igne aqua, tunc dicimus quod sit generatio circularis; et ideo recta allatio, idest motus rectus, qui est in elementis, consequens eam quae est in circuitu, est continua: quia sole recedente convertuntur elementa superiora in inferiora, accedente vero convertuntur inferiora in superiora, et sic faciunt circuitum perpetuum secundum naturam.

8. Deinde cum dicit: simul autem manifestum etc., ex determinatis solvit quandam quaestionem, dicens quod his determinatis simul manifestum est quod quidam quaerunt, scilicet quare elementa iam infinito tempore transacto non distant abinvicem, separata et ordinata in propriis locis, cum unumquodque moveatur ad suam regionem. Causa enim huius est mutua transmutatio eorum, quia unumquodque mutatur in quodlibet, ut supra ostensum est: si enim unumquodque maneret in sua propria regione, et non transmutaretur ab alio elemento quod est iuxta ipsum, iam diu destitissent abinvicem, vel etiam defecissent ab actione et passione; sed sicut dictum est, transmutantur adinvicem secundum generationem et corruptionem propter motum continuum obliqui circuli, qui diversificatur nobis per accessum et recessum. Quia autem sic adinvicem transmutantur, nullum eorum manet ordinate in suo loco, sed quantum unum accipit de natura propinqui, tantum etiam accipit de loco eius et permiscetur ei. Unde terra et aqua vaporantia tendunt ad locum aeris, et permiscentur cum eo; et similiter quando ignis et aer frigore inspissantur, vadunt ad locum terrae et aquae, et permiscentur cum eis. Et ideo elementa non sunt ubique pura, sed in partibus in quibus se contingunt, sunt permixta. Quod autem dictum est de transmutatione elementorum, intelligendum est secundum partem, et non totum: aliter enim destrueretur mundus. Ultimo epilogat quae dicta sunt, et est planum in littera.

9. Deinde cum dicit: quoniam autem necesse est esse aliquid movens etc., probat quoddam quod supposuerat. Dixerat enim supra quod continuitas generationis est ex continuitate motus: sed quia in isto libro non probaverat motum esse continuum et sempiternum, ideo primo ostendit motus continuitatem; secundo dicit unde talis motus continuitatem habeat, ibi: continuus autem motus et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut dictum est in VIII Physic. et in XII Metaphys., quod si est motus, oportet quod sit movens, et si semper est motus, oportet semper esse movens, et si semper et continue movens movet, oportet quod sit unum tantum, immobile secundum locum et inalterabile et ingenerabile. Dictum est autem quod si sint multi circulares motus, oportet esse multos motores; ita tamen quod omnes sint aequaliter ordinati sub uno universitatis principio, quod movet primum motum, sicut demonstratum est in XII primae philosophiae. Quod autem motus sit continuus probatur ex tempore, quod est secundum naturam continuum, et non deficiens. Impossibile enim est quod tempus sit sine motu, sicut impossibile est quod passio sit sine proprio subiecto: est enim tempus numerus alicuius continui motus; est ergo numerus motus circularis: quia sicut determinatum est in his quae a principio, idest in VIII Physic., nullus motus potest esse continuus et perpetuus nisi solus circularis.

10. Deinde cum dicit: continuus autem motus etc., inquirit unde motus habeat continuitatem. Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi: manifestum itaque quia eo et cetera. Quaerit ergo, cum motus sit continuus, habetne continuitatem propter hoc quod mobile sit continuum, vel propter locum in quo est motus, vel propter passionem ad quam est motus?

11. Deinde cum dicit: manifestum itaque etc., respondet, dicens manifestum esse quod motus caelestis est continuus, quia id quod movetur est continuum, et non quia locus in quo est motus: quia primus orbis non est in loco nisi per accidens: quia scilicet relationem continentis ad contentum habet ad locum: et ideo non est continuus ab eo in quo movet. Motus enim in genere non habet continuitatem ab eo in quo movetur: quia aliquando est motus continuus in passione, quae non est continua nisi per accidens, quia id cui accidit est continuum. Si autem aliquis motus sit continuus ab eo in quo movetur, hoc habebit solus motus localis: quia locus habet quandam magnitudinem et continuitatem. Sed nec omnis motus localis, sed solus circularis; quia quod movetur circulariter, est idem semper et seipso continuum: et ideo facit motum sempiternum et continuum; motus autem sempiternus facit tempus sempiternum.