|
1. In isto loco philosophus ostendit ex praedictis quomodo generatio
sit infinita: quia scilicet in circuitu, et non secundum rectum. Et
primo hoc facit; secundo movet quasdam quaestiones, ibi: quare ergo
haec quidem et cetera. Circa primum duo facit: primo probat quod
generatio sit infinita, non secundum rectum sed in circuitu, quasi a
divisione; secundo per causam, ibi: et aliter in circuitu et cetera.
Circa primum duo facit: primo probat quod generatio non potest esse
infinita secundum rectum; secundo recolligit rationem et ordinat eam,
ibi: necesse enim et cetera. Circa primum intendit philosophus talem
rationem: si generatio est secundum rectum, non erit ex necessitate et
semper; sed generatio est ex necessitate ut ostensum est; ergo non est
secundum rectum. In ista ratione sic procedit: primo ponit maiorem;
secundo minorem, ibi: sed oportet semper generationem etc.; tertio
conclusionem, ibi: si igitur alicuius et cetera. Circa primum duo
facit: primo probat quod generatio non est necessaria in infinitis
secundum rectum; secundo in habentibus finem, ibi: at vero neque in
finem habentibus et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit;
secundo probat, ibi: semper enim alterum anterius et cetera. Ad
evidentiam primae partis sciendum est, quod sicut supra dictum est, in
his quae generantur adinvicem semper unum est prius et alterum
posterius, et necesse est generato priori generari posterius et e
converso in his, in quibus est necessitas absoluta. In his vero in
quibus est necessitas ex suppositione, oportet aliquid esse prius et
aliquid posterius. Dicit ergo primo, quod si generatio tendit in
infinitum, sive superius ad generata sive inferius ad generanda, non
est necesse, nec necessitate absoluta nec necessitate ex suppositione,
generari hoc eorum quae postea, idest aliquid quod sit de numero eorum
quae sunt post. Quod est contra id quod supra est probatum, ubi
dictum est quod generato priori necesse est generari posterius.
2. Deinde cum dicit: semper enim alterum etc., probat propositum,
dicens quod in his quorum primo genito necesse est aliud, scilicet
posterius, generari quacumque necessitate, semper alterum est ante et
aliud post, sicut ante est terra madefacta quam vaporatio: licet etiam
in conversione ante sit vaporatio quam terra madefacta, quia utrumque
se habet ad utrumque ut prius et posterius; similiter est prius
fundamentum quam sit domus. Sed in infinitis nullum est primum, et
per consequens nec postremum: ergo non est necesse generari; et ita
non est necessaria generatio.
3. Deinde cum dicit: at vero neque in finem etc., ostendit quod
generatio non possit esse infinita etiam in habentibus finem, dicens
quod neque est verum dicere in habentibus finem quod necesse sit
simpliciter generari. Et est intelligendum quod si non fiat
reiteratio: quia si in talibus generatio reiteretur, tunc erit
circularis et non solum recta; verbi gratia, non est necesse generari
domum, fundamento generato: si enim quando fundamentum est generatum,
necesse est semper generari hoc, idest domum, sequeretur quod illud
quod contingit non semper esse, semper esset. Cum autem videamus ad
sensum quod non semper generatur domus generato fundamento, sequitur
quod non sit necesse generato fundamento generari domum.
4. Deinde cum dicit: sed oportet semper generationem etc., ponit
minorem, et probat eam, quia manifesta est per praedicta. Unde dicit
quod generatio est semper, quando generatio eius, scilicet
posterioris, ex necessitate absoluta est generatio prioris; quod autem
est ex necessitate et quod est semper, simul sunt: quia si unum est,
et reliquum. Et hoc sic probat: quia illud quod necesse est esse,
impossibile est non esse, et quod impossibile est non esse, necesse
est semper esse; quocirca si aliquid est ex necessitate, est
sempiternum, et e converso, si est sempiternum, est ex necessitate.
5. Deinde cum dicit: si igitur alicuius etc., concludit quod, si
alicuius generatio est ex necessitate simpliciter et non ex
suppositione, cum non possit esse secundum rectum ut ostensum est,
necesse est quod sit circularis et per reiterationem.
6. Deinde cum dicit: necesse enim etc., recolligit rationem et
ordinat, dicens quod necesse est quod generatio aut habeat finem, aut
non. Sed quod non habeat finem supra probatum est, tam ex parte
materiae in primo libro, quam ex parte motus et ex parte finis in
secundo. Si ergo non habet finem: aut est infinita secundum rectum,
aut in circuitu. Sed sicut supra ostensum est, non est possibile quod
sit infinita secundum rectum: quia in infinitis non est principium,
neque ad inferius, idest ad futura generanda, neque ad superius,
idest ad praeterita generata. Cum autem generatio nec habeat
principium nec sit finita, necesse est quod sit sempiterna, et per
consequens sit in circuitu. Et si est in circuitu, necesse est eam
converti ab ultimo in primum. Verbi gratia, si hoc est ex necessitate
generatum ab hoc, sicut terra compluta a pluvia, necesse est quod
generatum sit illud quod est prius, scilicet pluvia: et si pluvia est
generata, necesse est quod prius fuerit aliquid generatum, scilicet
nubes: et si nubes, oportet quod prius fuerit vapor: et si vapor,
oportet quod prius fuerit terra madefacta; et sic aliquando revertitur
in primum. Et sic fit continue: quia nihil differt dicere quod
conversio fiat per medium unum vel per duo vel per plura, dummodo ab
ultimo redeat in primum. Necessarium ergo simpliciter est, quod unum
generetur ab altero in motu et generatione quae est in circuitu; et si
aliqua necesse est in circuitu generari, necesse est ista simpliciter
generari, et e converso si necesse est aliqua simpliciter generata
esse, ista necesse est in circuitu generari. Hoc ergo, scilicet quod
generatio sit perpetua, non in rectum sed circulariter, rationabiliter
apparuit.
7. Deinde cum dicit: et aliter in circuitu etc., ostendit hoc idem
per causam, dicens quod aliter potest etiam hoc idem demonstrari,
scilicet per motum caeli: quia enim ipse est in circuitu, ideo ex
necessitate elementa adinvicem generantur. Si enim motus caeli est in
circuitu, oportet quod quaecumque sunt passiones huius motus, et
quaecumque sunt per hunc motum solum sicut per causam efficientem, quod
etiam illa sint. Si enim quod in circuitu movetur movet elementa,
necesse est etiam quod motus horum, quae sunt passiones eius, et quod
motus eorum quae sufficienter generantur ab hoc, sint etiam ex
necessitate: verbi gratia, cum allatio superioris, hoc est circuli
declivis, sit in circuitu, necesse est quod moveantur etiam sol et
alii planetae. Quia vero hic, idest sol, movetur in circuitu,
necesse est etiam horas in circuitu generari et iterari; horis autem in
circuitu generatis, necesse est quod omnia quae sunt, sicut a causa
efficiente, a motu solis et motu horarum, sint etiam generata ex
necessitate in circuitu. Et hae sunt generationes elementorum: quia
ex istorum generatione omnia alia generantur, maxime omnia temporalia.
8. Deinde cum dicit: quare ergo etc., movet duas quaestiones;
secundam ibi: principium autem intentionis et cetera. Circa primum
duo facit: primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi: in rectum
itaque et cetera. Quaerit ergo primo, quare in quibusdam esse videtur
quod in circuitu generantur, verbi gratia aer et aqua et cetera
elementa: quia si nubes erit, oportet pluere, et si pluet, oportet
nubem esse, et iteratur; in quibusdam vero non est ita: nam homines
et animalia non reiterantur: non enim est necesse te generari, si
pater tuus est generatus, sed si tu es generatus, necesse est patrem
tuum generatum fuisse.
9. Deinde cum dicit: in rectum itaque etc., solvit dictam
quaestionem, dicens quod causa quare animalia non reiterantur, est
quia eorum generatio est secundum rectum et non secundum circulum. Nam
sicut supra dictum est, ubi uterque terminorum non est tota materia ad
alterum, ut uno motore diversimode se habente educatur utrumque de
utroque, in his non est generatio circularis; sicut in te et patre
tuo: quia pater tuus non est tota materia tua. In elementis vero unum
est tota materia ad aliud, et uno motu declivis circuli potest educi
unumquodque ab altero; et ideo in eis est generatio circularis.
10. Deinde cum dicit: principium autem etc., ponit aliam
quaestionem: et primo ponit; secundo solvit, ibi: quorum quidem
igitur et cetera. Quia enim probatum est quod generatio sit perpetua
per reiterationem, posset aliquis credere quod omnia eadem
reiterantur; et ideo dicit quod principium intentionis in hac ultima
parte est quaerere, utrum omnia similiter reiterantur, aut non, sed
haec quidem reiterantur eadem numero, alia vero solum eadem specie.
Ex quo enim omnium est generatio secundum materiam, videtur quod omnia
eadem secundum numerum debeant iterari.
11. Deinde cum dicit: quorum quidem etc., solvit hanc
quaestionem, dicens quod ea quorum substantia non corrumpitur in
mutatione, manifestum est quod iterantur eadem numero; sicut sol
reiteratur in obliquo circulo, quia motus sequitur id quod movetur:
quia non est motus nisi existentis in actu, ut ostensum est in V
Physic. Ea vero quorum substantia non est incorruptibilis sed est
corruptibilis, necesse est iterari eadem specie, et non eadem numero;
et ideo aqua quae est ex aere, et aer ex aqua, sunt specie eadem, non
eadem numero: corrumpitur enim eorum substantia in tali
transmutatione. Sed tamen cum aer sit tota materia aquae, et e
converso, talia reiterata magis accedunt ad identitatem materialem quam
animalia et homines reiterati: unum enim animal generans, puta bos,
non est tota materia generati alterius bovis; et ideo minus accedent ad
identitatem numeralem, quam elementa circulari generatione
elementorum. Unde, etsi propter hoc concedatur quod elementa aliquo
modo reiterentur eadem numero, non tamen conceditur quod propter hoc
simpliciter reiterentur eadem numero: quia eorum substantia est talis
corruptibilis, qualem non contingit esse eandem in generato et in eo ex
quo generatur. Sed videtur in solutionibus istarum duarum quaestionum
esse contradictio: nam in prima dicit philosophus quod animalia non
reiterantur, in secunda vero dicit quod reiterantur eadem specie. Sed
dicendum quod prima dicit, quod animalia non reiterantur eadem numero:
et sic concordat cum secunda; vel quod non ex necessitate est in eis
reiteratio in generatione, sive secundum numerum sive secundum
speciem: et ideo patre tuo generato, non est necesse te generari, sed
te generato, necesse est patrem tuum generatum fuisse. Et in hoc non
contradicit secundae solutioni, quae dicit quod si iterantur,
iterantur eadem specie, non eadem numero.
|
|